Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Adam deceptum. Per totidem etiam reparati sumus. Dum angelo ad se misso Maria credidit, sicut diabolo Eva consensit; Adam novus in ligno crucis redemit, et de ligno ligni damna reparavit, et noxii pomi lethiferum gustum quasi medicamine quodam curavit; fructibus illis de arbore crucis assumptis, de quibus ipsemet ait1 : «< Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. » Quid enim per palmam, qua victoria designatur, nisi crux dominica significatur, qua ipse diabolum triumphavit, et in ea nostram redemptionem operans, ea quæ ad salutem nostram pertinent consummavit? Unde et expirans ait : «< Consummatum est, hoc est, completum humanæ salutis medicamentum. Quo quidem medicamine ipsæ animæ nostræ morbos curare dignetur, qui se verum medicum quodam loco profitens, ait : « Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.» Quod quia nostris obtinere meritis nequaquam sufficimus, ipsa ejus genitrix hoc nobis impetret, quæ eum ad hoc genuit, ut hoc ipse nobis medicamentum afferret. Unde et Salvator solus proprie nuncupatur; hoc, ut ait Apostolus, nomen quod est super omne nomen patre ipsi donante, cum quo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per infinita sæculorum sæcula. Amen.

EXPOSITIO

IN EVANGELICA LECTIONE IPSIUS DIEI.

<< Intravit Jesus in quoddam castellum. » Castellum munitio est et refugium defensionis ab incursu hostium. Hoc intrat Jesus, dum Verbum Dei naturam nostram in Virgine assumpsit, in qua nostram operatus est redemptionem; et diabolum triumphans, quamdam in eam nobis constituit munitionem. Hanc ingrediens in domo Martha suscipitur, quia in terram Judææ exterioribus operibus intendentis est incarnatus, et a quibusdam illius populi primo est per fidem susceptus, sicut a Simeone, Anna, vel a populis inde collectis. Soror Martha Maria gentilitas est conversa, id est Ecclesia gentium unum patrem Deum habens cum Martha, hoc est cum fideli synagoga quæ jam Christum susceperat, paucis Judæorum primo ad Christum conversis. Martha suscepto per fidem Christo

[blocks in formation]

refectionem parat, dum Judæa de observatione corporalium operum obsequium Deo ministrat, et quum Esau exterius egressa de venatione sylvestri patrem reficere laborat. Sollicitatur Martha circa diversa, dum legem simul et Evangelium, umbram et veritatem conservare nititur. Unde conversis gentibus indignata graviter perturbatur et scandalizatur, quod eis quoque jugum legis non potest imponere; ob hoc quasi murmurans a Domino requirit, ut sibi in omnibus Mariam societ; dum videlicet primitiva illa Judæorum Ecclesia postulat a vicariis Christi apostolis, ut gentes quoque judaizare compellant. Sed dum Martha constat in opere laborando, et foras ad exteriora progreditur, Maria secus pedes Domini sedens, et jam lege sepulta soli Christo adhærens quasi Jacob de domesticis animalibus interiorem atque meliorem parat refectionem, juxta illud Psalmistæ1 : << In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam; laudationes tibi. » Quæ quam sollicite Christo intendat, monstratur et dicitur, quia audiebat verbum illius, et sedens juxta pedes, non a longe. Sicut enim in una Christi persona divinitas, quæ superior est natura, capiti comparatur; ita per pedes humanitas ejus intelligitur. His pedibus quasi sedendo adhærens, audit verbum Christi potius quam Moysi, sequendo scilicet Evangelium magis quam legem : quæ tam firma fide humanitatem ejus amplectitur, ut hanc ejus unam hostiam ad salutem sufficere non dubitet, nullumque jam legis sacrificium necessarium fore putet. Unde et subditur': « Porro unum est necessarium, » quia quum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est; hoc est, quum accesserit veritas, recedet umbra, et superveniente evangelica perfectione cessabit inchoatio legis. Optima pars Mariæ, veritas, quam elegit, reprobata umbra, intelligitur. Quæ non auferetur ab ea, quia finem non accipient evangelica præcepta, sicut ea quæ de lege sunt Marthæ sunt ablata; quia conversis Judæis legalia sunt interdicta, quum per Paulum dicitur: « Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. >>

[blocks in formation]

IN DIE SANCTI MARCELLINI PAPÆ ET MARTYRIS,

AD MONACHOS ROTHOMAGENSES RELIQUIAS HABENTES.

