Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Privilegium Joannis III papæ, datum monasterio Sancti Medardi Suessionensis.

<< Totius orbis principibus machinam mundi sub Christo principe regentibus, præsentibus scilicet et futuris, Joannes, meritorum qualitate infimus, sed Christi gratia sanctæ romanæ sedis prælatus. Suum esse, quos divinæ fidei et apostolicæ majestatis nobilitat religio, constat, ut fructu operum et affectu rerum certa demonstrent obsequia. Ob hoc, divina inspirante gratia, et præcellentissimi regis Clotharii suadente clementia, monasterio Sanctæ Mariæ et Beati Petri, quod est extra Suessorum civitatem situm, ubi dominus Medardus requiescere, et Daniel abbas præesse videtur, hoc privilegium omnimodis indulgemus, ut terras quas filius noster Clotharius ob salutem animæ suæ dedit, Cromacum scilicet, Attipiacum, et Aluvit possessionem suam in pago metensi, cum silva quæ vulgo dicitur Patella Salis, cum omni integritate teneant atque possideant, cum terris, domibus, et ædificiis, et altaribus, habeant, teneant, atque possideant. Hoc quoque auctoritate sanctæ Trinitatis et inseparabilis unitatis vice beati Petri apostoli coram rege Clothario et omnibus plebeiis Francorum, scilicet archiepiscoporum, episcoporum, judicum, et omni populo christiauorum romanorum principum decernimus; ut nullus regum, antistitum, judicum, terras Sanctæ Mariæ et domini Medardi sive ecclesias vel altaria, thelonea, decimas, novas, banna et freda exigat. Nec hoc injusto præjudicio agitur contra auctorem legum vel canonum, quia nihil de canonica auctoritate minuitur, quicquid pro quietis tranquillitate et servitute Dei ad loca venerabilium sanctorum conceditur. Statuimus etiam, ut velut hæc sedes beati Petri libera constat ab omni servitio regum, et omnium potentium personarum, ita remota omni consuetudine pessima omnium regum, archiepiscoporum, episcoporum, archidiaconorum, sive judicum, præfatæ basilicæ monachi, Deo vacent, liberi, et per omnia regulæ Sancti Benedicti actibus obediant sine ulla inquietudine. Præsenti quoque privilegio hanc illis concedimus licentiam, ut defuncto abbate, quemcunque voluerint archiepiscopum, vel episcopum, causa ordinandi abbatem vocent. Similiter faciant de ordinationibus sacerdotum vel levitarum, et cæterorum graduum, quas in suo monasterio celebrent, si volunt, absque ulla contradictione archiepiscopi Rhemorum, et episcopi Suessorum. Præsenti quoque abbati, et omnibus successoribus suis inter missarum sollemnia benedictiones concedimus agere, et prædicationem ad populum facere, et reveren [da] sanctæ Mariæ Dei genitricis, et beati Petri apostolorum principis, et protomartyris Christi Stephani et domni Medardi, quorum honore et meritis ipse locus sacratus refulget. Ad quorum altare venerandum et præcipuum, omnes ecclesias et altaria, de omnibus terris quæ collata sunt vel conferentur, facta præceptione regali, et apostolica auctoritate causa honoris concedimus. Consecrationes quoque fontium, et scrutinii mysteria semper in ipso celebrentur monasterio. Chrismatis quoque ac olei ubicunque libuerit expetant benedictionem, nec ullius occasionis causa vel necessitatis a quoquam rectore tantus honor intermittatur, ne tantæ sublimitatis locus vilescat, quem caput constituimus monasteriorum totius Galliæ, nulliusque ditioni patimur esse subjectum sed semper sub regali custodia positus, hujus sanctæ romanæ sedis antistitum auctoritate advocationem beati Petri habeat. Caveant autem omnes sanctæ Dei ecclesiæ successores et regni gubernatores, ne hoc privilegium irritum faciant, quod apostolica auctoritate sancitum, et regum manibus vere firmatum est, et consensu Baudaridi episcopi Suessorum factum, insuper et septuaginta episcoporum tali anathemate solidatum. Quicunque hujus nomine auctoritatis contradictor extiterit, vel fratres in præfata basilica inquietaverit, vel de omnibus rebus ipsi loco concessis vel concedendis aliquid abstulerit, vel aliter ordinaverit, in die revelationis Domini sit anathema maranatha, et a consortio christianitatis sequestratus, a corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus existat. Et cujuscunque sublimitatis vel dignitatis sit, honore suo in presenti sæculo privetur, et in exilium relegetur, et in futuro sæculo cum Juda traditore Domini in pœnis æternalibus damnetur, et cum Diabolo et angelis ejus in inferno inferiori nunquam resurgendus demergatur, nisi sanctæ congregationis animos placaverit, et sanctæ Dei Ecclesiæ ministros sibi reconciliaverit. Ego Simplicius notarius sanctæ romanæ sedis subscripsi et sigillavi. Datum in ecclesia Sancti Silvestri, v idus martii, anno dominicæ incarnationis DLXII, indictione x. >>

