Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quanivis caro pretio emenda vix posset inveniri; qua inopia pauperes afflicti et pene exaniiues officinis nostris multipliciter se ingerebant. Fores vero domus eleemosyna; quotidie innumeri irrumpebant, quorum afflictioni ego et fratres nostri condolentes in capituluiu convenimus, et qualiter eorum penuriae et defectioni a nobis subveniri posset tractare coepirous. Hoc nobis tractantibus, frater Joannes, cui eleemosynam commiseramus, surrexit in medio; dixitque quoniam si domum eleemosynae resque sibi adjacentes ab omni exaclione ministerialium Sancti Dionysii, omnique mala consuetudine liberam esse concederemus, ipse quaereret v modios annonae, ct daret subventioui pauperum. Igitur quod petebat concessi fieri consensu totius capituli, etc. Hujns rei sunt testes, in primis ego Adam abbas, qui hanc chartam fieri praecepi, deinde dominus Theobaldus fossatensis abbas, Allelmus prior, etc. Actum anno ab incarnatione Domini Mcxi, indict. iv, epacta ix, ccvi (concurr. vi?), cycl. x, Cl. xiv, L. vi kal. apriiis, die Paschae iv non. aprilis, luna ejus xx, regnante domino Ludovico Philippi regis Glio, anno regni ejus iv, mense maio. »

Quinimo, snnt aliae quoque ibidem litterae, quibus pietas et affectus ejusdem erga divini cultns honorem ac amplificationem elucere videntur, hoc modo :

Dnnatio Ada, abbatis Beali Diony.ui iotiusque convenlus, de ecclesia Sancti Petri ad ecclesiam

Sancti Pauli.

i Jn nomine sanctae et iudividuae Triuitatis , Patris et Filii et Spiritus sancti. Ameu. Adam, Dei gratia abbas monasterii martyrum Christi Dionysii, Rustici et Eleutherii, omnibus sanctae et universalis Ecclesiae filiis tam praesentibus quam futuris. Notum fieri volo omnium vestrum caritati, quod ego et capitulum nostrum, scilicelecclesia Beati Dionysii, communi decreto et favore dedimus, et inanu nostra per claves ecclesiae [quas ? J super altare posuerimus ad dotem ecclesiae quando dedicaudae; dedimus, inquam, basilicae Sancti Pauii ecclesiam Sancti Petri juxta se sitam liberam et quietam. Dedimus quoque polestatem ponendi in ea presbyterum et ejiciendi, salvo honore ecclesiae nostrae. Hujus vero donationis nostrae causa est ut quotannis canonici Sancti Pauli in nocte natalis beali Dionysii cum processione veniant ad ecclesiam, in qua corpore requiescit, ibique matutinos festive decanlenl anle nostros. Radulfo autem presbytero de Fossa cognomine, qui praefatam ecclesiam Sancti Petri per nos tenebat, dediraus plenam praebendam in refectorio in prima mensa, ut eam plenariam habeat quandiu vixerit. Prxbendam quoque panis ac vini, quam iidem canonici accipiebant in promptuario, concessimus accipi in refectorio. Qui vero dotem ipsam ecclesiae abstulerit, et Radulfo praedicto praebendam sibi a nobis datam subtraxerit quandiu vixerit, divinae ultioni et nostro subjaceat anatliemati. Actum et datum ac roboratum in capitulo Sancti Dionysii, anno incarnati Yerbi Mcxiv, indict. vu, epact. xxiii, concurrente iv, anno Hludovici regis vn. Signum Adae abbatis, Sancti Alelmi prioris, etc. »

Quare satis mirari non possum cur Abaelardus ctiam subjiciat se « intolerabiles » abbatis illius et monachornm Sancti Dionysii nspurcitias frequenter atque vehementer modo privatim, modo publice redarguentem, omnibus supra modum onerosum atque odiosum effecisse, » nisi forsitan eis, quos postea infensissimos habuit, aliqua saltem verborum acrimonia parem gratiam referre voluerit. [Ita Quercetanus. Attamen fatendum est Abaelardo monachorura Sancti Dionysii morcs vehementius redarguenti divum etiam Bernardum omnino suftragari, cujus haec verba sunt: « Locus quippe ab antiquo nobilis et rcgiae dignitatis extiterat; palatii causis regumque exercitibus deservire solebat; sine cunctatione et fraude, sua Caesari reddebantur; sed non etiam Deo quae Dei sunt persolvebantur asque fideliter. Quod audivimus, non quod vidimus, loquimur : claustrum ipsum monasterii frequenter, ut aiunt, stipari militibus, urgeri negotiis, jurgiis personare, patere interdum et feminis.» (Epist. Lxxviii, Opp., Parisiis <690, in-fol., t. I, col. 79. Cf. Script. rer. gali., t. XX, p. 727.)]

Nota XXVII, pag. <7.

Ad quas quidem lantn scholarium multitudo confluxit, ul nec locus hospitiis, nec terra sufficeret aiimcntis. — iVemo brevius infinitam iilam scholarium Abaelardi multitudinem expressit, quam Chro/

[graphic]

nici mauriniacensis scriptor, qnum ait [ap. dom. Brial, Scrip. rer. gallic, t. XII , p. 80] : « Petros Abailardns, monachus et abbas, vir erat religiosos, excellentissimarum rector scholarum, ad quas penc de tofa latinitate viri littcrati confluebant. » Se<l quod sumniatim et uno pene verbo complexus est, id Folco Diogilli prior etiam «nte clarins ac specialius exposnerat. Nam in epistola qua consolafus est eum post castrationem [vide ad calcem hujusce voluminis, in appendice], de discipulis et auditoribus, ab Italia, G«rmania, Hispania, Anglia, Flandria, cunctisque Franciae provinciis ad ejus scholas confluentibus, sicloquitur ! « Roma snos tibi docendos transmittebal alumnos, et qua olim omninm arlium scientiam auditoribus solebat infundcre, sapientiorem te se sapienle transmissis scholaribus monstrabat. Nulla terrarum spatia, nulla monlium cacnmina, nulla concava vallium, nulla via difficili licet obsita periculo et latrone quominus ad te properarent retinebat. Anglornm lurbam juvenum mare interjacens et undarum procella terribili9 non terrebat; sed omni periculo contempto, audito tuo nomine ad te confluebat. Remota Britannia sua animalia erndienda destinabat. Andegavenses eoruiu edomita feritate tibi famulabantur in suis. Pictavi, Yuascones, ct Hibcri, Norniauuia, Flandria, Tbeutonicus et Suevus, tuum calere ingeniuni, laudare et prsedicare assidue studebat. Praetereo cunctos Parisiorum civitatem habitantes, et intra Galliarum proximas et remotissimas partes, qui sic a te doceri sitiebant, ac si nihil disciplinae non apud te inveniri potuisset. Ingenii claritate et suavitate eloquii, et linguae absolutioris facilitate, nec non et scienliae sublilitate permoti, quasi ad limpidissimum philosophiae fontem iter accclerabant. « Ac ne quis inter alios de romanis scholaribns dubiiet, id ipsum testatur et sanctns Bernardus licet Abaelardo nostro |>anlo snbinfensior, his epistolae cxcm verbis; « Sccurus tamen est, » nempc Pctrus Abaelardus, « quoniam cardinales et clericos curiae se discipnlos babuisse gloriatur. » [Opp., t. I, ccJ. 186.] Iit alibi Guidonem de Castello presbyterum cafdinalem, qni postea Celestintis II papa fuit, ejus quoque auditorem fuisse subindicat. [ Epist. xcu, Opp., t. I, col. 185.] Vernm ut pontificibus maximis et cardinalibus episcopos etiam aliqnos eruditiores ad majoris nominis conjungamus, Petrus ille Novariensis, seu Lombardus, a Lombardia patria cognominatus, idemque postea parisionsis episcopus, et magister sentcntiarum, lectiones ejus pra caeteris amplexatus est. Dcnique Gaufridum Antissiodorenscm, et Berengarium Piclaviensem , de quoruni scriplis ac doctrina dicetur alibi, discipulos illius extitisse manifestius est quam ut probationibns indigeat.

Nota XXVIII, pag. 18.

Accidit... ul...qucmdnm theologice tractatumde Unitale et Triniiate divina scholnribus nostris componcrem.—Tractalus hic ille est quem edidimus ad calcem operis. [Vide edit. Amboes., p. 973-1136.] et cui varia nomina passim Abaelardus ipse tribuit. In epislola enim ad Gaufriduni parisicnsem episcopum , Opusculum de lide sanctae Trinitatis appellat; in Commentario super Epistolam ad Romanos, frequenter Theologiam suam, et in praefatione opcris, sacraa eruditionis Suramam, sive divinae Scripturae Iuti'oductiouem. Quod autem opus illud se composuisse dicit, ut scholarium petitioni salisfaceret, qui Trinitatem lidei chrislianae fundamentum, humanis et philosophicis rationibus ac similitudinibus edisseri requirebant, et plus qua; intelligi quam quae dici possent efflagitabant; haec tamen sola nou fuisse scribendi causa vel inde colligi potest, quod libro II ipsius operis, artic. Iv docet, hereses non adeo repreisas fuisse suis temporibus, ut jam nullo fidei fundamento esset opus ■ imo nullos in lantaui olim insauiam prorupisse haerelicos, quanta nonnulli contemporancorum suornm debacchati esscnt. Et apertius articulo praBcedenli : a Quicqoid, » inquit, « horum quislibet constituat, miror qua me fronte aliqnis arguat, si caetcrorum de his scribentium providentiam laudet. Nisi fortc in hoc uostrum jam pcnitus superfluere tractalmu dicat, quod et illorum documenta gufficiant, et nullae jam ulterius quibaa resistendum sit pullulent haercses, vel nullaa de nostra fide supcrsint dubitationes, quae aliquibus rationibus vel ad documentum, vel ad defensionem ejus egere videantur. Atque utinam ita sil! At vero ut innumeram multitudinem infidelium, quae extra Ecclesiam est, tam judarorum scilicet quam ethnicorum pi-aeteream, quis ita omnes haereses rcpressas profiteri audeat, ut jam nuita apud nos lidci sint schismata, nullae ulterius futurae sint dissensiones? » Composuit igitur librum illum quum scholaribus, tum ad reprimendos divinorum librorum magislros haereticos, qui suo tempore multa catholica? fidei vel sanctis doctriois adversa non solum tenebant, verum etiam do

cebant, « quorumque unus, inquit. artic. v, « in Francia, alter in Burgundia, tertius in pago andegavensi, quartus in bituricensi, pestilentia? cathedras tenebant. » Imo potissiinum adversus haeresim unius ex illis scripsii, ut ipsemet declarat in epistola jani cilala ad Gaufridutu parisieosem episcopum, his verbis : « Relatum est nobis a quibusdam discipulorum nostroruiu supcrvenientibus, quod erectus ille et semper inflatus catholica? fidei hostis antiquus, cujus haeresis detestabilts trea Deos conGteri, mio et praedicare suessionensi concilio a patribus convicta est, atque insuper exilio punita , multas in rae contumelias et miuas evomuerit, viso opusculo quodam nostro de fidc sanctae 'IVinitatis, maximc advei-sus ha?resim pra?£alani, qua ipse infamisest, conscripto. » Et lib. II ipsius opusculi, art. vn i « Alter quoque, » inquit, « totidem erroribus involulus, tres iu Deo proprietales, secundam quas trcs distinguuutur persona», tres essentias diversas ab ipsis pcrsonis et ab ipsa Uivinitatis natura constituit, ut scilicet paternitas Dei vel lili.it i» sive processioncs quaedani sint tam ab ipsis personis quani ab ipso Deo diversa?. » Qnis antem fucrit ha?reticus iBte non diu quaerendam, si qnod Anselmus cantuariensis archiepiscopus ad Fulconem belvacenseni episcopum de Roscelino Abaelardi nostri primo pra?ceptore scripsit attendatur. Sic enim inter ca?tera de perversis ejus circa Trinitatem erroribus a Rainaldo rhemensi archiepiscopo damnandis loquitur : « Audio , quod tamen absque dubietate credere non possum, quia Roscelinus clericus dicit in Deo Ires personas esse tres res ab invicem separatas, sicul sont tres angeli, ita tamen ut una sit voluntas et poteslas, aut Patrem et Spiritum sanctum esse incarnatum, et tres Deos vere posse dici si usus admittcret; in qua scntentia asserit vpnerabilis memoria? archiepiscopum Lanfrancum fuisse, et me esse. Quapropter dictum est, concilium a venerabili rhemensi archiepiscopo Rainaldo colligendum esse in proximo. Quoniam ergo puto reverentiam vestram ibi pra?sentem futuram, volo ut instructa sit quid pro me i«spondere debeat, si ratio exegerit. » Et pauln post: « Quicunque blasphemiam quam supra posui ine audisse a Roscelino dici pro veritatc asseruerit. sive homo, sive angelus, anathema est, et confirmando dicam, quandiu in hac persisterit pertinacia , auathema sit, omnino enim christianus non est. » Quid Aba?lardi dictis convenientius, aut affinius dici potest? Attamen quod Anselmus addit hunc Roscelinum asseruisse Lanfrancum, et se, in eadoni cum eo fuisse sententia, manifestius adhuc convincit illum ipsum esse contra quem Petrus nostei scripsit. Ait enim idem in pra?fata epistola ad Gaufridum : » Hic contra egregium illum piieconem Christi Robertum Arbrosello contumacem ausus est epistolam confingere, et contra illum magnificum Ecclesia? doctorem Anselmum cantuariensem archiepiscopum adeo per contumelias exarsit, ut ad regis anpdici imperium ab Anglia turpiter impudens ejus contumacia sit ejecta, et vix tum cum vita evaserit. Vnlt eum infamia? habere participem, ut per infamiam bonorum snam consoletur infamiam , iiec nisi bonum odit, qui bonus esse non sustinct. Qui ob intemperantiam arrogantia? sua? ab utroque regno in quo conversatus est, tam Anglorum scilicet quam Francorum, cum summo dedecore expulsus est, et in ipsa, cujus pudore canonicus dicitnr, Beati Martini ecclesia, nunquamut aiunt, a canonicis verberatus, morem solitnm servavefit. » Qua? verba faciunt et ad interpretationem alterius ejusdem Anselnii loci, qui scribens ad Urbanum II papam , refert quum beccense monasterinm regeret prtesumptam fuisse a quodaiu clerico in Francia talem assertionem : « Si in Deo tres sant persona?, una tantum res, et non sunt tres res; ergo Pater cnm Filio et Spiritu sanclo est incarnatus. » Et postea subjungit illum in concilio a venerabili rhemensi archiepiscopo Rainaldo errorem suum abjurare coactum. Audisse tamen postea piaefata? novitalis auctorem insua perseverantem sententia dicere, « se non ob aliud abjurasse quod dicebat, nisi quia a populo verebatur interGci. » Praeterea quaePetrus Abaelardus de concilio celebrato Suessionis , <?t Anselmus de defensione sententise post abjurationem factam dixerunt, eadem quoque omnia Ivo carnotensis epiacopus Rosceliao tribuit his epistolae vn verbis i « Ivo Dei gratia Carnotensium huniilis episcopus Roscelino. Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Si csses ovis centesima in deserto perdita, sed gregi jam

' Lcgc nonuunquMm. . (

[graphic]

■ eddilri, sicnl exarserat in te zelus meus, quandiu intellexi te aversum et adversum , sic requiescerel in to spiritus meus, si te cognosccrem ad doctrinam sanam conversum et reversum. Sed quia scio te posl concilinm suessionense in anribus quorumdam quos mecum bene nosti, pristinam sententiam luam clandestiois disputationibus studiosissime defendisse, et eamdem quam abjuraveras, et alias non minus insanas persuadere voluisse, non potest intrare in cor meum, quod adhuc Cdem tuam correxelis, quod mores in melins commutaveris. » Denique quod Aventinus de Ruscelino, sive Roscelino scribit, eum auctorem fuisse nominalium, « qui avari rerum, prodigi nominum atque notionum , verborum videbantur esse assertores, » ab hac etiam altera, quam Abaelardus adversario suoobtrudit, objectione non omnino disconvenit: « Hic, » inquit, « sicut pseudodialecticus, ita et pseudochristiauus, qunm in dialectica suanullam rem partes habere aestimat, ita divinam paginam impudenter pervertit, ut eo loco quo dicitur Dominus partem piscis assi comedisse, partem hnjus vocis, quae est l»iscis assi, non partem rei intelligere cogatur. » Quare non mirum, si prjefatus Abaelardus nomine designare quis iste esset superfluura duxerit, quem tot singulares notae singularitcr notabilem facielianl. Et haec quantum ad occasionem componendi tractatus dc Trinilate sufficiant. [Vide ea quae de < ndem argumento edisserimus initio nostri secundi voluminis, ubi tractatus Abaelardi reperilur.]

Nota XXIX, pag. 48.

Quem quidem tractatum curn vidissenl et legissent plurimi, ccepit in commune omnibut plurimum plar.ere. —Cujus autem vel qualis aeslimationis fuerit iste liber, unicura etiam sancti Bernardi testimonium deinonstrare potens est. Scribens enim ad episcopos et cardinales curiae romanae [epist. Lxxxviii, Opp., t. I, col. "181 ]: « Legite, » inquit, « si placet, librum Petri Abaelardi, quem dicit Theologiae. Ad manum es.t enim , quum, sicut gloriatur, a pluribus lectitetur in curia. » Et epistola cxci [Opp., 1.1, col. 184]: «Surrexil a mortuis liber ille, jamjam extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad Komam propagines ejus- Haec gloriatio homiois illius, quod liber suus in curia romana habet ubi caput suum reclinet.» Sed quia libri Scntentiarum Petri Lombardi episcopi parisiensis id obtinuerunt, nt soli tandem in publicis theologiae scholis legi, vel ab antiquis retro temporibns, meruerint, pluriinum adbuc ipsam Abaelardi Theologiam commendasse mihi videbor, sidictum Lombardum ea potissimum in componcndis illis libris usum fuisse palam fecero. Quod praestare nec diflicile, uecaliquibus fortassis iugratum fuerit. Id enira ex Eulogio Joaunis Cornubiensis, ipsius Lombardi discipuli discitur, ubi postquam dixit: « Magistcr Pelrus Abailardus in Theologia sua sic disserit : «Qnid est dicere Deum n fieri homiuem, nisi divinam substantiam, quae spiritualis est, humanam, quae corporea est, sibi unire « in personara unam? » Aliquot interpositis lineis adjungit : « Quod vero a magistro Petro Abaelardo hanc opiuionem suam raagister Petrus Lombardus acceperit, eo magis suspicatus sum , quia librum illum frequenlcr prae manibus habebal; et forte minus diligenter singula perscrutans, ut qui ex usu inagis, quam ex arte disputandi peritiam haberet, falli poterat.» Unde etsanctus Bernardus ignoranter Vljtularilo ipsi librum Senteutiariiin altribuit in epistola Clxxxix. Nam ut idera Abaelardus iu Confessione suae iidei declarat, « nuuquam liber aliquisqui Sententiarum dicatur, a se scriptus reperietur. » Verum antequam ad alia transcamus, operae prelium fuerit hic diffusiorem operura ac scriptorum omniuui hujus Abaelardi disquisitionem instituere; praesertim quum Trithemius et alii qui de eo locuti sunt, pauca tantum illa recenseant quae sanctus Bernardus attigit.

Elenchus operum Petri Abaelardi.

Composnit igitur Abaelardus primo Dialecticam, cujus meminit initio hujus epistolae, et libro III Theologiae suae. Nam ibi male Grammaticam habet manuscriptus codex pro Dialectica , his verbis : « Quod autem nec loco moveri possit qui spiritus est, tam pliilosophorum quam sanctorum assertione docemur, sicut de Quantitate tractantes ostendimus quum Grammaticam scriberemus » Ethaec Dialeetira , sive Logic», propediem in philosophiae candidatorum gratiam favente Deo seorsim excudetur. Praterea scripsit glosas in Ezechielem prophetara, et amatoria Carmina, quorum etiam pleraque, sicut ipse ait in eadem hac epistola, stio tempore frequentabantur ac decantabantur in mullis regionibus , prmertim ab eis quos similis vita delectabat.

Scripsitquoque Tractatum sive Librum Theologiae, dequo jam superius. Item Commentariuni in epistolam ad Roinanos, cujus meminit sanctus Bernardus in litteris suis ad Innocentium papam. Nec non et alium librum , quem , ut loquitur idem Bernardus , inscripsit, Scito te ipsum. Videturque esse Ethica illa ad quam Abielardus ipse quasdam quaestiones remittit in commentario supradicto. Quod et confirmat Guillelnius abbas Sancti Theodorici suh finem libri III Disputationisquam Hugoni rothomagensi archiepiscopo nuncnpavit, his verbis: n Scripsit autem idem Petins aliud opusculum , quod Scito te ipsum intitulavil, et suam, ni fallor, Ethicam appellavit, » quia scilicet in eo plurima de moribus, sive ut saucti Bernardi vcrbis utar, de virtutibus et vitiis moraliter disputavit. Nec dubito quin librum istum lcgisset ctiam anonymus ille poeta qui scripsit anno 4376. Nam quum Abaelardus in comtmntario suo praefato super epistolam ad Romanos promisisset se de libero arbitrio traclatnium in Ethica , sic dictns poela definitionem ejusdem liberi arbitrii prolulit ex Abaelardo :

« Pierre Abalard cn un chapitre
Oii il parlc de franc arbitre,
Nous dit ainsi en verite
Que c'est une habilite
D'une vouleute raisonnable,

Soit dc bien ou de mat prenable. ,
Par grace est ■ bien faire indine,
Et a mal quand elle descline. u

Verum haec Ethica, quamvis diligentissime perquisita, nec inventa adhuc nec reperta est.

Denique composuit Abaelardus Historiam calamitatum suarum, de qua mentionem facit Petrarcha , plures epistolas ad Heloissam ct alios , quarum aliquae memorantur a Joanne Clopinello Magdunensi; Regulam et institutionem sanctimonialium ; Expositiones in orationcm dominicam, in symbolum apostolorum, in symbolum Atbanasii; Solutioncs problematum Heloissae; Sermones per anni circulum, ad virgines paracletenses, et alia quaedam opuscula quae nunc primum edidimus; Hymnos etiam ecclesiasticos, qui reperiuntnr in breviario paracletensi; nec non Apologeticura pro innocentiae suae excusatione, quem ut alium ab Apologia sive Confessione Gdei ab eodem universis Ecclesiae filiis directa credam, haec Othonis verba, lib. I de Rebus gestis Frederici I, cap.xLix [ap. dom. Brial, Script. rer. gallic, t. XIII, p. 656 ] me movent : « Post damnationem, » inquit, « sui dogmatis, » de qua nos postea , it ad clnniacense ccenobium se contulit, Apologeticum scribens, praedictorum capitulorum partim verba, ex toto autem sfntum negans, qui sic incipit: « Ne juxta Boetianum illud, prooemiis nibil affe« rentibus tempus teralur, ad rem ipsam vcniendum est, ut innocentiam meam ipsa rerum potius quam 'i verboruin excnset prolixitas.» Haec, inquam, verba me movent, quia non leguntur in praefata Gdei confessione quam inseruimos pag. 330 hujus operis; [vid. edit. Amb.] nec inconveniens est eumquoquc prolixiorem adhuc alterara pro defensione suaeTheologiae apologiam texuisse. Quod et conflrmare videtur Guillelmus abbas Sancti Theodorici libro I suae Disputationis, quum ait: ■ Per Apologiam suam Theologiam impejorat, novos veteribuserrores adjungit, eteos pertinaciteret contentiosedefendere contcndit.u Et pauloante: « Acprimo requirocur sauctae religionis et magni nominis abbatem insimulct falso flnxisse, quia in Theologia sua scripserit Filium esse quamdatn potentiam, Spiritura sanctum nullam. Id enim in Apologia sua, quam contra abbatem Petrus ipse dirigit, se dixisse denegat; sed quod riivina sapientia quaedam sitpotentia Patris, non Filius, et qnod amor Patris et Filii sit nonnulla potentia, non Spiritus sanctus, se dixisse profltetur, et verum esse pertinaciter contendit. » At nec Apologiam istam hactenus videre contigit. Haecqne sunt omnia, ui fallor, quae Petrus Abaslardus scripsit. [Disquisitionem hanc operum Abaelardi, ab Andrea Quercetano institutam , non omisimus, ne hujus commcntarii aliquid inconsulte negligere videremur, quamvis et aliqua parte manca esset, et propter noslras praefatiunculas supervacanea. ]

« ZurückWeiter »