Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

reddita, sicut exarserat in te zelus meus, quandiu intellexi te aversum et adversum, sic requiesceret in te spiritus meus, si te cognoscerem ad doctrinam sanam conversum et reversum. Sed quia scio te post concilium suessionense in auribus quorumdam quos mecum bene nosti, pristinam sententiam tuam clandestinis disputationibus studiosissime defendisse, et eamdem quam abjuraveras, et alias non minus insanas persuadere voluisse, non potest intrare in cor meum, quod adhuc fidem tuam correxeris, quod mores in melius commutaveris. » Denique quod Aventinus de Ruscelino, sive Roscelino scribit, eum auctorem fuisse nominalium, « qui avari rerum, prodigi nominum atque notionum, verborum videbantur esse assertores,» ab hac etiam altera, quam Abælardus adversario suo obtrudit, objectione non omnino disconvenit : « Hic, » inquit, « sicut pseudodialecticus, ita et pseudochristianus, quum in dialectica sua nullam rem partes habere æstimat, ita divinam paginam impudenter pervertit, ut eo loco quo dicitur Dominus partem piscis assi comedisse, partem hujus vocis, quæ est piscis assi, non partem rei intelligere cogatur. » Quare non mirum, si præfatus Abælardus nomine designare quis iste esset superfluum duxerit, quem tot singulares notæ singulariter notabilem faciebant. Et hæc quantum ad occasionem componendi tractatus de Trinitate sufficiant. [Vide ea quæ de codem argumento edisserimus initio nostri secundi voluminis, ubi tractatus Abælardi reperitur.]

Nota XXIX, pag. 18.

Quem quidem tractatum cum vidissent et legissent plurimi, cœpit in commune omnibus plurimum placere, --Cujus autem vel qualis æstimationis fuerit iste liber, unicum etiam sancti Bernardi testimonium demonstrare potens est. Scribens enim ad episcopos et cardinales curiæ romanæ [epist. LXXXVIH, Opp., t. I, col. 481] : « Legite, » inquit, « si placet, librum Petri Abælardi, quem dicit Theologiæ. Ad manum est enim, quum, sicut gloriatur, a pluribus lectitetur in curia. » Et epistola cxci [Opp., t. 1, col. 484]: « Surrexit a mortuis liber ille, jamjam extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad Romam propagines ejus. Hæc gloriatio hominis illius, quod liber suus in curia romana habet ubi caput suum reclinet.» Sed quia libri Sententiarum Petri Lombardi episcopi parisiensis id obtinuerunt, ut soli tandem in publicis theologiæ scholis legi, vel ab antiquis retro temporibus, meruerint, plurimum adhuc ipsam Abælardi Theologiam commendasse mihi videbor, si dictum Lombardum ea potissimum in componendis illis libris usum fuisse palam fecero. Quod præstare nec difficile, nec aliquibus fortassis ingratum fuerit. Id enim ex Eulogio Joannis Cornubiensis, ipsius Lombardi discipuli discitur, ubi postquam dixit : « Magister Petrus Abailardus in Theologia sua sic disserit : « Quid est dicere Deum <«< fieri hominem, nisi divinam substantiam, quæ spiritualis est, humanam, quæ corporea est, sibi unire <«< in personam unam? » Aliquot interpositis lineis adjungit Quod vero a magistro Petro Abelardo hanc opinionem suam magister Petrus Lombardus acceperit, eo magis suspicatus sum, quia librum illum frequenter præ manibus habebat ; et forte minus diligenter singula perscrutans, ut qui ex usu magis, quam ex arte disputandi peritiam haberet, falli poterat.» Unde et sanctus Bernardus ignoranter Abelardo ipsi librum Sententiarum attribuit in epistola CLXXXIX. Nam ut idem Abælardus in Confessione suæ fidei declarat, « nunquam liber aliquis qui Sententiarum dicatur, a se scriptus reperietur. » Verum antequam ad alia transeamus, operæ pretium fuerit hic diffusiorem operum ac scriptorum omnium hujus Abælardi disquisitionem instituere; præsertim quum Trithemius et alii qui de eo locuti sunt, pauca tantum illa recenseant quæ sanctus Bernardus attigit.

[ocr errors]
[ocr errors]

Elenchus operum Petri Abelardi.

Composuit igitur Abælardus primo Dialecticam, cujus meminit initio hujus epistolæ, et libro III Theologiæ suæ. Nam ibi male Grammaticam habet manuscriptus codex pro Dialectica, his verbis : Quod autem nec loco moveri possit qui spiritus est, tam philosophorum quam sanctorum assertione docemur, sicut de Quantitate tractantes ostendimus quum Grammaticam scriberemus. » Et hæc Dialeetica, sive Logica, propediem in philosophiæ candidatorum gratiam favente Deo seorsim excudetur. Præterea scripsit glosas in Ezechielem prophetam, et amatoria Carmina, quorum etiam pleraque, sicut

ipse ait in eadem hac epistola, suo tempore frequentabantur ac decantabantur in multis regionibus, præsertim ab eis quos similis vita delectabat.

Scripsit quoque Tractatum sive Librum Theologiæ, de quo jam superius. Item Commentarium in epistolam ad Romanos, cujus meminit sanctus Bernardus in litteris suis ad Innocentium papam. Nec non et alium librum, quem, ut loquitur idem Bernardus, inscripsit, Scito te ipsum. Videturque esse Ethica illa ad quam Abælardus ipse quasdam quæstiones remittit in commentario supradicto. Quod et confirmat Guillelmus abbas Sancti Theodorici sub finem libri III Disputationis quam Hugoni rothomagensi archiepiscopo nuncupavit, his verbis: « Scripsit autem idem Petrus aliud opusculum, quod Scito te ipsum intitulavit, et suam, ni fallor, Ethicam appellavit, » quia scilicet in eo plurima de moribus, sive ut sancti Bernardi verbis utar, de virtutibus et vitiis moraliter disputavit. Nec dubito quin librum istum legisset etiam anonymus ille poeta qui scripsit anno 1376. Nam quum Abælardus in commentario suo præfato super epistolam ad Romanos promisisset se de libero arbitrio tractaturum in Ethica, sic dictus poeta definitionem ejusdem liberi arbitrii protulit ex Abælardo :

« Pierre Abalard en un chapitre

Où il parle de franc arbitre,

Nous dit ainsi en vérité

Que c'est une habilité

D'une voulenté raisonnable,

Soit de bien ou de mal prenable.

Par grace est à bien faire incline,
Et à mal quand elle descline, »

Verum hæc Ethica, quamvis diligentissime perquisita, nec inventa adhuc nec reperta est. Denique composuit Abælardus Historiam calamitatum suarum, de qua mentionem facit Petrarcha; plures epistolas ad Heloissam et alios, quarum aliquæ memorantur a Joanne Clopinello Magdunensi; Regulam et institutionem sanctimonialium; Expositiones in orationem dominicam, in symbolum apostolorum, in symbolum Athanasii; Solutiones problematum Heloissa; Sermones per anni circulum, ad virgines paracletenses, et alia quædam opuscula quæ nunc primum edidimus; Hymnos etiam ecclesiasticos, qui reperiuntur in breviario paracletensi ; nec non Apologeticum pro innocentiæ suæ excusatione, quem ut alium ab Apologia sive Confessione fidei ab eodem universis Ecclesiæ filiis directa credam, hæc Othonis verba, lib. I de Rebus gestis Frederici I, cap. XLIX [ap. dom. Brial, Script. rer. gallic., t. XIII, p. 656] me movent : « Post damnationem,» inquit, « sui dogmatis, » de qua nos postea, « ad cluniacense cœnobium se contulit, Apologeticum scribens, prædictorum capitulorum partim verba, ex toto autem sensum negans, qui sic incipit : « Ne juxta Boetianum illud, proœmiis nibil affe« rentibus tempus teratur, ad rem ipsam veniendum est, ut innocentiam meam ipsa rerum potius quam « verborum excuset prolixitas.» Hæc, inquam, verba me movent, quia non leguntur in præfata fidei confessione quam inseruimus pag. 330 hujus operis; [vid. edit. Amb.] nec inconveniens est eum quoque prolixiorem adhuc alteram pro defensione suæ Theologiæ apologiam texuisse. Quod et confirmare videtur Guillelmus abbas Sancti Theodorici libro I suæ Disputationis, quum ait : « Per Apologiam suam Theologiam impejorat, novos veteribus errores adjungit, et eos pertinaciter et contentiose defendere contendit. >> Et paulo ante: «Ac primo requiro cur sanctæ religionis et magni nominis abbatem insimulet falso finxisse, quia in Theologia sua scripserit Filium esse quamdam potentiam, Spiritum sanctum nullam. Id enim in Apologia sua, quam contra abbatem Petrus ipse dirigit, se dixisse denegat; sed quod divina sapientia quædam sit potentia Patris, non Filius, et quod amor Patris et Filii sit nonnulla potentia, non Spiritus sanctus, se dixisse profitetur, et verum esse pertinaciter contendit. » At nec Apologiam istam hactenus videre contigit. Hæcque sunt omnia, ni fallor, quæ Petrus Abælardus scripsit. [Disquisitionem hanc operum Abælardi, ab Andrea Quercetano institutam, non omisimus, ne hujus commentarii aliquid inconsulte negligere videremur, quamvis et aliqua parte manca esset, et propter nostras præfatiunculas supervacanea. ]

Nota XXX, pag. 18.

Duo illi antiqui insidiatores, Albericus scilicet et Lotulfus.-Utrique Anselmi Laudunensis auditores, ac in scholis ejus præeminentes cæteris, de quibus et Heloissa, epist. 11, et Otho Frisingensis episcopus, lib. I de Gestis Frederici I, cap. XLVII, ubi « egregios viros et nominatos magistros » vocat. Jam enim et ipsi tunc Rhemis scholas regebant. Sed quem Abælardus noster Lotulfum Lombardum, ille Leutaldum Novariensem dicit. Albericus vero, Rhemensis cognominatus, a sancto etiam Bernardo laudatur epist. xIII ad Honorium papam, in qua et episcopus catalaunensis electus post obitum Guillelmi de Campellis asseritur. Sancti enim Bernardi confirmationem ejus ab Honorio postulantis verba sic habent : « De ecclesia dico, domine, catalaunensi, cujus quantum in me est, nec debeo, nec valeo dissimulare periculum. Videmus nimirum, jam jamque imminere sentimus nos, qui vicini sumus, pacem videlicet memoratæ ecclesiæ graviter mox esse turbandam, si electioni illustris illius viri, id est magistri Alberici, in quam utique totus tam clerus quam populus pari voto et voce convenerant, et conveniunt, vestræ pietatis assensum impetrare nequiverint. » Verum etsi supplex oravit, non exoravit tamen, ut palam est tum ex tabulis episcoporum catalaunensium et Abælardo, tum ex epist. LVIII ejusdem sancti Bernardi, qua manifeste docet Ebalum Guillelmo successisse. Magister autem Albericus paulo post Leodiensi canonicus effectus est, ut constat ex calendario Sancti Victoris Parisiensis, ac tandem in magisterio scholarum jam senescens, archiepiscopatum bituricensem obtinuit. Nam id notat chronologus Sancti Petri Vivi Senonensis ad annum 1439 : « Hoc anno,» inquit, « Ulgrinus, bituricensis archiepiscopus, obiit. Succedit Albericus Rhemensis. » Et apertius adhuc : « Anno 1441 Petrus de Castro bituricensis ordinatur archiepiscopus, defuncto Alberico Rhemensi magistro. »

Nota XXXI, pag. 18.

Defunctis magistris... Guillelmo... atque Anselmo. - Decessit Guillelmus Campellensis episcopus auno 1119, ut jam supra notatum est; Anselmus vero Laudunensis anno 1146, ut scribit Joannes Sancti Victoris canonicus regularis in chronico: « Hoc anno, »> inquit, « obiit vir venerabilis Anselmus Laudunensis decanus, magister nominatissimus, litterarum scientia clarus, vir morum honestate et consilii maturitate venerandus, qui inter cætera opera in Psalterio glosas marginales et interlineares ordinavit. » Quibus verbis addit et aliud chronicon manuscriptum : « Epistolas quoque Pauli, et alias utriusque Testamenti scripturas pari modo delineando exposuit; et in eis exponendis atque glozandis juxta antiquorum patrum scripta usque ad senilem ætatem desudavit. De quo dixisse fertur Eugenius papa, quia Deus spiritum ejus suscitaverit ne Scriptura periret. Ad pontificales cathedras pluries vocatus nullatenus acquievit. » Defunctus autem Lauduni, in ecclesia Sancti Vincentii sepultus est, ubi et unus ex discipulis tali epitaphio moribus ac meritis congruo tumulum ejus decoravit :

Dormit in hoc tumulo celeberrimus ille magister
Anselmus, qui per diffusi climata mundi
Undique notitiam contraxit, et undique laudem.
Sana fides, doctrina frequens, reverentia morum,
Splendida vita, manus diffundens, actio cauta,
Sermo placens, censura vigens, correctio dulcis,
Consilium sapiens, mens provida, sobria, clemens.
Sed quas larga Dei concessit gratia dotes

Idibus invisis dissolvit julius ater.

Qua vivens viguit comitetur gratia functum.

Hic fratrem habuit Radulfum nomine, qui non mediocri quoque sapientia clarus enituit. «< Per hos enim fratres, »> ut in præfato adhuc chronico legitur, « sed maxime per Anselmum, magna ex parte revixit litteralis scientiæ decus, et intelligentia Scripturarum. » Quod et confirmat canonicus ille laudunensis coætaneus, qui cathedralis ecclesiæ ruinam ac restaurationem descripsit, his verbis : «Quemadmodum autem olim Dominus urbem Hierusalem destruit, et filios Israel captivari permittens,

ad

consolationem tamen paucorum qui remanserant, Hieremiam prophetam ibidem cum eis reliquit, sic nobis in tanta calamitate positis duos sapientissimos viros, præfatum scilicet magistrum Anselmum, germanumque ejus magistrum Radulfum misericorditer reservavit ; qui tam clericos quam laicos dulciter consolantes, et diversis Scripturarum sententiis refoventes, ne in tribulationum adversitatibus deficerent exhortabantur. »

Nota XXXII, pag. 18.

Archiepiscopum suum Radulphum adversum me commoverunt.— Ivo Carnotensis, epist. cxc, Robertus abbas ad annum 1444, Petrus Mauricius abbas cluniacensis, lib. II Mirac., cap. v, et alii plerique Radulphum hunc archiepiscopum rhemensem appellant, quem tamen Sugerius in Vita Ludovici Grossi. nec non Aimoini continuator, lib. V, cap. L, Rodulphum cum Abælardo nostro dicunt [vide pag. 18, not. 13]; Lisiardus in Vita sancti Arnulfi Suessionensis episcopi, cap. xxxvi, et Nicolaus monachus in Vita sancti Godefridi episcopi ambianensis, lib. III, cap. xxiv, Rudolphum. Erat autem antea thesaurarius ecclesiæ rhemensis, et Viridis cognominabatur, ut vel ex hoc uno Petri Cluniacensis abbatis loco disci potest : «< Inter quos,» inquit lib. II Mirac., cap. v, « Matthæus quemdam probatioris vitæ clericum, rhemensis ecclesiæ tunc thesaurarium eligens, qui Radulfus nomine, Viridis cognomine dicebatur, ei se specialius religiosa familiaritate devovit. Dehinc rapto eodem Radulpho, et in rhemensem archiepiscopum assumpto, non deseruit quem elegerat. » Assumptus vero est ad archiepiscopatum post Manassem matris Bartholomæi Laudunensis episcopi avunculum. Sic enim in Historia laudunensis ecclesiæ legitur, his verbis : « Electus itaque (nempe Bartholomæus) unanimi totius cleri ac populi assensu ad pontificatum urbis laudunensis, domino Radulpho Rhemorum archiepiscopo, qui præfato Manassæ matris ejus avunculo successerat, præsentatur, et ab eo multisque aliis episcopis tempore Paschalis papæ et Ludovici regis Francorum celeberrime consecratus, ovibus desolatis novus pastor transmittitur. » Et apud Robertum de Monte breviter : « Anno 1444, in rhemensi metropoli post Manassem illustrem virum, exturbato Gervasio, Radulphus successit, qui Viridis cognomen habuit. »

Nota XXXIII, pag. 18.

[ocr errors]

Ascito Conano prenestino episcopo, qui tunc legatione fungebatur in Gallia, Conani hujus, sive Cononis, Paschalis II papæ legati, meminerunt Nicolaus monachus in Vita sancti Godefridi episcopi ambianensis, lib. IV, cap. 1x, Sugerius in Vita Ludovici Grossi, Robertus Autissiodorensis ad annum 4145, Guillelmus Malmesburiensis, lib. I de Gestis pontif. angl. et alii. Extantque etiam aliquot Goffridi Vindocinensis abbatis, et Ivonis episcopi carnotensis epistolæ ad eum scriptæ. Chronicon urspergensis abbatis Cunonem, et aliquis alius Conum nuncupat. Nec fortasse nomen id aliud est a Conradi nomine. Nam in chronico vizeliacensi reperitur ad annum 1024 : « Cono, qui et Conradus, imperator Romæ....>> Como autem hic episcopus prænestinus bis in Gallia sedis apostolicæ legatione functus est: semel sub Paschali, auno 1415, quo tria concilia celebravit Belvaci, Rhemis, et Catalauni. Sic enim docet nos vetus chronicon Sancti Petri Vivi Senonensis : « Anno 1445, » inquit, «factum est concilium Rhemis, va cal. april. Item aliud fuerat celebratum apud Belvacum a Conone prænestino episcopo, romanæ ecclesiæ legato. Rursus in eodem anno aliud apud Catalaunum, v id. april. » Secundo, sub annum 1120, Calixto II pontifice, sicut ex præcepto Ludovici Senioris regis de ecclesia Cergiaci et rebus pertinentibus ad eam patet, his verbis : « Communicato cum palatinis nostris consilio, ad ipsamı sanctissimorum martyrum (scilicet Dionysii et sociorum) basilicam cum conjuge nostra acceleravimus, et præsente venerabili episcopo domino Conone sanctæ sedis apostolicæ legato, quoniam jure et consuetudine regum francorum demigrantium insignia regni ipsi sancto martyri tanquam duci et protectori suo referuntur, coronam patris nostri ei reddidimus, pro dilatione redditionis satisfecimus, et tam pro salute animæ nostræ quam pro regni administratione, conjugis et prolis conservatione ecclesiam de Cergiaco sicut libere possidebamus, cum decimis et omnibus ad ecclesiam pertinentibus ecclesiæ restituendo, ipsis sanctis martyribus contulimus. » Et infra : « Actum publice anno incarnati Verbi 1420, regni xii, Adelaudis autem reginæ v, concedente Philippo filio nostro. » Quod confirmat et præfatus

Sancti Petri Vivi chronographus, qui refert et alterum ab eo tunc Belvaci celebratum fuisse concilium. «< Anno millesimo centesimo vigesimo,» inquit, «< celebratum est concilium decimo quinto calendas novembris a domino Conone prænestino, legato trium provinciarum, rothomagensis, senonensis, et rhemensis. Ad quod concilium Daimbertus archiepiscopus cum suffraganeis et abbatibus Belvaco invitatus est. » Quare non dubium quin error sit in tabulis arroasianis, ubi Cono hic obiisse dicitur anno 1147, 5 id. augusti. Nec minus perspectum est, id quod scribit Abælardus non ad primam, sed secundam ejus legationem debere referri. Nam et antea præmisit obitum Guillelmi Campelleusis, qui defunctus est anno 1119, et paulo post meminit Gaufridi carnotensis episcopi, quem constat anno tantum millesimo centesimo decimo sexto Ivoni successisse.

Nota XXXIV, pag. 18.

[ocr errors]

quo

Sub nomine concilii in suessionensi civitate. Duplex eodem fere tempore concilium Suessionis convocatum est, primum a Rhainaldo archiepiscopo rhemensi contra Roscelinum anno 1095, de mentio fit ab Ivone epist. vii, ab Anselmo beccensi abbate, epist. ad Fulconem belvacensem episcopum, et ab Abelardo nostro, epistola ad Gaufridum episcopum parisiensem, ut jam antea docuimus. Alterum hoc, anno 1120, præsidente Conone sedis apostolicæ legato, contra præfati Abælardi librum de Trinitate, qui et in eo, nulla sibi respondendi facultate concessa, combustus est. Id enim quum Abælardus ipse postea, tum Otho Frisingensis episcopus asserit lib. I de Reb. gestis Frederici 1, cap. XLVII [ap. dom Brial, Script. rer. gallic., t. XIII, p. 654], his verbis: « Suessionis provinciali contra eum synodo sub præsentia romanæ sedis legati congregato, ab egregiis viris et nominatis magistris Alberico Rhemense, et Leutaldo Novariensi, Sabellianus hereticus judicatus, libros quos ediderat propria manu ab episcopis igni dare coactus est, nulla sibi respondendi facultate, eo quod disceptandi in eo peritia ab omnibus suspecta haberetur, concessa. » Unde et succincte Bernardus epistola ad Ivonem cardinalem, de eodem Abelardo : « Damnatus est,» inquit, « Suessione cum opere suo, coram legato romanæ ecclesiæ. >>

Gaufridus carnotensis episcopus.

Nota XXXV, pag. 20.

Nomine II, Ivonis successor, apostolicæque postmodum sedis legatus, de quo plura sanctus Bernardus, et qui vitam ejus conscripsit Bernardus alter, Bonæ Vallis abbas. Extant etiam aliquot Gaufridi vindocinensis abbatis ad eum epistolæ.

Nota XXXVI, pag. 22.

Inde quasi reus et convictus abbati Sancti Medardi, qui aderat, traditus.— Abbas is forsitan Anselmus ille qui sub annum Christi 1428, abbas Sancti Vincentii Laudunensis, ac tandem anno 1445, episcopus tornacensis effectus est; de quo jam nos superius ex Historia laudunensis ecclesiæ. Monasterium autem Sancti Medardi cœptum est a Clothario I, rege Francorum apud Suessiones, et a Sigiberto filio ejus expletum atque compositum, uti docet Gregorius turonensis archiepiscopus, lib. IV Historiæ Francorum, cap. xx, his verbis: « Tempore quoque Clotharii regis, sanctus Dei Medardus episcopus, consummato boni operis cursu, et plenus dierum, sanctitate præcipuus, diem obiit. Quem Clotharius rex cum summo honore apud Suessiones civitatem sepelivit, et basilicam super eum fabricare cœpit, quam postea Sigibertus filius ejus explevit atque composuit. » Refertque sanctus Gregorius pontifex maximus, hoc monasterium a Joanne III, prædecessore suo, caput omnium monasteriorum et abbatiarum Franciæ constitutum fuisse. Sed quia litteræ quibus id asseritur, valde suspectæ sunt, et a multis etiam falsitatis arguuntur, libet hic integram Joannis III constitutionem subjicere; quanquam et ipsa suppositionis, aut saltem adulterationis vitio non caret. Meminit enim inter cætera nominis archiepiscoporum, quod ante Pipini et Caroli Magni seculum in usu non fuit. Nec stylus quoque conformis esse videtur litteris apostolicis illius seculi. Quinimo neque monasticarum fundatiouum confirmationes a sede romana requiri, neque anni dominicæ incarnationis publicis instrumentis apponi, nisi longo post tempore cœperunt, uti docet alicubi doctissimus et illustrissimus cardinalis Baronius. Est autem constitutio illa sive privilegium Joannis III ejusmodi :

« ZurückWeiter »