Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

3

unus spiritus est'. » Caute autem ac provide votum faciens Jacob de persolven-. dis decimis, non de suis viribus, sed de misericordia Dei præsumens, quasi apposita conditione ait : « Si fuerit mecum Deus, et custodierit me, » quia ejus gratiæ est quidquid boni agimus. Unde et Paulus : « Gratia Dei sum id quod sum. » Et rursum quum dixisset: «< Plus omnibus laboravi, » statim adjecit : «< Non ego autem, sed gratia Dei mecum. ›› Decimas omnium Deo persolvit, qui decalogum legens in nullo excedit, nec a mandatis Dei, quæ per decalogum illum intelliguntur in aliquo recedit. Quod in semet nobis sic complere concedat, ut quod visibilibus sacramentis exterius actum est, in corporali templo ipse invisibiliter in nobis operando templum nos verius efficere dignetur summus pontifex et rex Jesus Christus, cujus tam sacerdotium quam regnum perseverat in sæcula sæculorum. Amen.

DE SANCTA SUSANNA,

AD HORTATIONEM VIRGINUM.

SERMO XXIX.

Audistis, carissimæ, atque utinam exaudissetis beatam illam sponsæ sollicitudinem in Cantico Canticorum ad exhortationem vestram diligenter descriptam. Quæ quum diu quæsitum in lectulo dilectum invenire non posset *: «Surgam, » inquit, << et circuibo civitatem : per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea. >> In lectulo dilectum quærit, et non invenit, quum anima perfecta fatuis virginibus adjuncta opera ipsarum considerans, exemplis earum instrui cupit, quas de continentia carnis in magna virtutum perfectione esse credit. Quum enim etiam ista carnis continentia, et hujus tam ardui propositi observantia paucorum sit, talium vita a tumultu sæculi remota lectulo potius quam lecto comparatur, quia magna quies est a molestiis nuptiarum vacare, et voluptatibus carnis operam non dare. Sed quia non magnum quid hanc continentiam, quæ paucorum est, imperiti æstimant, et ideo facile ex caritate sua in elationem simplices trahit, non potest in talibus Christus reperiri, qui superbis resistit semper, et humilibus dat gratiam. Hoc itaque sponsa conspiciens quasi de lectulo surgit, et

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

egressa circuivit civitatem, quærens ibi sponsum per vicos et plateas, quem in lectulo reperire non potuit: dum mente foras exiens bonam vitam fidelium intuetur, qui in hoc sæculo tanquam in civitate, quæ multos capit, conversantur, et quas imitetur exempla virtutum inde assumit, in quibus per gratiam Domini habitare non desperat. Et quoniam in omni gradu fidelium alii perfectiores sunt aliis, quosdam ibi in plateis, quosdam in vicis reperit, quia quorumdam vita quo altior est in meritis in paucioribus consistit, qui quasi in vicis morantur, qui strictiores sunt quam plateæ, quales Job et Susannam legimus, et plerosque alios, qui de magna virtutum perfectione tam viris quam feminis in exemplo sunt positi. Quorum tanto laudabilior vita extitit, quanto in sæculari conversatione religiosior fuit, et quasi purissimum aurum in fornace non arsit.

Et quoniam de virtutibus Job, quas diligenter commemorat Scriptura, supervacuum me nunc vobis scribere arbitror, ad Susannam conjugatam, quæ vestri'..... minoris propositi et majoris virtutis fuit, stilum converto; ut in ejus comparatione, si quæ sacri propositi feminæ minus quam noverint habeant, de suo defectu erubescant. Prima vero laus ejus describitur, quum eam pulchram nimis, et timentem Dominum Scriptura commemorat'. A pulchritudine corporis ad decorem mentis ascendit, juxta illud Gregorii : « A minimis quisque inchoat, ut ad majora perveniat. » Pulchra corpore, sed pulchrior mente, tanto laudabilius hæc duo simul, quanto difficilius custodiebat. In altero habebat pugnandi materiam, ex altero cœpit victoriæ coronam. Ex illo in concupiscentiam ejus exarserunt sacerdotes, ut hoc per constantiam virtutis probaretur, quum morti addicta vitæ periculum elegit, ne contagium incurreret corporis, atque ipsum corpus quod appetebatur ad culpam, hostiam offerret immaculatam. Proh dolor! proh pudor! Tot videmus in sacro proposito constitutas adeo deformes, ut, sicut scriptum est larva non indigeant, quas divinæ reverentiæ, ac voti sui prorsus oblitas ita libidinis furor exagitat, ut quum ad turpitudinem peragendam gratis aliquos habere nequeant, emere incestuosos cogantur, et quæ de forma confidunt, venales sese prostituunt; aut si de mercede diffidunt, ipsas luxuriæ sordes quas excipiunt pro mercede sibi constituunt. Adulteras tam leges sæculi quam divinæ morte puniendas censuerunt. Quanta autem vindicta in sponsas Christi corruptas exercenda sit, datur intelligi, quibus vix locum etiam pœnitentiæ canones reliquerunt. Sunt et nonnullæ inter eas vetulæ meretrices, quæ quum jam se omnino contemni præsenserint aliena corpora vendendo, quum propria non possunt, detestanda exercent lenocinia. De qualibus quodam loco me scripsisse recolo: Vetus meretrix se propagat in adolescentulis.

Locus corruptus. Dan., cap. XIII, v. 2.

3

Quam severam quoque sententiam de lænis sancti patres instituerint, ex eorum manifestum est scriptis, quas in fine quoque a communione privarunt. Unde et illud est Eliberitani concilii, cap. x1 : « Mater vel parens, vel quælibet fidelis si lenocinium exercuerit, eo quod alienum corpus vendiderit vel suum, placuit nec in fine communicandam. » Quod si in feminis sæculi adeo lenocinium sunt detestati, quantum in sponsis Christi istud est abhorrendum, ubi proprium Dei templum violatur, et hæc ei vindicta specialiter reservatur? «< Si quis, inquit Apostolus', «<templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. >> Beata laica, et sæculi, non claustri, femina prædicta, hominis potius conjux quam Christi sponsa dicenda, surget in judicio, et condemnabit generationem hanc pessimam; quæ ut hominis servaret fidem, elegit interire munda, ne viveret immunda. Unde autem tanto castimoniæ zelo succensa, tanto constantiæ muro esset munita, subinfertur quum dicitur2: « Parentes autem ejus quum essent justi, erudiérunt filiam suam secundum legem Moysi. » De justis parentibus justissima filia nata memoratur, et in communi eorum laude sanctissima studia prædicantur. Quod et beatus Hieronymus diligenter attendens, quum in explanatione Danielis ad hunc locum veniret, ait : « Hoc utendum est testimonio ad exhortationem parentum, ut doceant juxta legem Domini, sermonemque divinum, non solum filios, sed filias suas. » Hoc adhuc sacrarum litterarum zelo judaicus populus in ipsis etiam tenebris cæcitatis suæ plurimum fervens, non mediocriter nostram, id est christianorum negligentiam accusat. Tanto quippe ardore legem amplectuntur, ut quislibet eorum quantumcunque pauper, quotquot habeat filios, neminem divinas litteras ignorare permittat. Quorum tanto zelo Apostolus maxime compatiens, ait : « Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem. Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam,» hoc est magnum fervorem in Deum, ac desiderium in mandatis ejus, quæ in lege acceperant, cognoscendis atque implendis, licet in magno persistentes errore, quum hæc ad salutem sufficere credant. Æmulatio quippe seu zelus quislibet animi fervor vehemens ad desiderium cujuslibet nuncupatur. Unde et tam bonus quam malus zelus dicitur vehemens scilicet commotio animi ac sollicitudo ad aliquid agendum. Nulli vero, vel pauci christianorum sunt, qui evangelicæ doctrinæ perfectionem tanto studio vel causa amplectuntur, ut ejus desiderio filios suos sacris imbuere litteris curent, sed temporalis tantummodo commodi causa, ut hujus vitæ necessaria sibi ipsis vel illis inde provideant aut de officiis clericorum, aut de habitu monachorum. Unde recte ab intentione talium patrum

[blocks in formation]

Susannæ parentes distinguuntur quum tam in eorum laudibus quam in ipsius Susannæ dicitur, quia' «<parentes ejus quum essent justi, erudierunt filiam suam, etc. » Quum essent enim justi, dictum est, non, quum essent avari; quia quod isti nunc per avaritiam agunt, illi per religionem egerunt; et amore Dei, non ambitione sæculi, tanquam illud quod scriptum est attendentes2 : « Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. » Quos in hac spe sua nequaquam frustratos fuisse præsentis historiæ sequentia clamant, tantam filiæ suæ describendo perfectionem, quam de divinæ legis eruditione provenisse, præcedentia insinuant, ob hoc videlicet commemorata.

Quali autem agone matrona mirabilis mirabiliter triumphaverit, perpendite, virgines, ut ex ea discatis qualiter et ipsæ dimicare debeatis, et sponsionis votum servare Christo, sicut illa fidem custodivit marito. Comprehendentes igitur eam senes, et ad consensum adulterii cogere nitentes : « Ecce,» inquiunt, << ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt. Quamobrem assentire nobis, et commiscere nobiscum. Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. » O cæci cæcorum duces, et expertes justitiæ judices, nunquid si ostia pomarii sunt clausa, janua cœli nonne est aperta? Frustra hominum conspectum fugitis, qui conspectum Dei fugere non potestis. Hoc illa præcipue attendebat, quum diceret* : « Melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. » Nemo, dicitis, nos videt. Quid si Deus? Pudet ab homine deprehendi, et non a Deo conspici; mortem corporis temporalem ab hominibus deprehendi timetis; mortem animæ perpetuam non formidatis, cujus comparatione nec illam dici mortem illa profitetur? Sic quippe ait : « Si enim hoc egero mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras. » Mortem utique potius animæ quam corporis appellandam censuit; et quia illam plus timuit, utramque pariter evitare meruit. Vos autem e converso, hanc magis quam illam metuentes, a neutra fuistis immunes. Illa judicem Deum plus quam hominem verita, tam divino quam humano judicio liberata, quorum neutrum vos ipsi judices effugere non potuistis.

Attendite, sponsæ Christi, quid dixerit ac fecerit conjux hominis, et si quis profanus, et Dei prorsus oblitus, consimilem a vobis exegerit turpitudinem, et in tantum etiam fortasse perstiterit, ut vim facere præsumat: respicite vestrum maritum non hominem, sed Deum, non Joachim, sed Christum, et intrepida Susanna vestrum unaquæque dicat : « Si hoc egero, mors mihi est. » Latere Joachim fornicatio poterat uxoris, sponsum autem vestrum quis latere potest?

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Injuriam suam tam ipse, quam gloriosa mater ejus, ac tota pariter cœli curia desuper intuebitur. Quæ adeo impudens, adeo insana, ut hunc maxime non erubescat, et expavescat aspectum? Quum quis te falsi nominis christianus super hoc convenire, imo circumvenire tentaverit, sufficit tibi uno te statim responso absolvere : Assentiam tibi in isto, si peragi potest inscio sponso meo, aut si fortiores eo fuerimus, quo ejus offensam minus timeamus. Denique instantibus impudicis senibus, quum vi non posset eos Susanna repellere, ore usa pro manibus, quod unum restabat, impetum eorum compescuit, dicens1.... Perpendite, virgines, virtutem conjugatæ, et de majoribus minora cogitate. Non timetis mortis periculum, si a vobis incestuosos repuleritis, sicut illa, ut dictum est, faciebat. Non est tanta vis eorum, ut ab ipsis clamore liberari sitis compulsæ. Aut si clamare necesse sit, facilius vos sponsus quam Susannam exaudiet maritus, et quo potest amplius, liberabit citius. Egressæ itaque de lectulo mente, Susannam in vico requirite; ut quas non invenitis in claustro virtutes, reperiatis in sæculo. Videte quid in secreto comprehensa, quid in publico gesserit accusata. Et quia partem agonis ejus jam diximus, quæ restant breviter perstringamus. Deducitur illa, ut dictum est, ad judicium cum parentibus et filiis, et universis cognatis suis. «Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. Quæ flens, suspexit ad cœlum. Erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino, et dixerunt presbyteri : « Quum de<«< ambularemus in pomario soli, etc. » Et vos itaque, piæ virgines, innocentem matronam, et tantam sustinentem injuriam pio prosequimini fletu, ut quo major vestra fuerit compassio, jocundior existat innocentis liberatio. Flebant non solum sui, sed omnes qui noverant eam; non quidem omnes, qui ejus laudem audierant, quæ nullos aut paucos latere poterat, sed qui rei veritatem multis indiciis experti fuerant. In medium matrona sanctissima trahitur, et innocens pro rea statuitur. Anxius maritus, anxii tam parentes quam filii, et omnes qui noverant eam, quanto pudore confusi, quantis lacrymis perfusi ejus innocentiam deplorarent, quis commemorare vel cogitare non plorando queat? Solitam naturæ quam humanitatis immemores senes in ejus judicium, imo suum potius consurgere ausi, et immundas manus sanctæ vertici ejus imponentes tanquam testimonium accusationis in eam dicturi : « Quum deambularemus,» inquiunt, «< in pomario soli, etc. » Bene, inquam, dicitis, « deambularemus, » et « soli, » qui concupiscentiæ stimulis agitati, a Deo pariter et lege jam eratis alieni.

Bene autem quum dictum sit : « Consurgentes in medio populi, manus suas super caput ejus, » statim adjunctum est, «quæ flens suspexit ad cœlum; erat

1 Hic videtur deesse: « Si hoc egero, mors mihi est. » —

2 Dan., cap. xIII, v. 33. ·

' Ibid., v. 25.

« ZurückWeiter »