Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

DE SANCTO JOANNE EVANgelista.

SERMO XXV.

2

Qui sermones in sanctorum festivitatibus componunt, a prærogativa, hoc est a dignitate' ipsorum non incongrue sumunt exordium; ut eorum festa tanto devotius a fidelibus celebrentur, quanto amplius ipsorum commendatio est 2 audita et eos Deo gratiores intelligimus, et de meritis ipsorum magis confidimus. Constat autem inter universos apostolos, sicut et beatus meminit Augustinus*, epistolam Pauli ad Galatas exponens, tres honorabiliores extitisse, Petrum videlicet, et Jacobum, et Joannem : qui, ut memoratus ait Apostolus, videbantur columnæ esse, quasi fulcimentum scilicet ac robur aliorum. Hos quippe tres familiarissimos Christi fuisse ex multis locis Evangeliorum colligimus, et his seorsum Dominum sua secreta sæpius commisisse, et tanquam inseparabiles comites eos habuisse. His enim seorsum assumptis transfigurationis suæ gloriam in monte revelavit, et ad passionem veniens eisdem secreto assumptis ait: «< Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic, et vigilate mecum. » Ad quos etiam post orationem regressus': « Vigilate, » inquit, «< et orate, ne intretis in tentationem. » Unde patenter innuitur, quam inseparabiliter isti tres ei semper adhæserint, quos et in gloria transfigurationis, et in agonia passionis, et tam in vigiliis quam in oratione tanquam comites indivisos habuerit, nec a se unquam sicut cæteros separari permiserit.

Quum itaque isti, ut dictum est, inter apostolos non dubitentur honorabiliores, quanto præmineat honore Joannes quis dubitet, qui inter hos quoque qui honorabiliores extiterunt, privilegio dominicæ dilectionis ampliorem quemdam honorem est adeptus, et ab ipso Domino matri ejus virgini tanquam alius filius pro ipso est virgo substitutus? Sic enim utrisque cruci ejus astantibus de ipsa cruce loquitur, dicens: «< Mulier, ecce filius tuus. » Ad discipulum autem : « Ecce mater tua. » Ubi et ipsemet Joannes annexuit : « Ecce filius tuus,» dicens : « Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. » In sua, inquit, subaudis stipendia, et quasi virginitatis suæ præmia 10, non in sua quasi uxorem. Felix hæc incomparabilis remuneratio discipuli, cui virgine

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

2

matre Salvatoris commendata, quasi lateri Christi quasi alter Christus filius 'ei a Domino deputatus est, ut ejus gaudiis, ejus colloquiis assidue frueretur, ei sedulius usque ad exitum ministraret ejus corpusculum immaculatum virgineis et quasi angelicis manibus sepulturæ præpararet, et præparatum in sepulcro componeret; beatos illos oculos clauderet, angelicam illam faciem aptaret, et tam manibus quam cæteris membris devote compositis officii sui devotionem sacerdos magnus consummaret. Cujus sanctissimæ postmodum vitæ atque immarcessibili carni nec rosam martyrii, sicut nec lilium virginitatis certum est defuisse, sequenti, ut scriptum est, agnum, quocunque ierit. Hic quippe et in ferventis olei dolium missus, et in exilio diutino relegatus, illud constantia mentis implevit, quod de calice dominicæ passionis bibendo Dominus antea tam ipsi quam fratri ejus prædicens : « Calicem,» inquit, « meum bibetis. » Cujus quoque constantia et insuperabilis caritas maxime circa crucem probata est, quum ipse solus apostolis dispersis per fugam cruci assisteret intrepidus, et cum matre Domini crucifixo Domino compateretur. Ex qua denique perseverantia constantiæ stipendium illud quod diximus singulare de commendatione matris a Domino meruit suscipere. O beatum commercium! o commutatio incomparabilis! Abstractus a nuptiis virgo est, et ab uxore divisus, et a lecto concupiscentiæ sequestratus, ut immaculatus immaculatam susciperet Domini matrem, filius efficeretur virginis, et spiritalis frater Christi, potius quam maritus uxoris. Cui profecto tam in hoc quam in cæteris Christus quantam semper exhibuerit dilectionem, multis manifestum est indiciis. Soli quippe ipsi concessum est supra pectus Domini in cœna recumbere, et tanquam impavidum et fide constantem quiescere in illo imminentis passionis articulo, ubi jam omnium corda fluctuabant, ut hinc quoque constantia ejus probaretur, sicut et Jonæ prophetæ, qui de imminente periculo, cæteris desperatis, securus in sentinam ut dormiret descendit. Quod quidem apostolus nequaquam præsumeret, nisi de mira ejus familiaritate confideret, ut in ejus gremio tanquam in stratu aliquo, et in ejus pectore quasi in pulvinari quodam sese reclinaret. De quo quidem pectore, ubi, sicut Paulus meminit', omnes sapientiæ et scientiæ thesauri erant absconditi, fluenta Evangelii cæteris altius exhaurire meruit: ut plus ex hac quasi dormitione sua perciperet recumbendo, quam cæteri prolixum illum cœnæ sermonem audiendo. Unde et ab ipso tantum sermo ille postmodum est descriptus, cujus spiritalibus auribus per revelationem amplius fuerat impressus. Cujus etiam vitæ longitudo usque ad senium porrecta patenter indicat quam necessarium Dominus ad instructionem Ecclesiæ suæ

[blocks in formation]

5

Eins. Semper deest Ed. Amb.
5 MS. Eins. Nimia Ed.Amb. -

[blocks in formation]

2

tandiu eum reservaret in mundo. Quem nec ita ut cæteros apostolos passionibus exposuit, nec affligi permisit, quum et eum in ferventi oleo custodierit illæsum, et ut ejus citius terminaret exilium, in persecutorem ejus vindictam maturavit Domitianum. Cujus omnibus decretis a senatu quassatis occulta Dei dispensatione ab exilio ipse reductus fidelibus populis cum summa exultatione est restitutus. In quo etiam exilio quanta a Domino sit ei collata' consolatio, revelatio ibidem ei facta, quæ Apocalypsis dicitur, manifeste testatur. Qui etiam quam mirabilem et jucundum vitæ habuerit terminum, in morte quoque circa eum summa dilectio Domini claruerit, multorum relatione didicimus. Solum quippe ipsum ab ipso Domino legimus invitatum, ut ad supernum fratrum suorum conscenderet convivium, ut eo veniente sic omnium compleretur gaudium. Qui et ut voluit, et quando voluit, animam suam in manus Domini commendans, tam alienus extitit a dolore mortis, quam ignarus fuerat a corruptione carnis. Cujus denique corpus nec corruptione vel putredine corruptum in specie manna perhibetur conversum, ut ex ejus speciei candore munditia carnis probaretur immaculatæ. Quod nonnulli quoque sanctorum jam gloria resurrectionis donatum astruere non dubitaverunt. Unde illud est augustiniani' sermonis in Natale Martyrum : «< Ut taceam quia omnia possibilia sunt Deo, et quod clausis tumulis possit corpus spirituale educere, Joannis tantum apostoli habemus exemplum, quem tumulus susceptum claudere potuit, custodire non potuit. Nam depositum corpus perdidit, non assumpsit. Hic enim clausis tumuli foribus, gratia resurrectionis ablatum est, ut constaret sepultura, nec inveniretur sepultus. Denique quum sacerdotes honorandi causa corpus inquirerent, reserato aditu, tumulus non potuit reddere quem suscepit. » Cujus etiam locum, quo castissimum corpus ejus tenebatur quum Evangelium scriberet, vel orationi instaret, quanta gratia Deus insignierit, Gregorius Turonensis, libro Miraculorum I, commemorat, dicens*: «< In Epheso habetur locus, in quo hic apostolus Evangelium scripsit. Sunt autem in summitate montis illius proximi quatuor parietes sine tecto, ubi orationi insistens, Dominum exorabat, obtinuitque ne in loco illo imber ullus' descenderet, donec ille Evangelium adimpleret. Sed usque hodie ita præstatur a Domino, ut nulla ibi descendat pluvia. »

6

Ex his itaque specialis iste dilectus Domini quam honorabilis inter cæteros, quam acceptus extiterit Deo, quantis præmineat meritis, quantis sit extollendus præconiis, et vos, Deo dilectæ virgines, attendite, tantoque devotius ejus solemnitatem celebrate, quanto amplius ejus excellentiam sanctam imitamini puritate.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Cujus nos intercessio ita in sancto confirmet proposito, ut ad illud supernum', quo ipse invitatus est, convivium perveniatis : ut illic mentem felicius quam hic carnem reficiatis, sponso vestro cœlesti perenniter conjunctæ, cujus præsentis visio ipsa est summa beatitudo.

IN ASSUMPTIONE BEATE MARIE.

SERMO XXVI.

4

Sicut ex dictis ecclesiasticorum doctorum collegimus, Domino ascendente in cœlos quidam angelorum dubitantes, vel potius admirantes, de tanta glorificati hominis magnificentia, cæteros assistentes non semel interrogabant': «< Quis est iste rex gloriæ ? » Sic et in hodierna dominicæ matris assumptione de tanta infirmi sexus exaltatione non incongrue per angelicam admirationem dictum esse credimus : « Quæ est ista quæ ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? » Aurora quippe consurgens primam claritatem diei affert. Surgere autem electorum est, hoc est ad culmen virtutum, et ad comprehendendum Deum sese attollere : sicut e contrario reproborum cadere, atque in profundum vitiorum se immergere. Unde ad torpentes somno negligentiæ, et in sua jacentes ignavia, vox illa est exhortationis: «< Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. >> Surgunt quidam et per pœnitentiam a morte animæ quasi suscitati resurgunt, sed ad tanta virtutum merita non excreverunt, ut in exemplum perfectionis assumi queant, nec quasi aurora claritatem doctrinæ, his qui ad perfectionem vitæ se student attollere, valent exhibere. Beata vero Dei genitrix quanto in virtutibus excrevit perfectius, tanto perfectionis suæ claritatem, more surgentis aurora, amplius dilatavit, et candoris virginei proposito prima resurgens, hujus perfectionis viam, qua solæ virgines agnum sequuntur quocunque ierit, proprio declaravit exemplo : sicut et aurora, ut dictum est, prima diei claritatem affert. Etsi enim nonnulli virgines eam præcessisse credantur, sicut de Elia, vel Jeremia, vel Daniele, vel quibusdam aliis æstimant; non hanc eos virtutem tam ex devotione sacri propositi quam ex necessitate quadam, atque oppressione persecutionis credimus habuisse : præsertim quum eo tempore maledictioni sub

[blocks in formation]

jacerent ex lege, qui semen in Israel non relinquerent, et quædam legis coactiones ad nuptias compellerent. Usque adeo namque lex ista matrimonii vigebat, ut ipsa quoque mater Domini tam a parentibus quam a lege coacta desponsari sustineret. Divina tamen revelatione confidens virginem quoque illum, cui et virgo nubebat, ad virginitatis servandæ consensum se trahere non desperabat. Pro quo maxime impetrando in ipso desponsationis tempore secretum orationis cubiculum tenere credenda est quo ingressus fuisse angelus memoratur ad eam missus. Non enim eam exterius cum secularibus feminis morantem reperit, sed abditam pudicitiæ et cubiculi ostio clauso devote Dominum orantem, et sinceræ orationis puritate propositi sui concordiam Domino commendantem. Unde et in mediis precibus suis angelicam visionem meruit, qua sic ad integrum confortaretur, ut et votum virginitatis ei Dominus custodiret, et a maledictione legis de ipsa nascendo ei pariter provideret, et per eam in mulieribus benedictam, sicut et ipse mox angelus commemorat, universo mundo benedictionem infunderet, illud ei scilicet semen largiendo, de quo Abrahæ promiserat, dicens1: «< In semine tuo benedicentur omnes gentes. >>

Hæc itaque tanquam aurora consurgens, prima claritate mundum illustravit, quia prima castimoniæ nitorem, et sanctæ virginitatis propositum in exemplum proposuit. Sed quia non satis est ad laudem ipsius unum virginitatis bonum, si cæterorum gratia desit, lunæ quoque comparatur ejus pulchritudo, quia totius Ecclesiæ dona in ea sunt collata, et quod per partes diversi fideles perceperunt, in eam transfusum est totum, et quæ in cæteris divisa sunt dona, in ipsa reperiuntur conjuncta. Et quoniam parum est quantamcunque gratiam donorum habere, si desit in eis virtus perseverantiæ, de qua scriptum est': « Qui perseveraverit, hic salvus erit,» adjunctum est : « Electa ut sol. » Non enim sicut lunæ claritas solis defectui subdita est, sed in suo vigore perseverat. Tria itaque in laude hujus virginis præmissa sunt. Primo quippe comparata est auroræ pro exemplo pudicitiæ, quæ per eam mundo innotuit: post modum lunæ, pro plenitudine omnium gratiarum : deinde soli, pro perseverantia in eis accepta. Quibus quidem donis adornata, et quasi quibusdam spiritalibus armis munita, tandem terribilis memoratur ut castrorum acies ordinata. Talis quippe acies et suis est amabilis, et adversariis terribilis: si videlicet ita ut convenit ordinata fuerit. Tunc vero bene est ordinata, quum adversus singulos3.... irruentes hostes provisi sunt, qui eis resistere valeant, ne quis locus pateat, quo irrumpere ad feriendum hostis queat. Scimus scriptum esse quia «< militia est vita hominis super terram; » et qui in agone illo contendit, de quo dicitur: « Non coronabitur nisi

[ocr errors]

1 Genes., cap. xxi, v. 18.- * Matth., cap. x, v. 22. — ' Locus corruptus.- Job', cap. vii, v. 1. —- * Tim. II, cap. 11, v. 5.

« ZurückWeiter »