Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

præsumptio videat locum occupare melioris, et per ambitionem sacrilegium rapinæ committere. Denique quum Apostolus diligenter episcopum describens, dicat: «< Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, doctorem, non cupidum, suæ domui bene præpositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit? Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, etc. »

Multa in descriptione illius, qui episcopali dignus sit electione, cura diligenti collegit, ex quibus pauca in hunc locum contulimus, sed ea quæ sufficere credimus his in excusationem sui prætendere, qui se invitos ad episcopatum trahi profitentur. Si enim dixerint his, a quibus trahuntur, se apostolicam super hoc sententiam velle audire, et qualem eligi oporteat episcopum ab ipso cognoscere, quum recitata ex integro fuerit ab Apostolo prolata descriptio : nulla, ni fallor, reperiet, quibus se rationabiliter poterit excusare, quo magis Apostolum, imo spiritum Dei in eo loquentem, quam coactionem hominum sequi debeat. Quid est enim quod statim in ipsa fronte descriptionis præmisit «< irreprehensibilem? »> Quis de salute sua sollicitus, hoc audito, statim pedem non retrahat, et non magis illud alterius apostoli dictum attendat : « In multis enim offendimus omnes? » Quanto etiam diligentius illud est attendendum, quod secundo loco adjecit : «< unius uxoris virum, » et post modum rationem supposuit, dicens: << habentem filios subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suæ, etc. >> Consulens quippe probatas in sæculo personas de minoribus ad majora transferri juxta illud dominicum3 : «Qui fidelis erit in minimo, fidelis erit et in majore,» hoc potissimum præbet consilium, ut qui in matrimonio positi fuerant, et circa domesticam curam bene se gessisse probati sunt, quasi spiritalem uxorem ducant, et dominicæ domus curam suscipiant. Quod et ipse dominus proprio declaravit exemplo, quum duodecim apostolos congregans, quorum episcopi locum obtinent, nullos aut paucos nisi conjugatos assumpsit. Et quamvis Joannem virginem magis quam Petrum copulam nuptiarum expertum, et domui suæ diu præpositum dilexerit, non tamen illum sicut istum principem apostolorum constituit. Quo ergo quisque de monastico cœtu assumptus circa curam uxoris et domesticorum minus probatus est, magis ad episcopatum accedere trepidet. Qui etiam doctoris officium quanto minus est expertus, juxta illud Hieronymi * : <«< Monachus non doctoris, sed plangentis officium habet, qui se mundum lugeat, et Domini pavidus præstoletur adventum, » tanto magis ignorat quid populum

[blocks in formation]

4

Luc., cap. xvi, v. 10. Adv. Vigilantium, Opp. t. IV,

doceat, qui a populo jam toto tempore sequestratus vixit. Denique quod ait Apostolus, quia oportet eum habere bonum testimonium, et ab his qui foris sunt, attendatis qui electus est de subjectione ad prælationem, de paupertate ad abundantiam translatus, quam difficile sit eum bonum testimonium retinere, ubi de ambitione major quam de religione subrepit opinio. Nemo autem mihi objiciat quod in antiquis temporibus multis de monastica religione ad episcopatum tractis, per eos Ecclesia in magnam fidelium messem et virtutum copiam excrevit. Scimus et nos ista, nec negamus cognita. Sed edocti de proximo tempora discernimus, et cum præteritis præsentia conferentes reperimus officium episcopi tanto nunc laudabilius et salubrius respui, quanto laudabilius et salubrius olim suscipiebatur. Tunc honorabile nomen episcopi, et salubre officium fuit : quum episcopi non tam honorem quam onus susciperent, nullis adhuc opibus Ecclesia ditata, sed assiduis tribulationibus afflicta, quando in eam persecutione sæviente eos primum aut plurimum infideles persequerentur, quos in capite noverant constitutos. Nunc autem Ecclesia corporalem pacem adepta, sicut in primo de Civitate Dei beatus meminit Augustinus, longe graviores' expressiones a vitiis intus sustinemus, quam tunc externis ab hostibus. Nunc enim libertate pessima, crapulæ, et ebrietati, et omni luxui vacantes, interfectores nostrarum efficimur animarum, sicut illi antea corporum, et civilibus quibusdam et intestinis bellis perit Ecclesia, sicut olim destructa est Roma. Tanquam enim ad dignitatem episcopi pertineat ita in divitiis abundare, sicut in prælatione perire, non aliter se digne censent episcopari, nisi splendidius et accuratius vivant, et obliti cibarium panem, quo antea vescebantur, corde in Ægyptum revertentes de heremo, ollis carnium impudenter incumbant. Qui quum de apostolica dignitate glorientur, pauperem eorum vitam et frugalitatem beatam omnino refugiunt, quam Dominus ipsis in fundamento constituens, ait : « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. » Quibus quidem verbis patenter ostendit, non per honorem prælationis, sed per onus voluntariæ paupertatis cœlos promereri.

2

Quanta sit autem impudentia tales episcopos de monachis factos habitum monachi retinere, et non monastice vivere, imo suæ professioni contraria prorsus agere, quis non videat quanta sit impudentia? Quis ignoret de talibus, ut verbis utar apostolicis, quia primam fidem irritam fecerunt, et quam contrarii reperiantur sanctis patribus similiter promotis? Non beatus Martinus asperitatem cilicii seu cibi pro prælatione mutavit episcopali. Quare in hoc officio non quæ sua essent, sed quæ Jesu Christi quærebat. Quis denique non miretur, quod hoc

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

tempore soliti sunt præsumere, ut videlicet Romam pergentes, quum necessitas exegerit aliqua ut ad summum pontificem vadant, ipsum quoque monasticæ religionis habitum deponant; quo liberius in via sub laicali habitu sæculariter vivere audeant, et simulatione pessima se id esse quod sunt tam re quam voce mentiantur. Qui nec clericatus signa retinentes comam pariter et barbam nutriunt, quo facilius intuentes fallant, atque tutius sub habitu lecatorum, lecaciter se gerant, ut tam a monachi quam episcopi proposito apostatantes, nec monachi meritum habeant, nec episcopi reverentiam servent. Quos prædictus onager noster tanto amplius accusat, quanto perfectius sine professione monasticæ religionis monachum exhibuit, et episcopali dignitati austeritatem hujus vitæ præposuit. Cui nec a Domino gratia miraculorum est collata, quo magis frequentiam populi declinaret, quum ipse, sicut in Joanne scriptum est, nullum fecerit signum. Quæ quidem gratia quantum quieti et humilitati monachorum sit noxia, ille diligenter attendebat, quem Posthumianus de peregrinatione sua scribens, in exemplum hujus gratiæ non appetendæ, imo summopere nobis fugiendæ ad medium deduxit. Cujus sanctitas quum inter cætera in expellendis dæmonibus singularem gratiam esset adepta, et de hoc se inquietari, tam hominum frequentia, quam vana gloria videret, rogavit Dominum, ut ipsis dæmonibus, quos expellebat, in seipsum potestatem daret, simulque his fieret videlicet mensibus, quos ab hac oppressione curabat. Quod quum impetrasset a Domino, correptus est a dæmone, tentus in vinculis, omnia illa quæ energumeni solent ferre perpessus. Quinto demum mense purgatus est, non tamen dæmone, sed, quod illi erat utilius atque optatius, vanitate. Sed mihi, inquit Posthumianus, ista replicanti, nostra infelicitas, nostra occurrit infirmitas. Quis enim nostrum est, quem si unus homunculus humilis salutaverit, aut fatuus, atque adulantibus verbis femina una laudaverit, non continuo elatus sit superbia, non statim inflatus sit vanitate? Aut etiamsi non habeat conscientiam sanctitatis, tamen quia vel stultorum adulatione, aut fortassis errore, sanctus esse dicatur, sanctissimum se putabit? Jam vero si ei munera crebra mittantur, Dei se magnificentia asserit honorari, cui dormienti atque resoluto necessaria conferantur. Quod si vel de modico ei aliqua virtutis signa succederent, angelum se putaret. Cæterum quum neque opere, neque virtute conspicuus sit, si quis clericus fuerit effectus, dilatat continuo fimbrias suas, gaudet salutationibus, inflatur occursionibus. Ipse etiam ubique discurrit. Et qui ante pedibus aut asello ire consueverat, spumeo equo superbus invehitur. Parva prius ac vili cellula contentus habitare, erigit celsa laquearia, construit multa conclavia, sculpit ostia, pingit armaria, vestem respuit grossiorem, indumentum molle desiderat : atque hæc caris viduis, ac familiaribus mandat tributa virginibus. Illa ut birrum rigentem, hæc ut fluentem texat

lacernam. Verum hæc mordacius describenda beato viro Hieronymo relinqua

mus.

Quid ad hæc illi dicturi sunt, quos hoc tempore in tantum vidimus præsumere, ut de solitudine ad turbas procedentes, sicut de ficto religionis nomine tumebant, ita et de simulatione miraculorum gratia videri mirabiles appetebant? Omitto contactus et benedictiones aquarum, quas languidis in poculum dirigebant, ut sic curarentur, contrectationes vel consignationes membrorum, ut dolores infirmantium expellerent, eulogias in panibus fractas, et ad infirmos destinatas. Ad majora veniam, et summa illa miracula de resuscitandis quoque mortuis inaniter tentata. Quod quidem nuper præsumpsisse Norbertum, et coapostolum ejus Farsitum mirati fuimus, et risimus': qui diu pariter in oratione coram populo prostrati, et de sua præsumptione frustrati, quum a proposito confusi deciderent, objurgare populum impudenter cœperunt, quod devotioni suæ et constanti fidei infidelitas eorum obsisteret. O calliditas incautorum! o excusatio frivola inexcusabilium! Aliquos aliquando in talibus decipere possunt, sed juxta veritatis assertionem, nihil occultum quod non reveletur, et juxta Hieronymi sententiam', falsus rumor cito opprimitur. Non ignoramus astutias talium, qui quum febricitantes a lenibus morbis curare præsumunt, pluribus aliqua vel in cibo vel in potu tribuunt ut curent, vel benedictiones vel orationes faciunt. Hoc utique cogitant, ut si quoquomodo curatio sequatur, sanctitati eorum imputetur; sin vero minime, infidelitati eorum vel desperationi ascribatur. Tale consilium quidam sæcularis astutus cuidam pauperculæ sibi notæ fertur dedisse. Quum enim illa, ut dicitur, ad paupertatem nimiam devenisset, et a prædicto viro eleemosynam postularet, miratus ille quod eam mendicantem videret, quam antea noverat abundantem, dedit ei tandem consilium, ut se medicari scire simularet, et herbas quascunque colligeret, et ægrotantibus inde curationem præpararet, et hac arte sibi victum quæreret. Addebat enim, dicens, quod si alicui pro medicamine aliquid daret, et sanitas quacunque de causa inde aliquo curato sequeretur, ille-sanatus hanc curationem ejus medicinæ deputans, multos exemplo sui ad medicamenta illius invitaret : et sic in brevi magnum sibi nomen medicinæ acquireret; quæ quum in aliquibus medicamentis suis efficaciam non haberet, morbo id imputaretur, quod incurabilis esset, et contra mortem nihil medicamenti vires posse. Quid plura? fallaci homini ut multos falleret acquievit illa, et magna tandem in opinione hominum de virtute medicamenti habita est. Sic isti de miraculis præsumentes, sicut illa de medica

De S. Norberto vide supra, p. 63, notas ad Histor. Calam. Farsitus iste quem Abælardus Norberti socium fuisse ait, videtur esse Hugo Farsitus, canonicus

regularis suessionensis, de quo vide Hist. litt. de la France, t. XII, p. 294 et sq. Cf. Rémusat, Abélard, t. I, p. 176.Epist. XLIX, Opp. t. IV, part. II, p. 559.

minibus, quodam simulationis pallio se ornantes, multarum febriuncularum curationem præsumunt, ut quum in aliquibus quocunque casu sanitas consequatur, hoc eis imputari possit. Quum vero in aliquibus defecerint, infirmæ fidei hominum ascribatur, qui digni non fuerant ut hæc beneficia susciperent aut etiam viderent.

Nonnulli quoque de nomine religionis gloriantes, quum gratiam miraculorum assequi non valent, ut hinc maxime religio ipsorum comprobetur, hoc ad consolationem suam afferre solent, non jam hoc tempore, quo fides corroborata est, miracula sic esse necessaria quomodo quondam in primitiva Ecclesia. Ad quod etiam testimonium de apostolo inducentes, dicunt': « Linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus, prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus. >> Sicut ergo cuilibet genera linguarum collata subito pro signo habentur apud infideles, et cum admiratione magna ab eis quasi magnum quid suscipiuntur, ut his tanquam miraculis ad fidem moveantur : ita et quæcunque miracula infidelibus potius quam fidelibus necessaria dicunt : ideoque hoc tempore his, qui inter fideles conversantur, hanc signorum gratiam non esse necessariam, qua illi fideles efficiantur qui jam fideles sunt. Sed profecto quum fides sine operibus mortua sit, et servus sciens, et non faciens voluntatem Domini sui multis vapulet plagis, non minus propter opera quam propter fidem conferenda, hoc etiam tempore necessaria videntur miracula. Sed nec adhuc infidelium tam hæreticorum quam Judæorum sive gentilium nobis copia deest. Ad quorum conversionem faciendam, vel oppugnationem reprimendam, non minus miracula nunc quoque sicut olim necessaria videntur. Sed quia non sunt qui hanc promeruerint gratiam, nec tam ad salutem aliorum, quam ad ostentationem sui quisque eam desiderat, jamque omnino fides illa periit, de qua Salvator ait : « Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti ut se transferat, et transferet, » cessantur penitus illa miraculorum beneficia, quæ prædictus onager, quamvis his indignus non esset, respuit, et qui digni non sunt appetunt, et impudenter simulant. Qui denique clamorem exactoris non audiens, et in nontanis virentia quæque perquirens, quanto hæc amplius ad gloriam suam peregit, tanto hæc magis ad ignominiam nostram convertit. Quis enim tam insatiabilis vel importunus exactor, quomodo venter monachorum vel potius epicureorum porcorum, de qualibus quidem illud horatianum3 :

Me quoque jam nitidum, bene curata cute, vises,

Quum ridere voles, Epicuri de grege porcum.

Corinth. I, cap. xiv, v. 22. Luc., cap. xvII, v. 6.

-

Epist. lib. 1, epist. iv, v. 15 et 16.

>

« ZurückWeiter »