Cæterum, quanti fecerint et alii Francorum reges post Clotharium, insignem illam Sancti Medardi

basilicam, vel id imprimis indicat quod Andreas marcianensis monachus scribit : « Ludovicum imperatorem anno xi imperii sui, impetrasse ab Eugenio papa corpus sancti Sebastiani martyris, et Suessionis in basilica Sancti Medardi collocasse, in cujus adventu multa perpetraverit Deus miracula. » [Abbas Sancti Medardi cui Abælardus traditus est, uon Anselmus Laudunensis fuit, ut male suspicatur Quercetanus, verum Gaufridus, cognominatus Collum Cervi, qui anno 1134 catalaunensem episcopatum adeptus est. Prioratum claustralem Gaufridus Gosvino isti commiserat quem Parisiis cum Abelardo scholasticam litem habuisse supra vidimus. Quomodo autem ab eo, ipsius olim adversario, noster Petrus susceptus fuerit et habitus, enarrare non omisit auctor Vitæ Gosvini, ap. dom. Brial, Script.rer. gallic., t. XIV, p. 443 : « Mittebantur illuc indocti ut erudirentur, dissoluti ut corrigerentur, cervicosi ut domarentur; et exinde sicut pauperes subsidium, sic consilium reportabant locupletes. Unde contigit ut, quia hæc mutatio dextræ Excelsi circumquaque vulgabatur, summum quoque præsulem Innocentium non lateret, et magistrum Petrum, cujus antea meminimus, de doctrinæ convictum falsitate, et censura silentii cauteriatum, illuc transmitteret recludendum, et instar rhinocerotis indomiti disciplinæ coercendum ligamento. Susceptus est is in claustro a claustrali priore Gosvino, sicut ejusmodi decebat, in spiritu videlicet lenitatis. Sperabat namque quod facilius mansuesceret pietatis sinu quam loro disciplinæ, et didicerat amplius in pagina mentis mansuetæ quam scholæ consuetæ, nec virus in anguem mittendum, nec canem rabidum instigandum, nec flammis crepitantibus copiosiores materias immittendas. Proponebat ei pro mulcendis ejus auribus et animo deflectendo profunditatem scientiæ, immo multarum diversarum scientiarum, torrentem eloquentiæ ad quidquid vellet abundantem, numerositatem victoriarum quas conflictu litterario conquisisset, et, quod dignius esset et sublimius, professionem monastica sanctitatis, contemptum mundi, Domini servitutem : cuperet quodcunque necesse esset, necessitatem cogeret virtute militari; ad id quod honestum sciret, applicaret cor, assuefaceret os, actus adaptaret; non deputaret infortunio nec ascriberet dispendio, quod eo transmissus esset, ubi non reclusum ergastulo se experiretur, sed tantum exclusum a turbine sæculari, non compeditum, sed expeditum; honeste tantum se haberet, et omnibus esset magister et exemplar honestatis. Hæc honeste perorab..t vir honestatis amator et honestissimus honestorum; sed ille se consilium honestum et utile non acceptare responso manifestavit inhonesto : « Quid, » inquiens, « tam multipliciter honestatem prædicas, honestatem suades, laudas honestatem? Multi sunt qui disputant de speciebus honestatis, qui nesciunt quid sit honestas. » Qua temeraria responsione Gosvinus inhonoratum se non doluit, sed illum dehonestatum ; et tunc demum persensit quod dissimilibus ei verbis esset utendum, quæ mordacia licet essent, tamen metas non transirent honestatis. Et conversus ad eum : « Verum est,» inquit, « quod dixisti multi sunt qui disputant de speciebus <«< honestatis qui nesciunt quid sit honestas. Sed si quid deinceps vel dixeris, vel attentaveris inhonestum << nos incedere senties ex adverso, et per insectationem contrarii sui, nos experieris, quid sit honestas, « non nescire. » Qua respondendi constantia pavefactus rhinoceros ille, quietius dies illos transigebat, patientior disciplinæ, timidior flagellorum; et tandem cerebri factus sanioris et animi non adeo delirantis, compulsus est animadvertere quod qui calcitrat contra stimulum, sævit in ipsum.......... »]

"

:

Nota XXXVII, pag. 23.

Dionysium Areopagitam Corinthiorum potius quam Atheniensium fuisse episcopum. - Hæc Bedæ sententia de Dionysio Areopagita multis etiam hodie non placet, qui Dionysium episcopum parisiensem esse illum Areopagitam contendunt. Sed quod allegant de Innocentio III, qui corpus sancti Dionysii, Corinthiorum episcopi, dedit monachis Sancti Dionysii Parisiensis, nec ipsorum opinioni plurimum favere, nec Abælardi quoque sensum auctoritate Bedæ suffultum omnino convincere videtur. Rem sic enarrat anonymus, qui de reliquiis cœnobii Sancti Dionysii scripsit : « Anno, » inquit, « ab incarnatione Domini MCCXV, Innocentius, sanctæ romanæ Ecclesiæ papa III, ad urbem generale concilium convocavit, ex omni natione quæ sub cœlo est. Pastores et prælati sanctæ matris Ecclesiæ; patriarchæ videlicet, archiepiscopi, pontifices, et abbates, et inferioris gradus et ordinis aliæ personæ, quarum non erat numerus: reges etiam et principes diversorum populorum vel per se, vel per nuntios

affuerunt. Vir autem venerabilis abbas Beati Areopagitæ Dionysii Henricus nomine cum cæteris interesse non potuit, quia provectæ ætatis imbecillitas non permisit. Misit autem pro se, et pro ecclesia sua virum religiosum et honestum Hemericum magistrum priorem cum aliis personis ejusdem ecclesiæ, qui se loco sui prout oportunius possent domini papæ præsentiæ præsentarent. Celebratum est igitur magnum illud concilium, in quo tractatum est de fide catholica, de moribus, et de statu universalis Ecclesiæ, et de rebus aliis quas longum est hic et non necessarium enarrare. Soluto concilio concessa est singulis licentia recedendi. Dominus autem papa nolens omnibus palam facere benevolentiam, et gratiam, atque pium dilectionis affectum, quem erga venerabile cœnobium Beati Dionysii et tunc habebat, et semper habuerat, vocavit ad se præfatum Hemericum ac socios ejus, et in pignus perpetuæ charitatis dedit eis thesaurum impretiabilem, corpus videlicet sanctissimi Dionysii confessoris, Corinthiorum episcopi, ut ipsum secum, cum honore debito in Franciam transferrent, et ex parte sua ecclesiæ Beati Dionysii cum omni reverentia præsentarent. Tradidit illis præterea suæ largitionis testimoniales litteras sigillo sanctæ sedis apostolicæ roboratas. Illi vero cum condignis gratiarum actionibus, tam nobile, tam sanctum, tam denique venerandum suscipientes depositum, gratuita summi pontificis exhilarati munificentia, quam citius potuerint in Franciam remearunt. » Testimoniales autem illæ Innocentii litteræ sic ibidem conceptæ sunt:

Authenticum Innocentii papæ.

« Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Dionysii Parisiensis salutem et apostolicam benedictionem. Utrum gloriosus martyr et pontifex Dionysius, cujus venerabile corpus in vestra requiescit ecclesia, sit ille censendus qui Areopagita vocatur ab apostolo Paulo conversus, diversæ sunt sententiæ diversorum. Quidam autem fatentur Dionysium Areopagitanı in Græcia fuisse mortuum et sepultum, aliumque Dionysium extitisse qui fidem Christi Francorum populis prædicavit. Alii vero asserunt illum post mortem beati Pauli venisse Romam, et a sancto Clemente papa in Galliam destinatum; aliumque fuisse qui mortuus est in Græcia, et sepultus. Utrumque tamen egregium in opere et sermone præclarum. Nos autem neutri volentes præjudicare sententiæ, sed vestrum cupientes honorare monasterium, quod immediate ad romanam spectat Ecclesiam, sacrum beati Dionysii pignus, quod bonæ memoriæ P. tit. Sancti Marcelli presbyter cardinalis tunc apostolicæ sedis legatus de Græcia tulit in urbem, vobis per dilectos filium Hemericum priorem et quosdam alios nuntios monasterii vestri ad generale concilium destinatos devote dirigimus : ut quum utrasque reliquias habueritis, nulla de cætero remaneat dubitatio, quin sacræ beati Dionysii Areopagitæ reliquiæ apud vestrum monasterium habeantur. Vos igitur eas reverenter suscipite, hanc nobis vicissitudinem rependentes, ut in orationibus vestris specialis semper ad Deum commemoratio nostri fiat, et secundum oblationem eorumdem nuntiorum vestrorum anniversaria obitus nostri memoria sollemniter celebretur. Omnibus autem qui ad has sacras reliquias venerandas devote convenerint, quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis auctoritate apostolica relaxamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis et remissionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Data Laterani pridie non. januarii, pontificatus nostri

anno XVIII. »

Verum quod attinet ad Abælardum, quum fratres ejus graviter ei comminarentur, et de eo vindictam sumere vellent, quod eorum patronum Areopagitam fuisse denegasset, aliquando tandem palinodiam cantare compulsus est. Epistolam enim direxit Adæ abbati suo : « Adversus eos, qui ex auctoritate Bedæ presbyteri arguere conabantur Dionysium Areopagitam fuisse Dionysium Corinthiorum episcopum, et non magis fuisse Atheniensium episcopum, » quam tamen et per dubitationem conclusit, his verbis : « Denique, ut hanc litem variarum sententiarum pacatissimo fine sopire penitus valeamus, facile fortassis, si duos Dionysios Corinthiorum episcopos extitisse ponamus, et Bedam veracem poterimus tenere, et nihil per opinionem accipere: ita quidem ut unus ex Dionysiis Corinthiorum episcopis, et Dionysius Areopagita idem sit de quo Beda scribit, et in diversis temporibus idem Athe

:

nis et Corintho præesset episcopus, et postmodum a sancto Clemente Galliarum sit ordinatus apostolus alius vero ex Dionysiis Corinthiorum episcopis, ille fuerit Dionysius, de quo Ecclesiastica Historia et Hieronymus meminerunt. » Quicquid sit, non multum curandum est, ut inquit idem Abælardus, utrum ipse Dionysius episcopus parisiensis Areopagita, an aliunde fuerit, dummodo tantam apud Deum adeptus sit coronam.

--

Nota XXXVIII, pag. 24.

Ad terram comitis Theobaldi. Theobaldus hic, sive Theobaudus, II fuit ejus nominis, comes tricassinæ civitatis et Privigni, qui decessit anno 1454.

Nota XXXIX, pag. 24.

In castro Privigni morari cœpi, in cella videlicet quadam trecensium monachorum.-Cellam Sancti Aygulfi intelligit, quam Theobaldus I instituit apud Privignum, et in ea monachos Sancti Petri Trecensis posuit, anno Christi 1048, ut ex Henrici regis diplomate patet, his verbis: « Quidam summæ nobilitatis comes Teobaldus nomine nostræ serenitatis adiit præsentiam, rogans et obnixe postulans, ut sibi in quadam ecclesia, Sancti videlicet Aigulphi sub pruvinensi oppido sita, quam de nobis beneficiose tenebat, liceret monachos de monasterio Domni Petri Trecassini Cellensis cognominati primitive ponere, et ad Dei servitium perpetualiter, et continue, quod inibi prius negligenter agebatur, administrandum destinare, etc. » Porro tabulæ Sanctæ Genovefa Parisiensis mentionem etiam faciunt, «< nundinarum Sancti Aigulfi apud Pruvinum, » anno 1220. Nec extra rem sunt aliæ quoque paracletensis chartularii litteræ, quibus « frater Felix humilis abbas monasterii Sancti Petri de Cella trecensis, et Guichardus prior Sancti Aigulphi de Pruvino, » memorantur sub annum Christi 1274.

Nota XL, pag. 25.

Abbas autem in hac obstinatione recedens, post paucos dies defunctus est. Adam scilicet, sive Adamus Sancti Dionysii abbas, de quo jam superius. Decessit autem anno 1123, ut ex electione successoris ejus mox apparebit.

Nota XLI, pag. 25.

Cui quum alius successisset...—Successor hic Adæ fuit Sugerius, tunc absens. Residebat enim apud Callixtum II papam, missus a rege Ludovico Grosso pro quibusdam regni Franciæ negotiis. Quod ipse docet in Vita Ludovici regis, dum ait : « Occurrit subito puer familiaris, qui meos meque recognoscens, lætus et tristis, domini nostri bonæ memoriæ abbatis Adæ antecessoris decessum denuntiat, communemque de persona nostra pleno conventu factam electionem.» Electumque eodem quo decessor ejus Adam defunctus est, anno nempe 1123, subindicat etiam alibi. Nam in præcepto de hominibus villa Beati Dionysii, quos postea libertati tradidit, annum Christi 41125, administrationis suæ tertium numerat, his verbis: « Actum in monasterio Beati Dionysii in generali conventu, præsidente domino Suggerio venerabili abbate ejusdem monasterii, tertio administrationis ejus anno, incarnationis autem dominicæ mcxxv, die dominica idus martii, luna vII, iud. III, epacta xiv, concurrente II, regnante Ludovico glorioso et illustri Francorum rege, xvii administrationis suæ anno, et præsentem condonationem confirmante. Ego Suggerius abbas subscripsi. » Et infra : « Ego Gregorius domini Suggerii abbatis cancellarius relegi et subscripsi.

[ocr errors]

Nota XLII, pag. 25.

-

Conveni eum cum episcopo meldensi. — Nondum bene mihi constat quis hic meldensis episcopus. Et tamen aut Burchardum, aut Manassem ejus successorem affirmare possum. Nam in tabulario Sancti Martini de Campis invenio Burchardum adhuc superstitem anno 1122, episcopatus sui tertio, Manassem vero jam coepisse regere meldensem ecclesiam anno 1125, quo « cclesiam de Chosiaco Sancto Martino dedit, quum candelis de festivitate beatæ Mariæ, cum tortellis de festivitate sancti Stephani, cum xvi denariis infra x11 dies natalis Domini a presbytero persolvendis, cum decimis tam majoribus quam minoribus ad eamdem ecclesiam, et ad capellam de Marroliis pertinentibus : et

consilio etiam domini Gaufridi carnotensis episcopi, XL solidos singulis annis a presbytero de beneficiis ejusdem ecclesiæ persolvendos. >>

Nota XLIII, pag. 25.

Stephanus quippe regis tunc dapifer...- Nec hinc certe magis præcisa temporis illius definitio potest erui. Nam et Stephanus dapifer, regis Ludovici litteris etiam anno 1120 atque 1122, subscripsisse legitur in archivis Sancti Dionysii. Quare prætermissa disquisitione ista, videndum jam potius quis fuerit hic dapifer sive senescallus Stephanus. Hugo de Cleriis in commentario de majoratu et senescalcia Francia comitibus olim Andegavensibus hereditaria, docet fuisse Stephanum de Garlanda, Guillelmi de Garlanda dapiferi successorem, his verbis : « Guillelmus de Garlanda tunc Franciæ senescallus recognovit in illo colloquio hominium se debere comiti Fulconi de senescalcia Franciæ, et inde fuit in voluntate comitis. Post Guillelmum fuit senescallus Stephanus de Garlanda, qui fecit hominium comiti. » Sed quod auctor ille non prodit, alibi didici, nempe Stephanum eumdem Guillelmi de Garlanda, nec non Anselli vel Anselmi dapiferi, Gillebertique buticularii fratrem fuisse. Sic enim asseritur in charta Ludovici Grossi, fundationem Beatæ Mariæ de Gornaio confirmantis, quæ quanquam prolixa, non incongrue tamen hic apponi poterit, quum præsertim ad illustrandum auctoris nostri locum maxime faciat. Sic igitur se habet :

"

Charta Ludovici Grossi.

Ego Ludovicus Dei dispensante misericordia in regem Francorum sublimatus, notum fieri volo cunctis fidelibus tam futuris quam et instantibus, quod ecclesiam Sanctæ Dei genitricis Mariæ, sanctique Joannis Evangelistæ super Matronam fluvium juxta Gornaium castrum sitam, Guido Rubeus, et uxor ejus Adhelaida pari ab ipso fundamento devotione construxerunt. Et quum multa illi contulissent beneficia, eam cum omnibus ad ipsam pertinentibus monachis Sancti Martini de Campis perpetuo habendam concesserunt. Ut autem eorum dona, quæ prædictæ ecclesiæ dederunt, ab aliorum beneficiis distinguamus, eadem dona nominatim subscribi præcipimus. Primum eorum donum monachis Sancti Martini de Campis, ut dictum est, collatum hoc est: præfata ecclesia cum suis clausuris, et cum omni adjacente ambitu, capella de Gornaio, terra de Luabum, molendinum apud Gornaium; apud Russiacum ecclesia cum atrio, et tertia parte ejusdem villæ. Hæc sunt specialiter Guidonis et uxoris suæ Adelaydæ dona prædictis monachis ab eisdem collata. Cunctis præterea innotescere volumus, quod Ansellus de Garlanda dapifer noster supradicto monasterio tribuit apud Russiacum duas ejusdem villæ partes, et sic totam omnino villam concessit monachis excepto nemore, et ipsum nemus eisdem monachis et eorum hospitibus ad ardendum et hospitandum, et ad propriæ necessitatis usum. Nusiellum quoque, ecclesiam scilicet, et quicquid ad illam pertinet, cum hospitibus, terris, pratis, vineis, cum nemore et molendino, sicut monachi ea possident, illi donavit. Decimam insuper de Bercorellis, et duas partes decimæ de Bercheriis. Tertiam vero partem cum atrio Balduinus de Claciaco monachis dedit, assensu Anselmi dapiferi nostri. Totam quoque decimam de Ponteuz, et apud Torciacum medietatem decimæ, quæ dicitur Sancti Martini, et ecclesiam Essoniæ cum atrio et decima, Anselmus eidem monasterio contulit. Hospites vero in eodem atrio commanentes Stephanus frater ejusdem Anselmi ei monasterio concessit. Apud Canoilum quicquid Albertus de Bri, ecclesiam scilicet cum decima, prata, et terram, et nemus monachis præfati monasterii concessit, ipso Ansello annuente, ex cujus feodo habebat. His et aliis beneficiis bonæ memoriæ Ansellus præfatum ditavit monasterium, et Christum heredem fecit, fratribus suis Stephano, Vuillelmo, et Gilleberto concedentibus. In vodo, quod est inter Gornaium et Kalam, xv arpenta pratorum habent, v de dono nostro, vii de dono Alberici de Montefirmo, et tria de aliorum fidelium beneficio. Nos autem hæc omnia prædicta dona, Guidonis videlicet Rubei, et uxoris ejus, et Anselli dapiferi nostri, et Stephani fratris sui, et Balduini de Claciaco, et Alberici de Montefirmo, et volumus et approbamus, et quantum ad nostram pertinet majestatem in perpetuum omnino confirmamus. Terram quoque et nemus de Campo Mulloso, quem Arnulfus de Corquerellis, annuente Pagano de Montegaio, prædictis

« ZurückWeiter »