SERMO XXVII.

Superna pietas, fratres, membris suis omnibus ex omnipotentia providens, sicut fortibus a præsumptione, sic infirmis providet a desperatione. Unde et in utroque seipsum primo constituens in exemplum, nunc persecutionem declinans se abscondit, nunc passionis imminente articulo, in tantum pavere ac tædere scribitur, ut in agonia factus, quasi sanguineas guttas pro sudore contra humanam naturam emitteret, et sæpius ad Patrem orans, calicem passionis a se transire, si possibile esset, postularet. Qui etiam infirma membra in tantum transferre in seipsum dignatus est, ut diceret1 : « Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater salvivifica me ex hac hora. » Ac si diceret : Da mihi constantiam in passione, ne timor prævaleat infirmitati humanæ. Quare, o fratres, Christus dixerit securus per omnia se nullo timore passionis, nullo cruciatu doloris posse superari? nostram utique, fratres, infirmitatem his verbis intendebat consolari, non aliquam imbecillitatem quam haberet exponere. Nobis in his omnibus consulebat, non sibi providebat, ne forte si aliquid fideles tempore passionis trepidarent, aut ab ea declinarent, desperatione percussi et de venia diffidentes dicerent se ad Christum minime pertinere. Contra quam etiam desperationis plagam non solum Thomæ dubitationem, verum etiam trinam Petri negationem infirmis opposuit, et saluberrimum inde cataplasma confecit. Denique et Marcellinum nostrum, beati Petri vicarium, cujus tempore crebræ passiones multos terrebant, nonnullos etiam abnegare cogebant, titubare ad horam Dominus pertulit, et ad tempus cadere, sed non confringi, sicut scriptum est: «<Quum ceciderit justus non collidetur, quia Dominus supponit ma

num suam. »

Tertio negavit Petrus, nec simpliciter negavit, sed sicut scriptum est3: « Cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. » Quod vero Matthæus ait detestari, >> Marcus discipulus ipsius Petri, et per ipsum describendo Evangelio instructus, dixit «< anathematizare',» hoc est excommunicationi se subdere, a quo alii absolutionem expectabant. Nec in una tantum negatione Petri Matthæus

2

3

Joan., cap. xi, v. 27. — Psalm. xxxvi, v. 24. - Matth., cap. xxvi, v. 74.

[ocr errors][merged small][merged small]

juramentum commemorat, sed quasi levioribus culpis graviores annectens primo dixit Petrum negasse, postea cum juramento, tandem cum detestatione simul et juramento. Marcellini vero juramentum vel detestationem sive anathematizationem non novimus, nec etiam verba negationis ipsius legimus ; sed quasi timore mortis extra se factum, nec deliberare aliquid permissum. Audivimus ipsum in sacrificio idoli incensum solummodo posuisse, nec istam transgressionem eum tolerasse, sed statim convocatis episcopis in seipsum sententiam depositionis dedisse; quum nequaquam Petrus de trina sua negatione tantam egerit satisfactionem, nec etiam ad confessionem venisse legatur, aut satisfactionem aliquam inde suscepisse.

Quod si post Petrum, Paulum quoque summum coapostolum ejus Marcellino conferamus, levissimam Marcellini culpam in hac transgressione censebimus. Legimus quippe Paulum secundum ritum legis, cujus corporales observantias maxime impugnabat, compulsum a Judæis, ut more Nazareorum Deo se consecraret, necnon et Timotheum discipulum suum ad circumcidendum eis traderet : quando tamen circumcisionem in tantum superfluam vel periculosam judicabat, ut diceret1: << Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit; » et generaliter de observantiis legis : « Qui in lege,» inquit, «justificamini, a gratia excidistis. >>

4

Negaturo Petro Dominus prædixerat quod negaret, et ille constantiam sui promittens e contrario majora promittebat, et se omnibus præponens dicebat3 : « Etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego. » Et rursum : « Tecum paratus sum et in mortem et in carcerem ire. » Quanto præsumptio promissionis major extiterat, tanto reprehensibilior Petri ruina, et lapsus est gravior, quanto contra hunc professio fuerat major. Nemo Marcellinum de transgressione, quæ facta est, præmunierat : nullius exhortatione ne id præsumeret præventus erat. Mendax in promissione Petrus, sicut et in negatione repertus est. Nec in una tantum, ut dictum est, negatione, sed trina, nec simplici, sed cum anathematizationis detestatione. Qui, quamvis pœnituerit, multo tamen tempore passionem suam distulit. Quam denique fugiens, sicut scriptum est, a Domino illi obviante quasi nolens redire compulsus est, juxta quod ei Dominus prædixerat : « Quum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. » Scriptum denique esse vestra novit fraternitas : « Septies cadit justus, et resurgit, » ac si aperte dicat: Quanquam fidelis crebris tentationibus pulsatus septem principalibus vitiis succumbat victus, divino tamen non destitutus auxilio, a profundo

[blocks in formation]

tanto vitiorum emergit, illam a Domino postulationem adeptus1: «< Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. » Tertio negavit Petrus, septies cadit justus. Semel Marcellinus titubavit magis quam cecidit, qui tam cito surrexit, et titubationem suam confestim non tam pœnitentiæ lacrymis ut Petrus, quam virtute passionis expiavit intrepidus. De qua quidem perfectione virtutis Dominus ait : « Majorem hac dilectionem nemo habet, etc. >>

Scimus, fratres, divina disponente gratia, summos in virtutibus viros magnos quandoque peccatorum pertulisse casus, tamen propter humilitatis concordiam ac providentiæ curam3... contra desperationis insaniam Domino per Psalmistam nos ita consolante: « Nunquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? » Quis enim dormiens non piger ad operandum, et per negligentiam torpens atque ad horam deficiens? Quales quidem adhortans Apostolus ait : «Surge, quæ dormis, et exsurge a mortuis, etc. » Ecce Petrus, qui prius Simon dictus, postmodum a Christo petra Petrus est appellatus, hoc est a firmitate firmus, cui et Dominus dixit : «< Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. » Tertio lapsus ore solummodo, non mente Christum abnegat. Ecce Marcellinus Petri successor, et tam infirmitatis trepidatione quam postmodum cum fortitudine vicarius ejus, semel labitur titubans, nec deficiens, confestim convalescens; his quibus præerant in exemplo sunt positi, ne propter quemlibet lapsum desperent. Dictum est Petro a Domino quamvis negaturo, ut confirmaret fratres. Novimus et Marcellinum confirmatam a se thebæam legionem in fide ad coelos præmisisse. Cujus et discipulus Marcellus papa et martyr ei succedens sanctum magistri exitum confirmavit, sicut et ante actam ejus vitam thebaana legio comprobavit; ut tam priora ejus quam posteriora commendatione digna totam medii dubitationem tollant vel desperationem. Sicut autem istos Dominus in clero, ita David Salomonem præmisit in populo, qui gravi suo lapsu peccata.... solarentur, ne post quantacunque crimina de indulgentia desperarent. Maximus ille regum ac prophetarum David, adulter simul, proditor, et homicida, quanto in virtutibus amplius creverat, tanto majus præcipitium de culmine pertulit virtutum. Quo enim altior gradus, tanto gravior casus. Salomon ille Idida, hoc est dilectus Domini, de quo et Dominus prædixerat : « Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium, »> in tantum abominationibus lapsus est puteum, ut concupiscentia carnis devictus divinum cultum omnino desereret, et tanto tempore idolis deserviret, a quo nec idolorum excelsa sunt ablata. Nec id

>>

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »