Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

vestimento dominico sit connumerandus', quam in superiori parte, quasi corona, collocandus. Unde et immaculatæ suæ carnis hostia cæteris martyribus præponi, et in catalogo septem diaconorum tanquam eorum archidiaconus, tam rei quam ordinis nomine meruit anteponi. Decebat quippe ut cæteri cum ipso vobis, ut diximus, deputati, ejus præcipue regerentur arbitrio, qui castimoniæ præminebat virtute. Bene itaque divina dispensatione actum est, ut in exemplo martyribus ille primus exhiberetur, qui virtutum gratia præcedens, eos amplius roboraret, et ad coronam provocaret. Et sursum intuitus Jesum, tam in occursum, quam in auxilium sui pariter stantem, hanc revelationem sibi fieri non distulit profiteri : qua videlicet sequaces suos ad compatiendum amplius roboraret, et adversarios in se ipsum vehementius commoveret'. Meminerat, ni fallor, Isaiam a Judæis occisum, eo quod se Dei majestatem3 vidisse scripserat. Unde et ipse amplius istos commovendos ex his verbis suis Stephanus æstimabat, sicut et statim annexum est quum dicitur : « Exclamantes autem voce magna, continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant. » Hanc eamdem portam æstimo, qua et Christus ad crucifigendum egressus est: ut et regi et militi idem passionis locus esset communis. Completum est in eo juxta ipsam quoque historiam, quod ad Hebræos scribens Apostolus, ait: «Quorum animalium infertur sanguis in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret, per suum sanguinem, populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. » Si ergo his, qui futuram inquirunt, tanto desiderio properandum est, quanto magis Stephano, qui jam eam in cœlis præsentem cernebat, qui sibi assurgentem, seu in occursum ejus stantem ac paratum videbat Christum?

6

Quanta autem promotione in eum debaccharentur, ipsa persequentium impatientia testatur, quum dicitur : « Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant. » Non enim dicit jam ejectum lapidari, sed quum adhuc ejiceretur inchoari. Ejecto autem illo, quanta festinatione ad ejus interitum convocarent, depositio vestium eorum innuit qua auferri videbatur aliquid impedimenti. Quanta vero sit ejus caritas quæ : «< Omnia suffert, omnia sperat, omnia sustinet, » exitus manifestat. « Positis quippe genibus exclamavit voce magna dicens : « Domine, ne statuas <«< illis hoc peccatum; » et quum hoc dixisset obdormivit in Domino. » Monstrant

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

10

v. 11. * Ea quæ sequuntur in Codice Einsidl. reperta nunc primum in lucem edimus. - Corinth. 1, cap. xш, 10 Act. Apost., cap. vii, v. 59.

V. 7.

-

præcedentia Stephanum etiam pro se ipso orasse quum dicitur' : « Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem : « Domine Jesu, suscipe spiritum meum. » Ubi diligenter attendendum video quanta caritate inter ipsos lapidum ictus inimicos amplecteret, pro quibus non solum orat, sed etiam flexis genibus supplicat, quod nequaquam legitur pro seipso fecisse, verum etiam pro his quos primo graviter arguere et tam sua quam patrum suorum scelera non timuit improperare. Ex quanto autem caritatis fonte id perveniret exhibuit in fine, in quo tum præcipue Dominum Jesum imitari videtur, qui ad passionem deductus pro crucifigentibus deprecatus est dicens: « Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt. >> Perpendite, obsecro, carissimæ sorores et filiæ Christi, quanta providentia divinæ pietatis circa vos fuerit qui hanc famulatui vestro caritatem deputavit, quæ nec inimicis, quum occideretur, irasci potuit, ut hinc præcipue colligatis quid de ipso vobis sit sperandum qui sic se inimicis præbuit propitium. Legimus et alios sequaces ejus fortiter dimicasse, nullos autem vel hanc exemplo paucos Domini sui interemptoribus gratiam exhibuisse. Unde et merito primus in agone Domino succedere meruit, cui ex tanta virtutis imitatione propinquior extitit, ut quo profectior esset virtute, prior assumeretur in exemplo3 pugnæ.

At ne tantæ caritatis affectum in oratione sua non obtinuisse putemus effectum, attendite quid oratione illa proveniat et sequatur. Dictum quippe fuerat testes illos falsos quibus lapidantibus traditus est, custodienda vestimenta sua secus pedes adolescentis Sauli deposuisse, postea vero quum, expleta oratione, pro inimicis martyr statim in Domino obdormivisse dicitur, mox de eodem adolescente Saulo subinfertur : «Saulus autem erat consentiens neci ejus, etc. » Quibus verbis quidem in hoc maxime adolescente ejus oratio fructuosa invenitur, ut ille postea per meritum Stephani conversus fuisse credatur, per quem universus fere mundus ad Deum converteretur, ut hoc ipsum quod credimus Stephani meritis omnes pariter gentes tribuamus.

Sed nec Stephano lapidato' persequentium ira sedata est, sed tanto amplius propter eum accensa, quanto constat eum Deo magis acceptabilem et inimicis Dei fuisse odibilem. Unde et sequitur: «Facta est persecutio magna in Ecclesia in illa die quæ erat in Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judeæ et Samariæ, præter apostolos. » Cujus quidem persecutionis dispersionem in quantam salutem Ecclesiæ Dominus converterit, ut de morte scilicet Stephani desolata materiam acciperet consolationum, sequentia indicant, quum hæc scilicet fidelium dispersio multos in fidem Christi congregaret populos, sicut in sequentibus con

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

1

tinetur, quum dicitur : « Igitur qui dispersi erant pertransibant evangelizantes verbum Dei, Philippus autem descendens in civitatem Samariæ prædicabat illis Christum. Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur unanimiter audientes et videntes signa quæ faciebat. Multi enim illorum qui habebant spiritus immundos clamantes voce magna exiebant, multi paralytici et claudi curati sunt. Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. » Quod etiam gaudium quantum apostolis fuerit non tacetur quum dicitur : « Quum audissent autem apostoli qui erant Jerosolymis quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Johannem, etc. » Hunc autem Philippum eum esse constat, qui etiam inter ipsos septem diaconos vestro famulatui deputatos evangelista superius secundum post Stephanum computavit, dicens: « Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu sancto, et Philippum, etc. Ex quo etiam liquet per hunc quoque diaconem vestrum quasi de domo vestra primam agentes prædicationem Christi dilatam fuisse et primitias gentium in horreas Christi pervenisse. Cujus etiam filiabus quantam gratiam prærogativa virginitas contulerit longe inferius Evangelista non reticet dicens : « Altera autem die profecti venimus Cæsaream et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. Huic autem erant filiæ quatuor virgines prophetantes.

Ut ergo nunc ad superiora redeamus, libet etiam nunc intueri quantam curam sepeliendi sanctissimum martyris sui corpus habuerit Dominus, quum de cæteris ad ipsum ingemiscens Psalmista conqueratur dicens : *«< Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cœli, carnes sanctorum bestiis terræ. Effuderunt sanguinem sanctorum in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret. »> In illa quippe tanta persecutione et dispersione fidelium quæ tunc Jerosolymis facta est, non defuerunt fideles qui cum planctu magno in tanta sui anxietate martyrem, sepelierunt sicut scriptum est : «< Sepelierunt Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super eum. » Hic est ille ploratus et ululatus multus Rachelis vestræ, hæ sunt illæ compatientis Ecclesiæ piæ lacrymæ, quæ per Jeremiam præfigurata sunt dicentem: « Vox in excelso audita est lamentationis et luctus, Rachelis plorantis filios suos, etc. » Et vos ergo, sorores in Christo carissimæ, talem ac tantum in vestro famulatu defunctum pia lamentatione plangite; pia compassionis devotione venerandas exequias celebrate, et quasi hunc præcipue vestrum ad sepulcrum prosequentes ejus sepulturæ lacrymis unguenta perficite, et fideli ejus circa vos obsequio quasi aromata præparate.

et 3.

Legimus in illis sceleratis turbis quæ ad crucifigendum ducebant Dominum,

Act. Apost., cap. vin, v. 4 et sq. ·

- Act. Apost., cap. vIII, v. 2.

[merged small][ocr errors]

3

Jerem., cap. xxxi, v. 15.

Psalm. LXXVIII, v. 2

non defuisse illi lugentium pietatem feminarum. Sicut idem meminit evangelista dicens : «< Sequebatur autem eum multitudo populi et mulierum quæ plangebant et lamentabantur eum. » Conversus autem ad illas Jesus dixit : « Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, etc.» Si ergo infideles feminas, et ipsorum et persequentium uxores naturalis affectus pietatis qui maxime vestro sexui inest ad compassionis lacrymas commovit, quid vestro debeatis Stephano non ignoratis.

Quem etiam post mortem quot et quantis miraculis Dominus extulerit præcipue doctores Ecclesiæ ad posterorum memoriam studiose scribendo transmiserunt. Unde inter cætera meritis ejus perpetrata magnalia, maximus Ecclesiæ doctor Augustinus libro de Civitate Dei' ultimo sex mortuos in Africa commemorat suscitatos, quod nec ipsum sibi Dominum nec Petrum id miraculis præcipuo, nec cuiquam sanctorum legimus concessisse. Prius quidem quemdam presbyterum, deinde puerum, postea quamdam sanctimonialem, dehinc quamdam puellam, postea juvenem, deinde quemdam infantem. Eucharius enim presbyter vetere morbo calcibus laborabat et per memoriam ejus in terris salvus factus est. Ipse vero postea morbo alio prævalescente, mortuus est, sed tunica ejusdem presbyteri postquam ad memoriam sancti martyris delata est, et reportata est, et super jacentis mortui corpus posita, meritis beati martyris suscitatus est. De puero vero legimus quia, quum in area luderet, exorbitantem boves qui vehiculum trahebant rotis eum attriverant, et confestim palpitavit expirans. Hunc mater arreptum ad eamdem memoriam posuit, et non solum revixit sed etiam illæsus apparuit. Sanctimonialis vero quum ægritudine laboraret, ad eamdem memoriam tunica illius allata est, sed antequam tunica reportaretur illa defuncta est. Hac denique tunica operuerunt cadaver ejus et recepto spiritu salvata est.

Quadam autem die, quum Basus quidam Syrus ad memoriam ejusdem martyris pro filia ægrotante rogaret et vestem puellæ eo detulisset, ecce duo pueri de domo occurrerunt qui eam mortuam nuntiaverunt. Sed amici qui erant in domo prohibuerunt illi dicere, ne per publicum plangeret. Qui quum domum rediisset nimio dolore commotus, mortuæ filiæ vestem quam detulerat superjecit et vitæ reddita est. Filius item cujusdam extinctus erat. Cujus corpus amici martyris oleo perunxerunt et statim revixit. Sextus vero qui superest hoc modo suscitatus est. Eleustus, vir tribunitius, habens infantulum in infirmitate mortuum super memoriam martyris posuit, et post multam orationem cum lacrymis fusam, juvenem levavit. Hæc omnia, ut diximus, in Africa gesta, quæ videlicet ibi habitando noverat, beatus commemorat Augustinus, ex his scilicet innuens quæ in

Luc., cap. xxIII, v. 27.— Cap. vii, Opp., t. VII, col. 668.

una provincia facta ad ejus notitiam pervenerunt, quot et quanta talia videlicet majora in cæteris mundi partibus ad gloriam sui militis Dominus operari credendus sit.

Unde et id prærogativæ consecutus est, ut in ejus memoriam maxime cathedrarum episcopalium basilicas videamus consecratas. Qui primus martyr Christi, tanquam alter Abel, proprii sanguinis effusione', quidam, ut ita dixerim, fundator extitit Ecclesiæ, seipsum tanquam lapidem vivum et multorum lapidum ictibus obtusum et quadratum in ejus fundamentum substernens, super quem cæteri omnes tanquam in ipso quodam modo fundati ac firmati innitantur, qui et viris exhibuit formam constantiæ et feminis pariter continentiæ.

Sed quoniam cuncta hæc ad vestram gloriam, carissimæ sorores, specialiter pertinent quæ de primo vestro prædicantur ministro, tanto amplius a vobis triumphus ejus memorandus est, quanto ejus memoria vobis ampliorem honorem vel majorem securitatem præstat. Unde pia vobis exhortatione consulimus ut semper in matutinis et vespertinis laudibus in antiphona propria et collecta ejus memoriam devote celebretis, ut quem apud homines fidelem habuistis ministrum, salubriorem apud Deum sentiatis advocatum, ipso id vobis Domino præstante, cui est honor et gloria per infinita sæculorum sæcula. Amen.

DE SANCTO JOANNE BAPTISTA.

SERMO XXXIII.

Dominus ad beatum Job in parabolis loquens, quum per ibices et parturientes cervas rectorum ordinem descripsisset, consequenter, dilectissimi fratres et commonachi, ad institutionem vestri propositi stylum convertit, et ejus libertatem cæteris præferens ait : « Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis? Contemnit multitudinem civitatis, et clamorem exactoris non audit. Circumspicit montes pascuæ suæ, et virentia quæque perquirit. » Magnum, fratres, in multis virtutibus Job fuisse, tam ipsius historia quam Dei testimonia monstraverant. Quem ne tantarum magnitudo virtutum in elationem forte traheret,

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »