Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tibus et ad satisfactionem paratis, omnem eis vindictam relaxamus, ut jam eos in nullo penitus pro his punire velimus. Alioquin non sunt digni venia quandiu impœnitentes in sua persistunt malitia, nec debere volumus, ut quandiu tales sint, a pœna penitus absolvantur : nec nos velle convenit quod scimus fieri non posse, vel minime convenire. Sed dicis, qua ratione his qui jam vere pœnitent, nec in peccato persistunt, pœnæ pro peccato debeantur, maxime illæ quæ sunt damnationis æternæ? Aut si jam non debentur, quomodo dimitti possunt? Sed profecto quum nullum peccatum credatur impunitum, nequaquam a debito pœnæ ipsi etiam pœnitentes prorsus sunt absoluti: ut si non damnatoriis, saltem purgatoriis in hac vita, sive in futura, subjaceant pœnis. Quarum quidem pœnarum, futuræ scilicet vitæ, quamlibet graviorem esse beatus asserit Augustinus', quam quæcunque pœna sit vitæ præsentis. Has ergo pœnas, quæ adhuc pœnitentibus debentur, nobis dimitti postulamus, ne de magnitudine ipsarum per impatientiam ad peccata relabamur, sicut illi faciunt, qui supra id quod possunt tentati, succumbunt victi : a quo quidem patientiæ defectu, dum probamur in adversitatibus, liberari precamur, quum subditur : « Et ne nos inducas in tentationem. » Talem temperantiæ virtutem rogat, ne suggestionibus voluptatum præbeat assensum. Tale est ergo : « Ne inducas nos in tentationem,» ac si dicatur: Ne permittas nos ita tentari, ut in adversitatibus deficiamus, vel pravis concupiscentiis succumbamus victi. « Sed libera nos a malo,» hoc est da fortitudinem et robur animi invictum ad adversa quælibet toleranda, ne motu aliquo vel pusillanimitate declinemus a rectitudine. Notandum vero quod, velut beatus meminit Augustinus in Enchiridionii cap. CXIV', septem has petitiones, quas Matthæus distinxit, Lucas in quinque, quas posuit, breviter comprehendit. Lucas quippe in duabus primis petitionibus, quas et ipse ponit, hoc est : << Sanctificetur nomen tuum, et adveniat regnum tuum, » tertiam comprehendit quam Matthæus distinguit, scilicet : «<Fiat voluntas tua,» tanquam arbitremur illa non fieri, nisi hoc etiam compleatur. Ultimam vero, quam Matthæus supponit, et Lucas tacet : « Sed libera nos a malo, » ita ex præcedenti pendere Lucas autumat, ut illi in unam petitionem sit conjungenda, Quod et ipsa innuit conjunctio, «< sed, » interposita. « Amen, » id est fiat.

[blocks in formation]

IN DIE ASCENSIONIS.

SERMO XV.

Ascensionis dominicæ festiva jucunditas, quædam est ab angelis Christo triumphanti pompa victorialis exhibita. Ipse quippe rex hominum pariter atque angelorum, alteram ab hominibus, alteram ab angelis hujusmodi venerationem, sicut justum fuerat, suscepit. In Ramis quippe Palmarum Jerosolymam veniens, imperiali more, a turbis cum laudibus est susceptus, tanquam rex Israel et hæres davidicæ stirpis ab eis salutatus ac benedictus. Cujus humili, cui insidebat, jumento devotione populi non solum ramos arborum, sed etiam propria vestimenta substernente, aliquid supra consuetudinem terrenorum regum hæc ejus veneratio habuit. Inde ad templum tanquam ad proprium palatium populis laudes acclamantibus deductus, sacrilegium negotiatorum inde potenter expellens, tanquam regia usus potestate ipsum expiavit, et divina virtute cæcos illic illuminans, miraculorum beneficiis domum suam consecravit. Sicut autem ibi tunc ab hominibus more triumphalis pompæ, ut diximus, est honoratus ; ita hodierna die ascendens in cœlum, ab angelis ei occurrentibus est susceptus. Quorum duo assistentes in albis solemnibus pia allocutione discipulos consolantur, dicentes1 : « Viri Galilæi, etc. » Hujus autem ascensus mirabilem gloriam illis mutua laude concinentibus, quum aliis admirantibus sæpius quærerent2 : « Quis est iste rex gloriæ? alii respondentes dicebant : « Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio. » Et rursum3: « Dominus virtutum ipse est rex gloriæ. » Horum duplex responsio, quorum et duplex præcesserat jussio, bis ita dicentium*: «Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales. » Super quo alii hoc audientes, quasi quadam admiratione commoti, geminatæ jussioni geminatam subnectunt interrogationem, quum videlicet aiunt : «Quis est iste rex gloriæ? » Legimus Dominum ejectis a terrestri paradiso primis hominibus, diligentem atque solertem angelorum custodiam, quæ minime falli possit, ibi constituisse. Unde et bene cherubim, id est plenitudo scientiæ a propheta vocantur. Hi ergo gladio quodam flammeo atque versatili ejectos illos ab aditu paradisi arcentes atque inhibentes, hoc ipso gladio quasi quibusdam portis introitum clauserant atque obstruxerant paradisi. Ad quos quidem principes, id est angelos ibi ad custodiam illam præsidentes in figura cœlestis paradisi, hodie nobis in ascensu

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Christi reserati, nunc dicitur : O vos principes, id est præpositi paradisi custodes, attollite jam vestras portas, id est summovete illam vestram quam diximus obstruentem clausuram, et illum versatilem avertite gladium, qui proinde versatilis, id est mobilis potius quam fixus est dictus, quia quandoque avertendus et summovendus est. Et, o vos, portæ, elevamini æternales, id est sublatæ et summotæ in æternum estote, et introibit rex gloriæ : non quidem terrenus, sed qui ad cœlestis gloriæ celsitudinem suos de potestate diaboli ereptos in hoc hodierno triumpho secum pariter introducat. Super quo tam glorioso et admirabili triumpho, aliis quærentibus, et cum summa admiratione dicentibus : Quis est iste, ut dicitis, tantus rex, quem in humana forma, et a nobis olim despecta, super omnem naturam, id est angelicam conscendere videmus altitudinem; vel unde inferior natura hanc adipisci meruit dignitatem? Alii respondentes concinunt : «< Dominus iste est fortis et potens, Dominus potens in prælio. » Fortis scilicet ad omnia adversa toleranda, nec remissus in aliquo; quamvis in forma humanæ infirmitatis appareat. Potens, sicut statim determinans, subjungit, «<potens in prælio, » nec ita ut vetus Adam, a tentante superatus diabolo, sed ipso mortis auctore morte sua triumphato, quasi spoliorum trophæa in suis, quos eruit, captivis, nunc refert gloriosa: sicut et de ipso olim Psalmographus præcinerat dicens1 : «Ascendens in altum captivam duxit captivitatem.» Captiva quippe captivitas genus humanum bis a diabolo captivatum dicitur; primo videlicet ejus persuasione a paradiso exulatum, et præsentibus ærumnis expositum, postmodum de hac luce ad inferni tenebras dejectum. Suos itaque, ut diximus, bis captivatos, nunc secum ad cœlestia perducens, quasi victor hodie de antiquo hoste superato, triumphat. Dominus ipse virtutum, non solum videlicet hominum quos sic liberat, verumetiam supernarum virtutum, per quas ubicunque vult, operatur magnalia. Conferamus autem cum gloria hujus triumphi illam, quam diximus venerationem in Ramis Palmarum ei primum exhibitam, et qua similitudine jungantur per singula videamus : ita tamen ut hanc illi longe præcellere consideremus.

Ut igitur Joannes refert2, illa prior generatio pro resuscitatione Lazari ei facta est, cui nec ipse Lazarus cum eo Jerosolymam veniens defuisse credendus est. Sicut ergo suscitatio Lazari illud præconium laudis ab hominibus meruit, ita prædictæ liberatio captivitatis triumphales hodie laudes ab angelis habuit. Et ibi quidem Jerosolymam veniens, ut dictum est, benedictus a turbis. Hic autem cœlos ascendens benedixit discipulis, ut tanto excellentior hæc dies habeatur, quanto felicior ex benedictione divina efficitur. Nec solum qui præibant, verum

1

« Ascendisti in altum, cepisti captivitatem.» (Psalm. LXVII, v. 19.) —3 Joan., cap. xii, v. 1.

etiam qui sequebantur, laudes ibi præcinebant. Sic et hodie tam præcedentium angelorum chori, quam captivi liberatorem suum sequentes, summa et ineffabili jubilatione victori laudes acclamabant, sicut scriptum est1: «< Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubæ, » id est cum signo victoriæ. Denique illo ibi ingrediente civitatem, cum tanta turbæ circumstantis exultatione, alii admirantes quærebant: « Qui est hic? » Et alii quærentibus respondebant: << Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. » Sic et in hodierno triumpho, aliis angelis, ut diximus, interrogantibus : « Quis est iste rex gloriæ?»> alii respondebant : « Dominus fortis, etc. >> Turbis comitantibus usque ad templum, id est propriæ domus palatium, Dominus perductus est. Et sicut legimus in Daniele*, in illo angelorum comitatu quasi oblatus paternæ majestati, usque ad Antiquum Dierum filius hominis eductus ab angelis pervenit. Et ibi quidem pigro jumento insidere, hic levi nubi describitur præsidere. Tunc quippe adhuc corruptibile corpus, quod aggravat animam, id est mortale gestabat. Jam vero omni mortalitatis pondere deposito, nubi præsidere voluit, et sic ascendere; ut quantæ levitatis hæc gravia, quæ nunc gestamus, corpora futura sint, in se nobis primum exhiberet. Sicut enim nascendo ex nobis, et patiendo pro nobis summum nobis honorem vel caritatem exhibuit; ita postmodum resurgendo, vel discipulis apparendo, et nunc denique ascendendo futuram corporum gloriam demonstravit; ut tanto libentius corporalium passionum agones sustineant membra, quantum in ipso capite habent experimentum de futura corporum gloria. In resurrectione quippe corporum immortalitatem nobis exhibuit. Januis vero clausis ad discipulos intrans appariturus illis, subtilitatem eorum qua quælibet solida penetrare possint ostendit. Nunc vero super altitudinem cœlorum ascendens, quantam sit habitura levitatem demonstrat, ut videlicet ubicunque voluerit animus, illuc statim sine difficultate transferatur corpus. Ut igitur Apostolus ait, ipsum nunc mente sursum quæramus, ubi est in dextera Dei sedens, ut postmodum etiam corpore ad ipsum, nunc mente mereamur pervenire, non tam ascensuri quam ab ipso trahendi, cui honor est et gloria per infinita seculorum secula. Amen.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

IN OCTAVA ASCENSIONIS.

SERMO XVI.

A minimis Dominus inchoans, ut ad majora perveniat, tanquam a minore ad majus argumentum ducens, fidem ex infimis astruit summis; ut quum in istis magna viderimus, in illis talia mirari desistamus. Unde contra infidelium errores de his, quæ in seipso mirabiliter gessit, quædam in creaturis exempla præmisit, quibus quælibet hæreseos schismata scindi ac dissipari possint. Verbi gratia, partum virginis adeo nonnulli abhorruerunt hæretici, ut dicerent: Si virgo peperit, phantasma fuit. Cujus quidem erroris vulneri medicamentum Dominus apponens, nonnunquam equas, ut beatus in Civitate Dei asserit Augustinus', a spiritu ventorum concipere facit; quo mirari desistamus, si ex Spiritu sancto virgo conceperit. Corvos quoque in osculo concipere et nunquam coire, pluribus non esse ignotum novimus. Apes quoque sine detrimento suæ integritatis fructu non privantur prolis. Quotidie insuper ex insensibilibus et vilissimis rebus, vermes innumeros, et animantium diversa genera procreari videmus. Unde nec vermi comparari Dominus dedignatur, cui dicitur2: « Noli timere, vermis Jacob.>> Qui etiam de semetipso dicere non erubescit : « Ego sum vermis, et non homo. >> Desperationem quoque resurrectionis phoenicis defuncti sæpius in tanta vivificatio tollit. Denique et Domini ascensionem raptus Eliæ præcessit, qui mortale adhuc corpus et corruptibile gestans, curru igneo translatus est in paradisum*. Constat ignei elementi naturam cæteris longe subtiliorem esse atque leviorem. Si ergo Eliæ corpus adhuc terrena gravitate ponderosum illa ignis levitas sustinere, nec comburere potuit, quid mirum si Christi vel nostra corpora jam immortalia facta, nec tam animalia quam spiritualia dicenda, illud quoque igneum et supremum cœlum, quod agnis contegi constat, conservare possit illæsa?

Quoniam autem ad ascensionis dominicæ fidem, Eliæ translationem induximus, juvat denique mysterium hujus ascensionis ab Elia sumere. Quem ergo rectius Elias ex ipsa quoque nominis interpretatione vel affinitate, quam Christum verum animarum solem figurat? De quo, ut beatus meminit Gregorius', in cantico Habacuc prophetæ ita continetur: «< Elevatus est sol, et luna

2

6

'Lib. XLI, cap. vi, Opp. t. VII, col. 624. - * Isaiæ 3 Psalm. XXI, cap. XLI, v. 14. v. 7. * Reg. IV,

-

4

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »