Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

defecisset subsannans Israelem, contrita esset malleatoris incus et mallens mendacia fabricantes, destructa deuique esset machina falsitatis; et hoc non in multitudine gravi, non anxiliis forinsecus mendicatis, non sophismatum prxraeditata versntia, non extraordinaria comprimente auctoritate personali; scd ab humili, constanti, erudito et valido veritatis assertore. » (Cf. Hisloire Utteraire de France, t. XII, p. 90; Abelard, anct. Remusat,t. I, p. 24 et seq.)]

Nota XIV, pag. 7.

Carissima mihi mater mea Lucia.... — Calendarium paracletense : « xiv kal. novembris obiit Lncia mater magistri nostri Petri. »

Kota XV, pag. 7

Guillelmus in episcopalu catalaunensi — De Guillelmo hoc sive Vuillelmo jam catalannensi epi

scopo mentio fit apud Ivonem carnotensem, epist. Cclxviii ; apud sanctum Bernardura, epist. m, et apnd Uthoncm Frisingensem Iib. l,de Rebus geslis Friderici 1, cap. Xlvii. Fuit autem ex canonico regulari Sancti Victoris assumpttis ad episcopatum anno Christi 4442, ut conjicere est ex electione Gilduini discipuli ejus in abbatem primum ecclesiae Sancti Victoris, qux celebrata est auno 4443, et onus episcopale sustinuit annis septem ac mensibns sex. Sic enim tabulx manuscriptx catalauneusium episcoporum : « Guillelmus venerabilis rexit ecclesiam annos septem, menses sex. > Quibus expletis, demum fato cessit anno 4449 die 25 januarii, sicut ex his calendarii victoriani verbis discitur : « Viii kal. febr. anniversarium Voillelmi catalaunensis episcopi, et nostri canonici. » [Cf. Gall. christ. nov., t. IX, p. 877 ; Hist. litler. de la France, t. X, p. 307 et seq.]

Nota XVI, pag. 7.

Magister Anselmus laudunensis....—Plures eodem prope tempore Anselmi Laudunenses fuerunl.

llistoria namque Restaurationis Ecclesix Iaudnnensis a canonico quodam ejusdem ccclesix conscripta, meminit Anselmi Sancti Vincentii landunensisabbatis, qui « quum coenobio suo fere decimis et septimis annis prsfuisset, et pro utilitate ejusdem coenobii Romam profectus fuisset, a clericis tornacensibus, qui jam quadringentis annis proprio episcopo caruerant, mirabili eventu, Deo ordinante, ibi repertus in episcopum electus est, et a domino papa Eugenio invitus et reluctans obedientix vincnlo constrictus pontifex consccratus est, sicque per eum tornacensi ecclesix antiqua dignitas restituta anno nb incarnatione Domtni 4445. » [ Vide Script. rer. gallic, t. XIV, p. 347.] Meminit et Anselmi alterius antiquioris, cognomento Beessi, « qui se simulando religiosum non pamm ab omnibus laudabatur et honorabatur. Unde et pro religione sua thesaurus ecclesix laudunensis ci servandus traditns est cum aliis custodibus, qnoniam antiqna consuetudo erat ejusdem ecclesix, ut septem custodibus ipse thesaurus committeretur, quorum quataor ecclesiastici, tres vcro essent laici. Sed, ut ex fine patuit, longe alius erat in corde quam homines viderent in facie. Videns enim multum sibi ab omnibus credi ex auro et lapidibus preciosis quibns cruces, festis diebus super aitare ponendx, fnerant opertx, non exiguam partem furtim discerpens aurifici cuidam vendendi causa tradidit. » Denique et tertium Ansehnum laudunensera raemorat, qui super hoc thesauri furto jam detecto consultus est a reliqnis ecclesix Iaudonensis canonicis, et a civibus, tanquam urbis totius lucerna et lumen. Sic enim idem auctor de eo loquitur [ Vide Script. rer. gallic, t. XII, p. 244.] : « Protinns ergo, » inquit « generalis couventus canonicorum et civium convocatur, quid opus sit facto discutitur, et prx omnibus magister Anselraus, tunc temporis totius urbis lucerna, consulitur. Ille, ut divinx legis peritissimus, continno Josux replicat historiam, quomodo scilicet furtum in Hierico, nullo sciente, factura Dominus jussit sorte perquiri, primo per tribus, deinde per familias ac doraos, ad ultiraura singillatim per viros. Instarhujus tamsubtilis perquisitionis consnlit magister Anselmus, ut tanti facinoris auctor judicio aqnx perqnireretur, ac de singulis nrbis parrochiis unus infans innocens in vase aqux bcnedictx repleto poneretnr, et quaecunque parrochia sorte cnlpabilis reperiretur, de singulis domibus ejusdera parrochix unus infans in aqna poneretur, et quxcunquc domns deprehensa fnisset, omnes viri vel feminae ad eam pertinentes judicio aquxse purgare cogerentur. » Unde et patet hunc posteriorera Anselmum, illum ipsum esse magistrum Anselmum laudunensem , quem Petrus Abaelardus dicit tunc maximam ex antiquitate auctoritatem tenuisse. Fuit autem idem canonicus et decanus ecclesiae laudunensis, non episcopus, ut quidam inconsulte satis scripserunt. Quodanle omnes vel citatus jam scriptor docet his verbis : « Vir sapientissimus magister Anselmus tunc temporis ecclesiae nostrae canonicus et decanus, per totum pene orbem latinum, scientiae et eloquentiae suae fama notissimus. » Habuitque inter alios lectionum suarum auditores et discipulos, quum magistrum Guillelmum de Caropellis archidiaconum ecclesiae parisiacae, de quo superius, Petrum nostrum Abaelardum, qui fuit et ipse postca magister celeberrimus, Albericuni Remensem , et Lotulfum Novariensem sive Lombardum, de quibus postea, tum praecipue Guillelmum cantuariensem archiepiscopum. Hoc enim testatur etiam praefatus ecclesia? laudunensis historicus, quum ait : « Nos itaque assumpto dominae nostrae feretro alque reliquiis, Canluariam venimus, ubi tunc erat archiepiscopus domiuus Willelmus nobis uotissimus, quoniam jam dudum pro audienda lectione magistri Anselmi Laudunum petens multis diebus iu episcopi domo manserat, ibique filios Radulfi, cancellarii regis Anglorum, docuerat.» Ex quibus verbis colligere est laudunensem ecdesiam tunc fuisse quasi magnnm undique studiosorum conventum ; quos e multis urbibus et regiouibus magistro illi Anselmo discipulos doctrinae ceiebris fama contrahebat. Quo aulem anno decesserit, el ubi scpultus fuerit, dicetur infra. [Cf. Hisl. litt. de la France, t. X, p. <70 et seq. ]

NotaXVII.pag. 8.

Parisius reversus scholas mihi jam dudum deslinatas.... possedi.— Otho Frisingensis, lib. 1 de Rcbus gcstis Fredericil, cap. Xlvii .- « Post,» inquit de Abaelardo loquens, « ad gravissimos viros Anselmum Laudunensem, Guillelmum Campellensein, Catalauni episcopum, migrans, ipsorumque dictorum pondus tanquam subtilitatis acumine vacuum judicans, non diu suslinuit. Inde magistrum induens, Parrhisius venit, plurimum iuventionum subtilitate, non solum ad philosopbiam necessariarum , sed et pro commovendis ad jocos animis hominum utilium, valens. » [ Vide Script. rer. gallic, t. XIII, p. 74. ]

Nota XVIII, pag. 9.

Adolescentula qucedam nomine Heloissa, neplis canonici cujusdam , qui Fulberlus vocabatur. — Vir doctus Papyrius Massonus, lib. III Annal., hanc Heloissam praestanti ingenio formaque puellam, ait fuisse filiam naturalem Joannis nescio cujus parisiensis canonici. Verum id unde sumpserit, non est in promptu, nec certe concordat aut ipsius Abaelardi diclis, aut calendario etiam paracletensi, quod recenset obitum Fulberti canonici, Heloissae avunculi, corrupte tamen sub Huberti noraine, his verbis : « vii kal. januar. obiit Hubertus canonicus, dominae Heloisae avunculus » Quin et Fulberli canonici parisiensis meminit Ordericus uticensis monachus, lib. VII Historiae suae Ecclesiasticae; quem uthunc quoque eumdem Heloissae avunculum fuisse credam, ratio potissimum temporis facit. « Regnante, >• inquit, « Ludovico rege, quidam canonicus nomine Fulbertus Parisius erat, qui os intcgrum de spina sancti Ebrulbi habebat, quod capellanus de capella Henrici regis Francorum subtraxerat, eique jam dudum pro amoris pignore dederat. Timens autem pro diversis causis illud habere, Fulcone presbytero Mauliae mediante, accersit Guillelmum de Monsterolo priorem Mauliae, eique reliqnias tradidit deferendas uticcnsi ecclesiae. » [Cf. Remusat, Abelard, 1.1, p. 47 ]

Nota XIX , pag. <2.

Ubi apud sororem meam.... — Sorori huic Abaelardi nomen Dionysia, quam reperio decessisse « nnon. decembris. » Sic enim calendarium paracletensis ccenobii: « n non. decem. obiit Dionysia magistri nostri Petri germana. •

Nota XX, pag 12.

Donec pareret masculum quem Astralabium nominavit. — Heloissa ipsa scribens ad Petrum abbatem cluniacensem : « Memineritis, » inquit, « et amore Dei et nostri, Astralabii vestri, ut aliquam ei vel a parisiensi, vel alio quolibet episcopo praebendam acquiratis. » Et Petrus Heloissae respondens : « Astralabio vestro, vestrique causa nostro, moi ut facultas data fuerit, in aliqua nobilium ecclesiarum praebendam lihens acquirere laborabo. » Gestasse vero et Petri prsenomen hunc Astralabium, sive Astrolabiuni, docet necrologicus liber paracletensis in haec verba : « iv kal. novemb. obiit Petrus Astralabius magistri nostri Petri filius. a [ Hactenus Quercetanus. Necrologium autera monasterii de Alta Ripa, ordinis cisterciensis, apud Helvetios, sic habet, ut retulit nobis vir eruditissinius L. de Sinner, qui locuro ipse transcripserat : « i januar. anno reparats salutis Mclvii , obiit reverendus dominus primus hujns monasterii abbas, postulatus a domino Guillelmo de Glana fundatore ex abbatia Caroloci in Burgundiae comitatu sita : et sub ipso fuil consecrata ecclesia altaripana a Guidone episcopo lausannensi, anno Domini Mcxxxvii, in mense martis.—n januar. Commemoratio reverendorum patrum : Theodorici prioris; Germani, Richardi abbatis Mclvii ; Cononis subprioris; Josleni, Ponlii abbatis Mclviii ; Juliani Cellarii; Hugonis, Wuilliermi, Astralabii abbatis Mclxii ; Gualteri et Petri. Nec non et fratrum conversorum : Martini, Borcardi, Willenci, Bossonis, Amaldrici, "Viventii, Torinci, Marci, Raymundi et Mendrici. Qui omnes ex abbatia Caroloci postulati, hoc monasterium primi inhabitavemnt.— v augusti. Commemoratio reverendi domini Astrolabii (sic) abbatis IV. » Et ordo successionis abbatum altaripensium : «I.Girardus sancti Bernardi discipulus, ex abbatia de Caroloco in Burgundia, missus anno Mcxxxvii. II. Richardus monachus Caroloci, electus (abbas) anno Mclvii. III. Pontius, monachus Caroloci, Mclviii. IV. Astralabius, monachus Caroloci Mclxii. V. Hugo, ex nobili farailia dominorum de Ponte Mclxv. » Constat ergo Astralabium quemdam, monachum cceuobii Caroloci in Burgundia, missum fuissc cum aliis a sancto Bernardo, ut monasterium Altae Ripae primi inhabitarent, abbatem vero electuin anno 1462, tribus post annis e vita decessisse. Astralabium illum Abxlardi filium fuisse forsan consentaneum est. (Vide Fragm. de Philos. scholast., Paris , 4 840, p. 447.) Verum et mentio fit in cartulario cocnobii buzeiensis, in Britannia, alterius Astralabii qui cum avunculo ejus Porcario canonicus ecclesiae nannetensis fuisse fertur. Vide Hisloire de Bretagne, auct. dom. Lobinean, Parisiis, 4707, t. II, p. 296. ]

Nota XXI, pag. 44.

Quid tc clcricum atque canonicum facere oportet...? — Cujus ccclcsiae fuerit canonicus Abaelaidus nullibi reperi, nisi forte senonensis. Id enim habet chronicum manuscriptum archiepiscoporum senonensium : «Anno Mcxlii inquit, magister Petrus Abaulart canonicus primo raajoris ecclesiae senonensis obiit.... Canonicus fuit, et post uxoratus. » Sed concilium provinciale, quod postea Senonis adversus eum convocatum est, huic opinioni locum dedisse quidam suspicantur. Ut ut sit, clericum sive canonicum fuisse priusquam uxorem duceret, ipsa etiam ejus uxore testante , non dubitandum est. [Alii Abaelardum ecclesiae parisiensis aut etiam turonensis canonicum fuisse contendunt. Yide clari viri Remusat, in opere saepc laudato, t. I, p. 40, ubi locum chronici senonensis partira a Quercetano expromptum, totum sic legas : « Exchronico senonensi Gaufridi deCollone, monachi Sancti Petri Vivi scnonensis, seculo xm , anno Domioi Mcxl (lege Xlii) raagister Petrus Abaulart, canonicus prirao majoris ecclesiae senonensis, obiit: qui monasteria sanctimonialium fundavit, specialiter abbatiam de Paraclito, in quo sepelitur cum uxore. Suum epitaphium tale est : « Est satis in tumulo : Petrus hic jacet « Abaillardus. Hic (legc huic ) soli patuit scibile quidquid erat. » Canonicus fuit ct post uxoratus. » ]

NolaXXH, pag. 45

Transmisi eam ad ahbaliam quamdam sanctimonialium prope Parisius , quat Argenteolum appellatur. — Argenteoli, sive Argentolii, aut, ut veteres appellant, Argentogili abbatiam Hermenricus et uxor ejus Mummana fundarnnt in pago parisiaco super fluvio Sequanae, primumque monachos in ea posuerunt. Sed postea Normannorum incursionibus destructam Adelais regina, conjux Hugonis ac mater Robcrti reguni, illam a solo reaedificavit, et monialibus ibi Deo sub regula Sancti Benedicti faraulaturis assignavit, uli docet Helgaudus, floriacensis monachus, in Vita Roberti regis : « Mater quoque ejus, » inquit, « Ailhelais admiranda satis in sancta dcvotione regina, construxit monasterium in territorio parisiensi, villa quae dicitur Argentoilus, ubi numerum ancillarum Dei non minimum sub norma Sancti Benedicti vivere paratas adunavit, ad laudem et gloriam bonorum omnium Inspiratoris, etsubhonore sanctae Dei genitricis et perpetuae virginis Maris, omnipotenti Doniino dedicari etconsecrari voluit. » Imo et ecclesiarum ac viilarnni, quas plurimas eidcm contulit monasterio, confirmationem impetravit a Roberto rege. Nam in chartulario manuscripto Sancti Dionysii, quod vir multiplici nobilitate et eruditione celeberrimus Jacobus Augustus Thuanus assei-vat in sua locupletissima bibliotheca, tale praeceptum inde fecisse regem ejus Glium reperi:

Donum quodJecit Robertus rex monialibus de Argenlolio.

« Regis regum nutu Francorum rex Robertus, cum nostris (idelibus cunctis catholicis palam id lieri volumus. A praedecessorumnostrorum cultu, circa sacra; religionis jura constituto, nequaquam deviare volentcs, hortamur umnes ad finem bealitudinis lendeutcs, quatenus summopere in vigilando auxilicntur nobis, ad privilegia erga res Dei sanctorumque cjus corrohoranda, uti recipiant ipsi nobiscum remissioneni peccaminum pro hujusmodi re digne exequenda. Precibus eteuim nostrae genitricis, scilicet Adelaidis reginae insignis, cui prorsus nihil denegare, verum omnimodis devote inservire deberaus, promoti, super quarunidam ecclesiarum villarumque astipulatione praecepti, quae 1 inouialibus Deo famulantibus in monasterio Sanctx Mariee Argentolio , ob animse suae, patris quoque nostri, videlicet Hugonis beatae memoriae, atque nostrae requiem, declit, libenter ejus voluntati paruimus , et dictis faventes, petitionem ipsius idonea ratione persolvere curavimus. Sunt autem res collatae hae. In primis ca quae possidebat Argentolio rex Hugo, donans illa Deo sacratis iuibi degentibus. Ad hoc Cavenoilus, ubi haberi aestimantur mansa xxx, cum ecclesia in honore sancti Petri. Yilla quoque Montiliacus cum mansis vu, et ecclesia in honore sancti Martini. In Aconiaco vero vico mansa duo. In Otrevilla similiter duo mansa et dimidium. Inter Alnedum et Lisivillam mansum i. In Yillena crgo mansum i. In Satrovilla xx mansa cum duabus piscationibus. In insula Berliseia, et in ipsa villa Cornella altera piscatio. In Argentolio mercatum et theloneum rotarum atque tcnsamentum vini. In Lupocurte v mansa. Yilla Trapas quoque, et quicquid ad eam pertinet cum ecclesia. Anilecortis vero villa, et quicquid ad eam pertinet cum ecclesia. Burduneium quoque villa, et omnia ad eam pertinentiacum ecclesia. Monsterolum quidem villa , cum ecclesia. Sanctum Loanium9 villa cum ecclesia et molendino uno, et cum arpcnnis pratorum xil. Bratheias villa cum omnibus appendiciis suis et ecclesiis. Merlant quoque villa. Carisius quoque villa cum tribus molendinis atque pratis. Hec omnia supradicta praedictis monialibus data ob amorem Dei et reverentiam bealissimae Dei genitricis Mariae confirmamus auctoritate, quatenus semper sub plenissima defensione, et emunitatis tuitione rata permaneant. Ita videlicet ut nullus abhinc ad causas exigendas, aut freda vel tributa, aut mansiones vel paratas faciendas, vel Cdejussores tollendos, aut homines ejus ecclesiae tam ingenuos quain servos, super tcrram earura commanentes, injuste distringendos, nec ullos redditus aut illicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt exigere praesumat. Sed liceat ipsis supradicta sub Grmitatis defensione quieto ordine possidere, ad stipendia earum Gne tenus ibi Deo militantium. Et hanc auctoritatem, ut firmior in Dei nomine habeatur, a fidelibus quoque sanctae Dei Ecclesiae et nostris diligentius conservetur, raanu propria subter firmaviraus, et sigilli nostri impressione signari jussimus. Actum in Pascha apud Sanctum Dionysium, anno xu regni Roberti gloriosissimi regis Francorum, indict. i. Franco cancellarius ex regio praecepto recognovi, atque subscripsi. »

Qualiter autem monialibus illis expulsis, Argentolii monasterium rursus admonachos redicrit, infra pluribus adnotabitur.

Nota XXIII, pag. 46.

Eis videlicet corporis mei partibus ampulatis.... — Quomodo castratusde nocte fucrit Abaelardus, et qualiter omnes parisiensis civitatis ordines ad eum mane congregati stupuerint, aut quanta se afflixerint lamentatione, plagam illam corporis ejus plangentes, fcminae praesertim, optime quoquc

' I.cge qnas. — • S. Loanii-t.

describit Fulco, Diogilli prior, in epistola quam ad eum tunc pro consolatione direxit. « Membra, »

inquit, « quieti dederas et sopori, nullique malum inferre parabas; quum ecce manus impietatis et ferramentum exitiale sanguinem tuum innoxium gratis fundere non dubitaverunt. Plangit ergo hoc luum vulnus et damnum venerabilis episcopi bcnignitas, quae quantum licuit vacaie justitiae studuit. Plangit liberalium canonicorum ac nobilium clcricorum multitudo. Plangunt cives civitatis, boc dedecus reputantes, et dolentes suam urbem tui sanguinis effusione violari. Quid singularum ferainarum referam planctum, quae sic hoc audito lacrymis, more femineo, ora rigarunt propter te militem suum, quem amiserant, ac si singulae virum suum aut amicum sorte belli reperissent extinctum? Tantus ergo nmnium luctus extitit, ut melius videaris te debere velle pcriisse, quam servas9e quod periit. Felix se nescit amari. Pene tota civitas in tuo dolore contabuit. Habes arrham verae dilectionis in te, quam si priui agnovisses, nullas meo judicio divitias illi comparabiles aestimares. » Nec praetermittenda etiam sceleris tam nefandi vindicta sive justitia, quam in Cne subjungit, his verbis : « Nam quidam illorum qui tibi nocuerunt, oculorum privatione, et genitalium abscisione mutilati sunt. Ille autem qui per se factum abnegat, jam ab omni possessione sua, bonorum suorum comportatione exturbatus est. » [ Vide Epislolam Fulconis ad calcera hujusce voluminis. ]

Nota XXIV, pag. 47.

Ambo ilaque simul sacrum habitum suscepimus, ego quidem in abbatia Sancti Dionysii.... — Notior illa Saucti Dionysii Parisiorum antistitis abbatia, quam ut notis aliquibus indigcat. Petrum autemAbaelardum in ea monachum induisse testatur vel Guillelmus Nangius in chronico sub annum Christi 4444, et ante cum Otho Frisingensis episcopus, lib. I de Rebus gestis Frederici I, cap. Xlvu, his verbis : « Ubi ( sive Parisius), occasionc quadam satis nota non bcne tractatus, monachus in monasterio Sancti Dionysii cffectus est. Ibi die noctuque lectioni ac meditationi incubans, de acuto acutior, de litterato efticitur litteratior. » [Cf. Script. rer. gallic, t. XIII, p. 654.]

Nota XXV, pag. 47.

Erat autem abbalia illa noslra.... secularis admodum vitaf atque iurpissimat.— Attamen et nou adeo longe antea.regesHugoet Robertusreformationemillius procuraverant permanumvenerabilisOdilonis abbatis cluniacensis, quem Fulbertus carnotensis episcopus archangelum cognominat. Asserit enim hoc imprimis Aderaarus lemovicensis monachus in chronico, quum ait:« BeatiDionysii ccenobium,quod jam pristinam monasticam corruperat regulam, rex Hugo regulari honestate sicut in ecclesiis Domini rectum erat, honestius rcstauravit per manum venerabilis Odilonis abbatis, et alia sanctorum nonnulla monasteria in decorem pristinae disciplinae revocavit. » Asserit et Iotsaldus cluniacensis monachus in Vita sancti Odilonis, lib II, cap. ix, in haec verba : « Lutetiae Parisiorum proximum est monasterium Sancti Dionysii Martyris gloriosi corporis honore praeclarum. Qui locus a Francorum regibus Hugone et Roberto viro Dei Odiloni fuerat commissus, ut monachili ordine, et doctrina regularis vitae proveheretur in raelius. In quo cnenobio aliquando Dei famulus commanens vitae pabulum et salutis haustum facundo ore suis auditoribus ministrabal. Gerebat tunc officium praepositurae senior Ivo amicabilis bomo, qui bene meritum patrem observare et colcre studcbat, etc. »

Nota XXVI, pag. 47.

Cujusabbasipse, quo caterisprmlationemajor, tantovila deterior.... — Abbati huic Sancti Dionysii noraen Adara, qui coepit regerc monasterium anno 4094, sed ulrum tam infamis vitae fuerit uti scribit hic Abaelardus, haud immerito dubitari potest. Nam et pauperum Christi curam magnam gessisse, patet vel ex his ejus lilteris, quas tabulae sandionysianae suggesserunt:

De quinque modiis annona; datis ab eleemosynario pauperibus.

« In Dei noinine ego Adam, Dei gratia monasterii martyris Christi Dionysii abbas, patefieri volouniversitati Gdelium , quod xm nostrae praelationis anno, in terra nostra fames adeo praevaluit, ut annona

[graphic]
« ZurückWeiter »