Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

omnium plenitudine bonorum tunc percepta, ut jam nulla gratia', quæ ad illorum pertineat salutem, aut etiam ad aliorum utilitatem. Ipsi quippe non solum sapientia vel virtute præditi, verumetiam omnium genera linguarum adepti, totum simul quod vel sibi vel aliis necessarium esset. De hoc ornatu tantum in libro Job scriptum est de Domino, quia : « Spiritus ejus ornavit cœlos,» hoc est eos qui tanquam terreni, et per merita erant infimi, superiores jam per tot dona factos in spiritales convertit cœlos. His ergo gratiis ornati, et virtutibus armati discipuli, securi quasi bellatores intrepidi per universum diriguntur mundum, etiam multis adversitatibus probari permittuntur, quos antea Dominus supra id quod possent, nequaquam tentari permiserat. Unde et ipse ad passionem captus, neminem eorum secum capi voluit, dicens3 : « Si me quæritis, sinite hos abire,» ut impleretur sermo quem dixit : « Quia quos dedisti mihi non << perdidi ex ipsis quemquam. » Ut enim beatus meminit Augustinus, nondum sic in eum credebant, quomodo credunt quicunque non perituri. Petrus si negato Christo hinc iret, quid aliud quam periret? Quum igitur apostoli ante adventum Spiritus sancti, tanquam imbecilles et inermes existerent, non eos Dominus ad fortia bella destinavit, ne in adversitatibus deficerent victi, qui statim ad ejus captionem fugam sunt conversi, et ipse princeps eorum tam nomine quam firmior fide, tam leviter eum nec semel negaverit. Die autem Pentecostes, in omnibus, ut dictum est, bonis consummati, in omnibus fuerant postmodum virtutibus probandi, ut Ecclesiam sibi commissam non solum erudirent verbis, verumetiam confirmarent exemplis ne deficerent in adversis.

.

Quum itaque die Pentecostes, tanta bonorum perfectione sint apostoli consummati, nequam hæc festivitas apud nos, sicut nec apud Judæos septem dies sequentes in celebrationem habent, ut usque ad octavam diem ipsa protendatur. Quid enim perfectioni potest superaddi? Præparare se quisque ad perfectionem potest, sed quum illuc pervenerit, quid requirat non super est. A Pascha usque ad Pentecostem, festiva quædam jucunditas per quinquaginta dies continuatur, obreverentiam scilicet ac dignitatem sequentis Pentecostes. His quippe diebus austeritas pœnitentiæ relaxatur, nec in orationem genua flectimus, ut in eo amplius ob tempus nos excitet in amorem Dei, et præparet devotiores ad venturam festivitatem Spiritus, qui specialiter amor Dei dicitur, quo minus ipsum pœnale est ob gratiam, ut diximus, festivitatis prædictæ in omnibus spiritalibus gratiis consummare. Bene autem duodecima mansione populus Israel egressus de Ægypto, legem in die quinquagesimo suscepit, ut hoc vidilicet numero mansionum ipse numerus signaretur apostolorum, quibus per Spiritum sanctum quin

[blocks in formation]

quagesima die dandum, et legem amoris potius quam timoris imprimendam cordibus eorum promiserat, dicens1: «Rogabo patrem meum, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum.» Et rursum: «Apud vos,» inquit, <<< manebit, et in vobis erit. » Illa utique mansio duodecima Judæorum, qua lex datur, Spiritum præsignabat veram apostolis legem crediturum, et in eis non transitum, sed mansionem facturum. Populus ille ad legem illam imperfectam, tertio die suscipiendam, duobus se præparavit diebus. Nos ad supremum Spiritus sancti adventum, qui legis perfectionem apostolis attulit, his saltem duobus præparemus diebus, ut tantæ gratiæ participes mereamur esse. Post ascensionem apostoli a monte Oliveti Jerosolymæ reversi, quum in cœnaculum ascendissent, orationibus et jejuniis promissum Spiritus sancti adventum meruerunt. De quibus profecto jejuniis post ascensionem suam futuris, Dominus ipse prædixerat : «< Venient dies, quum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Post itaque dies jejuniorum, istos dies sequentes post octavas Ascensionis, et præcedentes diem Pentecostes, non incongrue accepimus. Quum enim festivitas Ascensionis habeat octavas, totum illud tempus octo dierum Ascensionis est dicendum; quia sponsus in cœlos ascendens, obtutibus apostolorum per præsentiam carnis subtractus dicitur vel ablatus. Unde nunc duo præsentes dies secundum dominicam sententiam jejuniis deputandi videntur. Quæ profecto jejunia non pœnitentiæ sunt, ut a peccatis purgemur, sed ut desideriis accensi ad sequendum sponsum, tanto amplius Spiritus sancti mereamur descensum quanto ardentius ad illum, sequendo Christum, anhelamus ascensum. Unde et ipsemet ait : «< Nisi ego abiero, Paraclitus non veniet. » Quod est dicere: Nisi a vobis recessero, superius ascendendo, nequaquam illis vos desideriis accendam, quibus advenientis Spiritus promereamini gratiam. Hanc ipse Spiritus gratiam nos ita faciat prævenire, ut ipsum ab eo mereamur percipere. Amen.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

IN DIE PENTECOSTES.

SERMO XVIII.

Duæ sunt solemnitates dominicæ tam auctoritate præclaræ, quam utilitate præcipuæ. Hæ vero sunt Pascha et Pentecoste, quæ tam in Veteri quam in Novo sancitæ sunt Testamento. Etsi enim prior populus Abraham magis umbram rerum quam veritatem haberet, nec Pascha tamen, nec Pentecosten mysticis ejus figuris defuisse certum est. Illi quippe, ut de servitute liberarentur ægyptia, primum Pascha in Ægypto celebraverunt, assas igni carnes cum lactucis agrestibus immolantes. Inde quadragesimo die, in monte Sinai lege suscepta, ritu postmodum perpetuo diem Pentecostes, id est quinquagesima singulis annis ex dominico celebraverunt præcepto. A Pascha quippe septem hebdomadas dierum, id est quinquaginta dies jussi sunt computare, et ex tunc solemnitatem Pentecostes celebrare, quando in susceptione legis digito Dei scriptæ, perceperunt a Domino potioris donum gratiæ. Cujus quidem gratiæ prærogativam nulli tunc alii populo concessam Psalmista considerans, et hinc maxime populum illum ad gratiarum actionem exhortans, quum præmisisset1 : « Lauda, Jerusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion, »> unde id præcipue debeat subjunxit, atque ita consummavit : «< Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel. Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. » Hanc et Paulus gratiam longe cæteris præferens donis3 : « Quid, » inquit, « amplius est Judæo, aut quæ utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. » Ac si aperte dicat: Hoc amplius et hoc primum, id est maximum donum, judaicus populus præ cæteris a Domino habuit, quod ei credita sunt, id est commissa scripta divina. Unde et idem apostolus, horum scriptorum amplius scientiam adeptus, ad hanc solemnitatem Pentecostes plurimum anhelans, cum summo quoque periculo vitæ eam Jerosolymis festinabat celebrare, sicut in Actibus Apostolorum his continetur verbis : « Navigantes sequenti die venimus contra Chium, et alia die, applicuimus Samum, et sequenti die, venimus Miletum.» Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, neque mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis. A Mileto autem mittentes Ephesum, vocavit majores natu Ecclesiæ. Qui quum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : « Vos

4

5

Psalm. CXLVII, v. 12.— Ibid., v. 19. Rom., cap. ш, v. 1. Act. Apost., cap. xx, v. 15. — Ibid., v. 18.

scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omnem tempus fuerim, serviens Domino cum omni humilitate, et lacrymis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum: quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis, et docerem vos publice, et per domos, testificans Judæis et gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. Et nunc ecce alligatus ego spiritu vado in Jerusalem, quæ in ea mihi ventura sunt ignorans, nisi quod Spiritus sanctus super omnes civitates protestatur mihi dicens, quoniam vincula et tribulationes me manent. Sed nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem quam ine, dummodo consummem cursum meum, et ministerium quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium Dei. » Multas tam in antiquo quam in novo populo solemnitates institutas legimus, verum ad nullam earum Jerosolymis celebrandam, vel hunc apostolum, vel cæteros, postquam ad gentes transierunt, nisi ad istam, ut dicimus, redisse novimus. Venit itaque Paulus Jerosolymam cum summo, ut dictum est, vitæ suæ discrimine, præscius eorum quæ ibi pateretur. Venit, inquam, celebraturus Pentecosten, non tam veterem cum Judæis in templo, quam novam cum christianis in cœnaculo. Ibi quippe uberiore Spiritus sancti gratia discipulis infusa, angelicam custodiam de templo migrantem noverat consistere, et antiquam gloriam Synagogæ ad novitatem Ecclesiæ translatam esse. Quod et beatus commemorans Augustinus Epistolæ Joannis homelia secunda sic ait : « Ubi inchoat Ecclesia, nisi ubi venit de cœlo Spiritus sanctus, et implevit totum locum, et factus est sonus quasi ferretur flatus vehemens, et linguæ divisæ sunt velut ignis? >>

Liquet itaque quantum huic solemnitati debeat Ecclesia, quando, ut dictum est, uberiore gratia suscepta, quam discipulis Dominus promiserat, dicens : << Vos autem baptizamini Spiritu sancto non post multos hos dies, » vitæ spiritalis sumpsit exordium, donis omnibus cumulata, tanto proinde a carnali synagoga amplius discreta, quanto spiritalior effecta. In hujus quidem cœnaculi typo, carissimæ sorores, et virgines paraclitenses, vestrum oratorium constructum, et ipsius summi Paracliti nomine glorioso insignitum, quanta sit devotione tam vobis quam toti populo Dei venerandum perpendite, quantum vos spiritales oporteat esse semper attendite : quæ Spiritus sancti proprio templo, eique spiritaliter consecrato, ex professione vestra estis dicatæ. Sic ergo vivite in hoc manufacto et corporali templo, ut ipsius spiritale templum effici mereamini. Hujus quanta sit offensa, et quam periculosa in eam transgressio facta, ipsa Veritas testatur, dicens : « Quicunque dixerit verbum contra Filium hominis,

[blocks in formation]

remittetur ei. Qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc sæculo, neque in futuro. » Si autem offensa in Spiritum dicti tantam habet pœnam, quæ vindicta manet facti transgressionem? Non autem sufficit vobis a transgressione cavere, nisi ei toto affectu studeatis placere, a quo speranda sunt omnia dona divinæ gratiæ. Qui quum ea singulis prout vult dividit, prout vult distribuit, adeo ut non solum dator eorum, verumetiam ipsum Dei dicatur donum : quantum satagere debemus, ut hunc talem ac tantum dispensatorem habeamus propitium? Quisquis in cujuslibet potentis familia conversari desiderat, nihil aut parum ei prodest habere gratiam Domini, si careat gratia dispensatoris : præsertim quum ipse idem simul et Dominus domus sit et dispensator, sicut de Spiritu sancto manifeste clamat Apostolus1: « Divisiones, » inquit, << gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. » Qui etiam consequenter enumerans dona divinæ gratiæ, quæ Spiritus ipse distribuit, dicens : « Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, etc.,» ita hanc donorum distributionem conclusit: «Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. » Ex quibus quidem patenter insinuat eumdem distributorem ac dispensatorem divinorum donorum, tam Dominum esse quam Deum, et pro arbitrio suo ipsum tanquam Dominum, non sub Domino dispensatorem constitutum, ea quibus voluerit libere impertire. Cujus hodie largitas uberior ampliore gratia præsentem diem tanquam propriam solemnitatem ditavit, in qua divinorum beneficiorum promissiones complevit. Post adventum quippe filii in mundum, post ejus ad Patrem in ascensione reditum, Spiritus sancti hodiernus restabat adventus, per quem complerentur omnia quæ per Filium ad salutem nostram fuerunt inchoata. Unde et ipse Filius*: «< Mitto,» inquit, « promissum patris mei in vos. Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. » Et rursum3: «Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcunque dixero vobis. » Et iterum : « Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. »

Ex his itaque testimoniis Veritatis liquet quanta gratia sit prædita solemnitas hodierna, in qua discipuli Christi tam virtute constantiæ, quam perfectione scientiæ sunt consummati. Quid est enim virtute indui ex alto, nisi fortitudine animi contra terrores seculi, et quaslibet adversitates armari? Quid enim apostoli

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »