Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

faciunt discipuli, qui se dignos præparant, eum confidenter expectando, ut, sicut promiserat, ad eos resuscitatus redeat.

Quod autem hic dicitur : « Qui ascendit ad orientem, » potest Psalmista non incongrue dicere secundum loci positionem. Ipse quippe mons Oliveti, de quo Dominus ascendit in cœlum, civitati Jerusalem assistere dicitur versus orientem. Potest quoque intelligi quod, ubicunque mons ille fuerit, Dominus ad orientem ascenderit, si facie sua illuc versa, hoc egerit. Qui enim ad occasum dorsum habet, faciem ad orientem intendit. Ei autem post dorsum, jam omnino erat occasus, quia resurgens a mortuis, ultra non moritur, nec amplius ad illum quem sustinuit occasum est rediturus. Super cœlum cœli conscendit quia celsitudinem ætherei, quæ aerio præminet transcendit. Quid autem post ascensionem suam, misso Spiritu sancto, discipulis sit facturus, consequenter adjungitur : «Ecce dabit voci suæ vocem virtutis. >> Vocem suam, hoc est propriam Dei locutionem dicit internam ejus inspirationem, quæ hodie per Spiritum plenior facta est, quum sine sono interius omnem eos veritatem docuerit. Huic autem interiori locutioni quum per eumdem Spiritum exterioris locutionis diversa sint genera addita, quasi divinæ voci, quæ interius fit, vox humana est adjuncta : ut videlicet verbum mente conceptum interius, per audibile verbum proferatur aut manifestetur exterius, et ita voci divinæ vox humana datur; ut quod Deus inspiratione sua intus nobis loquitur, nos prolatione nostra homines doceamus. Bene itaque dicit : Domino ascendente, quia voci suæ per Spiritum, ut dictum est, in apostolis factæ, dabit etiam vocem prolationis humanæ ; ut quod recte senserunt, congrue quibuslibet proferre ac disserere possint. Quam insuper vocem virtutis dicit, quæ hodie super apostolos vento præfigurata est vehementi, sicut in hesterno sermone meminimus. Virtutem prædicatio habet, et valida est, quum quis quod dicit disserere sufficit, ut confutari non possit, vel quum animo præstanti prædicat, nec timore aliquo, veritatem; vel quum ea, quæ prædicat, moribus non oppugnat, nec conscientia reprobæ vitæ erubescentiam timet de prædicatione. Quæ omnia in apostolis clarum est præminere, ut corum prædicatio vox virtutis merito dicenda sit. Ipsis quippe Dominus promiserat1 « Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii. » Os scilicet ad loquendum, sapientiam ad intelligendum, vel quid cui dicatur, quando et quomodo discernendum. Scriptum et de ipsis est, quod cum fiducia verbum Dei prædicarent. Qui etiam quam religiosæ vitæ essent, vel quanta sollicitudine providerent, ne turpitudine suæ vitæ adulterarent, aut infamarent verbum Dei, unus eorum testatur, dicens : « Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forțe quum aliis prædicaverim, ipse

Luc., cap. xxi, v. 15. - Corinth. I, cap. ix, v. 27.

reprobus efficiar. » Et attende quod quum dicit in his, quos Spiritus sanctus replet, interiori verbo exterius conjungi, patenter eos a dæmoniacis secernit. Quos enim dæmonia replent, et torquendo in insaniam vertunt, verba eis tantum, non sensum ministrant, et caliginem fumi potius quam splendorem ignis mentibus eorum immittunt. Spiritus autem sanctus quum in electis loquitur, primum intus illuminat ipsos, quam exterioribus eorum verbis alios. Unde bene hoc loco voci divinæ, ut dictum est, vox humana dicitur addita, ut quod per inspirationem aliis nuntietur. Nec tamen ideo credendum est, ut quotiens per prophetas Spiritus sanctus locutus est, quidquid in verbis illis intellexerit, hoc totum eis per quos loquebatur inspiraverit : sed modo unum tantummodo, fortassis plures quos ibi providebat sensus haberi, eis revelabat. Unde quum aliquam prophetiam varie a doctoribus exponi videmus, nequaquam necesse est ut omnes illos sensus ibi prophetam habuisse credamus : sed quidquid ibi convenienter intelligi potuit, Spiritus præscivit. Sicut ergo dives aliquis per œconomum suum diversis artificibus proprium tradit aurum, ut diversa ei faciant ornamenta: ita et Spiritus per prophetas sua nobis tradit eloquia diversis sententiis referta, quæ quum diversis exponimus modis, quot inde sententias producimus, quasi tot opera de una materia fabricamus.

<< Date gloriam Deo. » Regna terræ, quæ superius ad cantandum et psallendum Deo invitaverat, rursum ad glorificandum ipsum adhortatur ea, ut de tanta his diebus collata gratia uberiorem laudum dent gloriam Deo. Tanto enim hæc gratia ubique terrarum est amplius prædicanda, quanto ipsa ubique melius est operanda, et per eam universa Deo sunt acquisita regna, et de regno diaboli in regnum Christi translata. Quod quidem per quos factum sit, consequenter adjungit, dicens : « Magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus. » Ac si diceret : Inde date gloriam Deo, quia ipse nubibus suis, id est apostolis, magnificentiam et virtutem dedit, per quem vos in regnum suum converteret. Nubes de imo surgunt in altum, et de alto imbrem emittunt, quo irrigata terra fructificat, et sedentes apostoli Spiritum perceperunt; quia humilibus Deus dat gratiam, et superbis resistit semper. Per hanc gratiam hodie in virtutibus sublimati, et uberioribus donis magnificati, tanquam de alto terram compluunt, dum divini eloquii verbis corda terrenorum hominum omnium linguarum generibus loquentes erudiunt. Quos itaque Deus sic magnificavit, et in tantas virtutes tot donis ipse promovit, recte magnificentiam et virtutem eis contulisse dicitur, quos et miraculis coruscare, et tam verbi quam animi virtute fecit præminere. De quibus adhuc subditur1 : « Mirabilis Deus in sanctis suis, » per quos videli

'Psalm. LXVII, v. 36.

cet majora quam per semetipsum operari dignatus est, tam miraculorum exhibitione quam prædicationis operatione, tanquam spiritu Eliæ Elisæo geminato. Unde et eis promiserat, dicens: « Qui credit in me, opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet. » Scimus et primogenitum fratrem, id est Christum, quasi sine liberis defunctum, et fratres ejus, id est apostolos, sponsam ejus, id est Ecclesiam suscepisse, et in ea prolem filiorum innumeram generasse, et ab his deinceps diebus universum mundum collegisse.

Unde quantum hujus solemnitatis gratiæ mundus debeat, semper attendat, ad quem undique colligendum collata sint modo universa genera linguarum. Intueamini universas Christi solemnitates ab ipsa ejus Nativitate usque ad Ascensionem, et quid tunc mundus perceperit huic gratiæ comparate, et longe cæteris hanc festivitatem videbitis præminere. In hac quippe centum viginti discipulis in cœnaculo congregatis Spiritus sanctus infusus, per ipsos eadem die circiter tria millia hominum lucratus est. Quod quidem ut fieret, dispersos olim sub Antiochi persecutione Judæos de universis nationibus Jerosolymis in præsenti festivitate congregaverat; quod nunquam in alia festivitate legimus factum esse. Ex quo etiam liquet, quantum ad præsentem gratiarum festivitatem populi undique convenire debeant, qui spiritalis gratiæ dona desiderant. Hæc una festivitas ubique terrarum Ecclesiam dilatavit, et cum ipsa pariter divinas solemnitates per universum mundum plantavit celebrandas, et omnium linguarum generibus laudes Dei dispersit; ut hinc appareat quantum huic festivitati cæteræ omnes sint obnoxiæ, per hanc videlicet ubique terrarum disseminatæ. Unde et ad hujus diei præconia quum promissum sit, «<mirabilis Deus in sanctis suis, » et ut dictum est, quodammodo in eis mirabilior quam in semetipso, statim annexuit, unde nunc maxime mirabilis apparuit : « Ipse, » inquit, « dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. » Plebem quippe suam discipulos dicit, illitteratos, rusticanos, de humili plebe assumptos, per quos mirabile est tanta eum operari. De quibus unus eorum Corinthiis scribens, et reprobatis sapientibus et potentibus sæculi, tales idiotas et impotentes eligi considerans, ait : « Non misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens, ubi scriba, ubi inquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. Quoniam Judæi signa

Joan., cap. xiv, v. 12. Corinth I, cap. 1, v. 17.

petunt, et Græci sapientiam quærunt. Nos autem prædicamus Christum crucifixum, Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Ipsis autem vocatis Judæis atque Græcis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei fortius est hominibus. Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quæ stulta sunt mundi, elegit Deus ut confundat sapientes, et ignobilia et contemptibilia mùndi elegit Deus et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. » Non enim mirabile esset si super potentes vel sapientes sæculi magna operaretur, quod humanæ virtuti potius quam divinæ ascriberetur. Unde bene, sicut hic dicitur, ipse Deus Israel, qui videlicet antiquum populum elegit; ipse, inquam, non alter aut recens Deus. His plebeiis et pauperibus viris de populo eodem assumptis, et nunc virtute ex alto indutis, dabit virtutem verborum contra sæculi sapientes, et fortitudinem animorum contra potentium impugnationes. « Benedictus Deus,» subaudis: sit, hoc est ab omnibus glorificatus et laudatus, qui per tales talia operatus est his diebus. Amen.

IN FERIA TERTIA PENTECOSTES.

SERMO XX.

Hesternum sermonem ex testimoniis sexagesimi septimi psalmi collegimus. Nunc autem ad septuagesimum psalmum convertentes stylum, juvat hinc quoque hujus solemnitatis præconium subinferre. Scriptum ibi est1: « Notam fecisti in populis virtutem tuam, redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph. Viderunt te aquæ, Deus, viderunt te aquæ, et timuerunt, et turbatæ sunt abyssi. Multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, etc. >> Ad Deum Psalmista loquitur, prævidens in Spiritu, quæ per eumdem Spiritum his diebus apostoli mirabilia sunt operati : « Notam fecisti, » inquit, «< in populis multis virtutem tuam,» illam videlicet quam apostolis promiserat, dicens2 : « Vos autem sedete in civitate donec induamini virtute ex alto. » Atque ita in bracchio tuo, hoc est, in illa virtute vel fortitudine redemisti populum tuum a servitute

[blocks in formation]

scilicet peccati, liberasti per spiritum videlicet datum : de quo dicit Apostolus ' : « Ubi spiritus Domini, ibi libertas. » Quisquis enim ex caritate, quae per Spiritum sanctum infunditur, potius quam ex timore Deo servit, amicus potius quam servus dicendus est, et liberum, non coactum impendit obsequium. « Filios Jacob et Joseph. »> Quum superius dixisset populos secundum multitudinem hominum, vel diversitatem terrarum, aut regionum; et nunc adjecisset populum secundum unitatem fidei, vel dilectionis vinculum, quomodo et diversas Ecclesias et unam diximus, ne videretur populi nomine aut judaicum tantum, aut gentilem accipere, addit : « Filios Jacob et Joseph, » id' est posteros tam judaici quam gentilis populi, ut videlicet in Ecclesia duo parietes, ad unum angularem lapidem, id est Christum jungerentur. Jacob quippe supplantator Esau, qui eum hæreditate sua privavit, judaicus est populus, qui expulso gentili terram promissionis obtinuit. Joseph vero, qui augmentum interpretatur, gentilis est populus, qui sicut multitudine hominum transcendit judaicum, ita et numero conversorum fidelium magnum Ecclesiæ dedit augmentum. Paucos quippe vel nullos ex Judæis comparatione gentilium Ecclesia continet. Quod quidem augmentum Ecclesiæ de conversis gentibus statim prosequitur, dicens : « Viderunt te aquae; Deus, » hoc est, credendo te intellexerunt populi nationum, qui prius quasi aqua omni vento doctrinæ circumferebantur, nec quidquam certitudinis quid sequi deberent ex lege didicerant. De quibus in Apocalypsi scriptum est : « Aquae populi multi. » De quibus adhuc subditur, quia viso Deo timuerunt, non tam videlicet servili timore, quam pro communicatione pœnarum, quam casto vel filiali ejus quem diligunt offensam præcaventes. « Et turbatæ sunt abyssi, hoc est profunditates sæcularis philosophiæ, quæ prius quasi limpidissimæ aquæ videbantur, et gratissimum habebant haustum, quasi turbatæ ac cœnulentæ viluerunt, comparatione simplicitatis evangelicæ.

[ocr errors]

<<< Multitudo sonitus aquarum,» subaudi vocem : dedit. Et quare? quia «< vocem dederunt nubes. » Multus quippe sonus divinæ laudis resonat in conversis populis, voce nubium, id est prædicatione apostolorum edoctis. « Etenim sagittæ tua, » o Deus, per has nubes de Judaea transferuntur ad gentes. Sagitta quippe sunt verba evangelicæ prædicationis, quæ quasi quibusdam divini amoris jaculis corda vulnerant auditorum, sicut in Cantico sponsa dicit : «< Vulnerata caritate ego sum. » Et hæ quidem sagittæ prius in Judæa tanquam in pharetra tenebantur conclusæ, donec, Judæis Evangelium repellentibus, transierunt ad gentes apostoli, sicut unus eorum ad ipsos ait' : « Vobis oportebat primum predicare

Corinth. II, cap. in, v. 17.-* Psalm. LXXVI, v. 18. -In Cantico Canticorum hæc tantum leguntur, a nostro Abelardo non ita bene, ut videtur, detorta : « Vulnerasti

cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum.» (Cap. iv, v. 9.)—* « Vobis oportebat primum loqui Verbum Dei, sed quoniam repellitis illud et

« ZurückWeiter »