Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mus? nec utrum salubria sint vel nociva discutere valemus? Duabus denique causis, verbis quoque Domini constat orandum, ut hoc videlicet ad ejus honorem, et ad nostram fiat utilitatem. Ad ejus quidem honorem, quum quod ab ipso postulamus, ab ipso potius quam a nobis hoc esse fateamur quod petimus; et ejus gratiæ potius quam virtuti nostræ hoc acceptum tribuamus. Ad utilitatem quoque nostram verba quoque commendantur, quum intellecta devotionem excitant, et compunctionem generant, ut eo facilius audiantur a Domino, quo devotius proferuntur a nobis. Solet quippe dolentium hoc esse naturale vel quasi proprium, ut quum hoc unde dolent verbis exprimunt, ipsa in eis verba dolorem accendant, et suis querimoniis mens compuncta, facile prorumpat in lacrymas ex ipsis suis quas refert miseriis. Sic et pœnitentes quum in orationibus suis ea quæ commiserunt referunt, ipsa eorum verba quasi quædam punctiones mentes gementium vulnerant, ut lacrymas inde producant, et medullatum' vel pingue sacrificium offerant.

3

Constat autem orationem dominicam tam a Matthæo quam a Luca conscriptam esse, sed ab illo plenius, qui non solum evangelista, verum et apostolus ipsam ex ore Domini audierit, quando eam Dominus in monte ipsi ceterisque simul apostolis tradidit. Unde nunc eam præcipue nostra prosequitur expositio, quæ plurimum auctoritatis, sicut et perfectionis habet, in septem videlicet petitionibus distincta, quum illa Lucæ quinque sit contenta, quæ non apostolis, sed cuidam discipulo memoratur tradita. Sic quippe in ipso scriptum esse Luca meminimus de Domino : « Factum est, dum ipse esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : « Domine, doce nos orare, sicut <«<et Joannes docuit discipulos suos. » Et ait illis. «Quum oratis, dicite. « Pater, << sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in cœlo <«<et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis pec«< cata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas <«< in tentationem. » Matthæus vero dominicam orationem apostolis tanquam doctoribus et perfectioribus perfectius traditam, eam interserit sermoni ad eos in monte habito, quem et perfectiorem esse constat quam ille fuerit, quem Lucas refert in campestribus ad turbas factum. Sic quippe scriptum est in Matthæo, Domino ad apostolos dicente: « Quum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant, in synagogis et in angulis platearum stantes, orare ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu autem quum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio tuo, ora patrem tuum in abscondito". Et

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

pater tuus, qui videt in abscondito 1, reddet tibi. Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnici. Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis: scit enim pater vester quid vobis opus sit, antequam petatis ab eo. Sic autem orabitis : « Pater noster qui es in cœlis, sanctificetur nomen « tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra. Pa<< nem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, << sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; << sed libera nos a malo. » Diligenter nos Dominus de oratione instruens, non solum verborum pronuntiationem tradit, verum etiam de intentione nos erudit, ut oratio fructuosa nobis esse possit.

<< Sicut hypocritæ,» inquit, hoc est, non ea intentione qua illos constat orare. Quorum quidem intentionem aperiens, ait : «ut videantur ab hominibus » potius quam a Deo, dum eis placere appetunt, a quibus sic laudes vel terrena commoda requirunt. Qui ut a pluribus conspici possint, «< amant,» inquit, in synagogis et in angulis platearum, »> hoc est, in publicis conventibus hominum, hoc agere. Non dicit simpliciter eos ibi orare, quia ibi a pluribus videri possunt. Nec dicit in plateis, sed in angulis platearum, quasi conspectum hominum fugere videantur, se in angulis occultando, quem maxime appetunt. Stantes orant potius quam sedentes vel procubantes : ut eo religiosiores putentur, quo se in oratione magis affligere creduntur. « Perceperunt, »> inquit, « mercedem » orationis ab hominibus in præsenti, non eam postmodum a Deo percepturi. Merces sive remuneratio orationis his redditur, quum laudes humanas vel terrena commoda, quæ inde requirunt, adipiscuntur. « Tu autem quicunque es, quum orabis, etc.»> Cubiculum nostrum, in quo requiescimus, mens nostra est, a perturbationibus mundanis semota, ut Deo vacantes puriorem habeamus orationem, tota intentione nostra in eum directa. Ingressi cubiculum, ostium ejus claudimus, ne ab aliis, sed a solo Deo videamur, quum modis omnibus providemus, ne sic per orationem nostram hominibus placeamus, ut Deo displicere mereamur. In abscondito magis quam in manifesto Deus videre dicitur, quia probator cordis et renum, non tam quæ fiunt, quam quo animo fiant attendit, nec tam opera quam intentionem remunerat. « Orantes autem nolite, etc. » Hoc est, ne appetatis prolixitatem verborum in oratione, ea qua infideles faciunt intentione. Putant enim, quod quanto prolixior verbis oratio sua fuerit, tanto magis a Deo exaudiri posset, quem non ubique præsentem æstimant, et verbis indigere putant, quibus ei quod volumus insinuemus. Nolite ergo in hac scilicet intentione similes eis fieri. << Pater noster. » Octo autem partibus hæc secundum Matthæum oratio di

Sic Cod. Vict. - Absconso Edit. Amb.

stinguitur. Quarum prima pars est invocatio qua dicitur: «< Pater noster qui es in cœlis. >> Deinde septem petitiones sequuntur. Tres vero priores ad Deum pertinent, quatuor vero reliquæ ad nos. Hujus igitur ordinis intendentes expositioni, ipsum prius oremus Dominum, ut orationis suæ nobis conferat intelligentiam, quæ ipsam nobis faciat fructuosam. Quum dicit : « Pater, » potius quam : « Domine, » nos ei per amorem potius quam per timorem admonet deservire. Timere quippe servorum est, amare filiorum. Unde et Apostolus christianam servitutem a judaica distinguens, conversis jam Judæis aiebat: «< Non enim subditi estis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus: «< Abba, pater. » Notandum vero hoc loco, quum dicitur, «Pater, » non unam tantum Trinitatis personam intelligi, sed indifferenter ad Deum orationem dirigi, cui communiter a fidelibus per amorem deservitur. Non mediocris videtur benivolentiæ captatio, quum eum quem oramus patrem vocamus, quasi ex tam dulci nomine ad paternæ dilectionis affectum moveatur, et non tam quod servis quam quod filiis debeat recordetur. Quum dicit unusquisque «< noster » potius quam meus, filium se Dei per adoptionem quod commune multis est, potius quam per substantiam, quod solius Christi est, profitetur. Bene autem hæc oratio non singulariter, sed pluraliter ab unoquoque fit, quum dicitur noster, vel nostrum, nobis vel nos, potius quam meus vel meum, vel mihi vel me: quia tanto facilius impetramus quod postulamus, quanto per fraternæ dilectionis affectum alios nobis in orationem sociamus. Qui in cœlis es, » hoc est per gratiam inhabitas in his qui quasi cœlestes sunt, cœlum potius quam terram habitantes, et in superioribus, non in infimis constituti. De qualibus Dominus ait : « Cœlum mihi sedes est, »> hoc est anima sublimis virtutibus et desideriis fervens spiritalibus.

[ocr errors]

2

<< Sanctificetur nomen tuum. » Post invocationem petitiones adjungit, et quia plus gloriam Dei quam utilitatem nostram quærere nos convenit (hic quippe finis esse debet in omnibus quæ agimus, ut glorificetur Deus), tres istæ petitiones, ut diximus, priores glorificationem ejus postulant. Per Ezechielem Dominus de reprobis Judæis conquerens, et eos increpans, ait : « Nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus. » Quam et Apostolus sententiam inducens, ait : « Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est, » in hoc ipso, scilicet, ut dictum est per prophetam. Quemadmodum ergo nomen Dei pollui sive blasphemari, hoc est irrideri vel vilificari ab infidelibus videtur, quum perverse agere videret eos qui se populum Dei vocabant : ita e contrario ipsum

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

sanctificatur atque benedicitur, seu laudatur et glorificatur, quum ejus populus sancte ac religiose vixerit, et illud vivendo compleverit, quod ipsemet præcipit, dicens : «< Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in cœlis est. » De qua etiam glorificatione Dei vel sanctificatione divini nominis per eumdem prophetam consequenter Dominus adjungit' : « Et sanctificabo nomen meum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum. » Quod etiam qualiter fiat, subsequenter exponit, dicens3 : « Et faciam ut in præceptis meis ambuletis, etc. » Sicut enim quantum in nobis est, inhonoramus Deum, quum ejus præcepta contemnimus ; ita et e contrario nostra eum honorat obedientia. Nomen itaque ejus, quod in se sanctum est, in nobis etiam sanctificatur, quum sic sub nomine ejus vivimus, ut ipse, cujus filii esse dicimur, ex vita nostra glorificetur. Ut autem ita nomen ejus sanctificetur in nobis, orandum nobis est ut, expulso a nobis regno diaboli sive peccati, de quo dicit Apostolus: «Non regnet peccatum in vestro mortali pectore ad obediendum concupiscentiis ejus, » regnum Dei adveniat in nobis. Et hoc est quod secundo petimus dicentes : « Adveniat regnum tuum, » hoc est tuum in nobis ita sit dominium, ut tibi spontaneam in omnibus exhibeamus obedientiam. Quod ut fiat a nobis : «Fiat voluntas tua in nobis, » quæ est tertia petitio. Tua, inquam, quæ errare non potest, vel mala esse. Tunc autem voluntatem Dei facimus, quum quod ipse approbat et nobis consulit, implemus. «Fiat,» inquam, «<sicut in cœlo, et in terra : » ut ipsa etiam in cœlum convertatur terra. Hoc est sic a carnalibus et terrena quærentibus illa impleatur, sicut a spiritalibus et cœlestia desiderantibus.

« Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. » Præmissis, ut dictum est, tribus petitionibus ad honorem Dei pertinentibus, ad quatuor reliquas stilum convertit, quibus quatuor postulantur virtutes, in quibus fidelis animæ perfectio consistit, prudentia scilicet, justitia, temperantia, fortitudo. Sicut autem prudentia tam tempore prior est quam natura, ita est ejus petitio prior ponitur, quum dicitur: «< Panem nostrum, etc., » quæ est petitio quarta. Sic junge, ut ab omnibus tua voluntas impleatur. Has nobis virtutes impertire, quæ perfe ctionem confirmant animæ. Cibus animæ est, et spiritalis ejus panis, intelligentia divini verbi, de quo per Moysen dicitur : « Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. » Hunc panem, id est intelligentiam sacræ scripturæ qui non ruminat, et in eo divisionem ungulæ non habet, immundum animal lex judicat, quia nulla est mentis munditia, ubi eorum quæ

'Matth., cap. v, v. 22.— 2 Ezech., cap. xxxvi, v. 23. — Ibid., v. 27.—« Non ergo regnet peccatum in vestro

mortali corpore,
ut obediatis concupiscentiis ejus. ►
(Rom., cap. vi, v 12.)— Matth., cap. iv, v. 4.

præcipit Deus manet ignorantia. Verbum Dei ruminat, qui ipsum frequenter revolvit, ut diligentius intelligat, sicut scriptum est1: « Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. » Divisio autem ungulæ qua incedimus, discretio est quam in verbis divinis habemus ; quum videlicet diligenter attendimus, quid juxta litteram sit accipiendum, quid ad sensum mysticum vel moralem sit applicandum. Ex qua quidem intelligentia triplici, dum quasi quibusdam ferculis anima reficitur, vera prudentia illustratur, nec generare potest fastidium ista diversitas ferculorum. Panis autem supersubstantialis hic intelligentia dicitur, quia longe hic cibus animæ excellentior est, quam quodlibet substantiale, id est corporale alimentum, quod cum animalibus nobis est commune. Bene ergo nostrum dicit panem istum, hoc est proprium rationalium animarum. Quod dicit « hodie, »> tale est ac si diceret, in hac præsenti vita, hoc nobis viaticum ministra, ne deficiamus in via. Non sine admiratione videtur accipiendum quod apud nos in consuetudinem Ecclesiæ venerit, ut quum orationem dominicam in verbis Matthæi frequentemus, qui eam, ut dictum est, perfectius scripserit, unum ejus verbum, cæteris omnibus retentis, commutemus, pro « supersubstantialem, scilicet quod ipse posuit, dicentes « quotidianum,» sicut Lucas ait : præsertim quum hujus panis dignitas non minus exprimi videatur, quum supersubstantialis dicitur, quam quum quotidianus appellatur. Denique si arbitremur a Matthæo melius dicendum fuisse « quotidianum, » quam «< supersubstantialem, » quis hoc præsumptioni non imputet, ut non solum Apostolum, verumetiam Dominum corrigere velimus, quum ille sic eam scripserit, sicut eam audierat apostolis tradi, et ab eis ipsam credimus frequentari, sicut eis est tradita, et ab apostolo in eadem etiam lingua prius scripta?

[ocr errors]

Quinta autem petitio quæ dicitur : « Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, » æquitatem postulat justitiæ. Æquum quippe est, et hoc justitia exigit, ut quales per misericordiam nos exhibemus proximo, talem nobis inveniamus Deum. Debita dicit, poenas pro peccatis debitas. Quum dicit : « Sicut et nos dimittimus aliis sua debita,» adeo nos ad misericordiam constringit, ut hæc oratio a nobis potius ad damnationem quam ad salutem dicatur, si misericordes non fuerimus. Debitores nostros hic dicit, sicut sequentia Evangelii patenter insinuant, qui pro his quæ in nos commiserunt quodam debito pœnæ astringuntur, ut pro his scilicet puniri sint digni. Quibus quidem hanc pœnam quantum in nobis est remittimus, quum in eis ad satisfactionem paratis, nullam propter hoc vindictam exerceri volumus. Et hoc est nos pœnas delictorum ad similitudinem Dei ignoscere, quum illis de illatis injuriis pœniten

Psalm.

« ZurückWeiter »