Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

gilitate vel etiam pernicie nos videas non dimittere sicut debemus, da nobis gratiam ut secundum voluntatem tuam dimittamus, et sic tuam indulgentiam consequamur. Da ut sic diligamus homines, ut eorum non diligamus errores, ut sic in eis diligamus naturam, ut non diligamus culpam, ut sic diligamus quod sunt, ut non diligamus quod male faciunt. « Dimitte nobis debita nostra. »

PETITIO SEXTA.

<«< Et ne nos inducas in tentationem. » Quum scriptum sit1: « Deus intentator malorum est, ipse neminem tentat : unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus, » quid est quod petimus quum dicimus : «< Et ne nos inducas in tentationem? >> Est igitur sensus: Ne nos inducas in tentationem, non ut nunquam nos permittas tentari, sed ut nunquam permittas a tentatione superari; et da ut per tentationes probemur, non reprobemur. Multum enim prosunt tentationes electis; quia per tentationum victoriam pertingunt ad coronam. Unde Jacobus apostolus: « Beatus vir qui suffert tentationem, etc. » Item3: «< Omne gaudium existimate, fratres, quum in varias tentationes incideritis, scientes quod probatio fidei vestræ, » quæ, subaudis, per tentationes fit, «< patientiam operatur : >> unde, «< in patientia vestra possidebitis animas vestras *.» Tentationum quatuor species sunt alia enim levis et occulta: alia levis et manifesta: alia gravis et occulta : alia gravis et manifesta. Tria autem sunt quæ nos tentant, caro, mundus, diabolus. Caro nos tentat per gulam et luxuriam : mundus per prospera et adversa: per prospera ut decipiat, per adversa ut frangat. Diabolus omnibus modis nos aggreditur, et ad omnem nequitiam nos perducere conatur. << Pater, ne nos inducas in tentationem : »> ne nos permittas tentari supra id quod possumus: sed fac etiam cum tentatione provectum, ut possimus sustinere. «Ne nos inducas in tentationem. »

PETITIO SEPTIMA.

<«< Sed libera nos a malo. » Multa sunt mala, quibus humana conditio subjacet, et quorum pressuram per se minime evadere valet ; quæ generaliter considerata sex modis distinguere possumus. Malum enim aliud est corporis, aliud animæ. Item aliud est malum, quod est culpa, aliud quod est pœna. Item aliud præsentis sæculi, et aliud futuri. Ab omnibus istis, et ab aliis quæ per ista comprehenduntur petimus liberari. Et sub istis continentur, quando oramus dicentes : «Libera nos ab omni malo » ; quia nisi tu liberes nos, non poterimus sine te liberari. «< Libera » ergo « nos » tu, Pater, « a malo. »

Jacob., cap 1, v. 13.

Ibid., v. 12. - Ibid., v. 3. - Luc., xxi, v. 19.

CONCLUSIO HARUM PETITIONUM.

<«< Amen. » Interpretatur vere, et concludit omnes præcedentis orationis petitiones « Amen', » quasi dicamus: O Pater noster, qui es in cœlis, vere sanctificetur nomen tuum, vere adveniat regnum tuum, vere fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra, vere panem nostrum quotidianum des nobis hodie, vere dimittas nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, vere ne nos inducas in tentationem, vere liberes nos a malo. Ista est, fratres, jugiter meditanda, ista est jugiter dicenda oratio, utpote quam ipse Salvator docuit, et qua nobis Patrem orare præcepit. Nulla est enim ista sublimior, nulla utilior. Sunt quidam qui, sicut ethnici, gloriantur multa verba fundere, multa psalteria legere, diversas horas decantare, prolixas orationes continuare : et quum ore Domino loquuntur, nonnunquam in finibus terræ vagantur. Meminerint tales Scripturæ qua dicitur1: «< Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. » Neque ista dicentes, sanctæ orationis solertiam et perseverantem devotionem culpamus, quam multum laudamus, dum prolixitatem orationis comitatur fervor maximus devotionis".

EXPOSITIO SYMBOLI

QUOD DICITUR APOSTOLORUM.

Institutum, fratres, a patribus sanctis habemus, tam symbolum fidei, quod dicitur apostolorum, quam orationem dominicam ab omnibus communiter. christianis debere sciri, et memoriter retineri, ut promptius queant frequentari. In illo quippe fidei confessio breviter est expressa in ista instruimur a Domino postulare necessaria. Ex concilio Remensi, capitulo vIII. « Ut omnis presbyter omnibus parochianis suis symbolum et orationem dominicam aut ipse insinuet, aut insinuanda injungat : ut quum ad confessionem tempore quadragesimali venerint, hæc ab unoquoque memoriter sibi decantari faciat. Nec ante

'Matth., cap. xv, v. 8.--* Est et alia hujus orationis expositio. Vide supra, p. 465. Serm. in diebus rogationum.

2

sanctam communionem alicui tradat, nisi hæc ex corde pronuntiare noverit. Siquidem sine horum scientia nullus salvus esse poterit. In uno enim fides et credulitas christiana continetur; in alio, quid orare et petere a Deo debemus exprimitur. » Quod vero sine fide nemo possit salvari, Dominus ostendit quum dicit1 : « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. » Nullus autem credere potest quod nescit nec audivit. Ait enim Paulus : « Quomodo credent ei quem non audierunt? » Nec sola sufficit fides in corde, nisi etiam verbo enuntietur, ut idem apostolus testis est : « Corde enim creditur ad justitiam; ore confessio fit ad salutem. » Nullus autem de stoliditate sensus, vel tenuitate ingenii causetur; quia hæc tam parva sunt, ut nemo tam hebes et barbarus sit, qui hoc dicere, et verbis omnibus enuntiare non possit : tam magna, ut qui horum scientiam pleniter capere potuerit, sufficere sibi credatur ad salutem perpetuam.

Illud etiam observandum, ut nullus suscipiat infantem in baptismo a sacro fonte, antequam idem symbolum et orationem dominicam coram presbytero decantet. Ex concilio Cabilonensi, capitulo : « Jubendum est, ut oratio dominica, in qua omnia necessaria humanæ vitæ comprehenduntur; et symbolum apostolorum, in quo fides catholica ex integro comprehenditur, ab omnibus discatur tam latine quam barbarice, ut quod ore confitentur corde credant.»> Ex concilio Parisiensi, capitulo II: « Ut nemo a sacro fonte aliquem suscipiat, nisi orationem dominicam et symbolum juxta linguam suam et intellectum teneat, et coram presbytero decantet : et ut intelligant omnes pactum quod cum Deo pepigerunt. » Ex concilio Garinaziensi, capitulo 1 : « Caveant presbyteri, ut neque viri, neque feminæ de sacro fonte filios vel filias suscipiant, nisi memoriter symbolum et orationem dominicam tenuerint. » Ex concilio Agathensi, capitulo XII: «< Symbolum etiam placuit ab omnibus Ecclesiis octava die ante dominicam resurrectionem publice in ecclesia competentibus tradi. »

Hac itaque auctoritate patrum eruditi, præsenti die ante resurrectionem octava decrevimus prædicti symboli non verba docere, quæ jam didicistis, sed aperire sensum eorum quæ profertis ; quum cordis potius fides sit quam oris, et prius ipsa sit habenda quam ejus confessione facienda. Quem etiam ordinem Apostolus assignans* : « Corde, » inquit, « creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem. »> Dicit enim Scriptura: «< Omnis qui credit in eum, non «< confundetur. » Et post aliqua3 : « Quomodo autem credent si non audierint? Quomodo autem audient sine prædicante etc.? » Hoc igitur, fratres, tam salubre consilium ab ortu suo Ecclesia providens, brevissimum fidei symbolum compo

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

:

2

suit, quod et summam fidei comprehenderet, et verborum multitudine confitentem non gravaret. Hoc autem illud est quod non conciliorum, sed ipsorum esse creditur apostolorum et juxta numerum eorum totidem sententiis dicitur comprehensum. Symbolum autem collatio dicitur, quando videlicet homines convivaturi partes suas in unum conferunt, unde comessationes fiant. Hinc illud est in Proverbiis1: « Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt: quia vacantes potibus, et dantes symbola, consumuntur. » Ad hanc itaque similitudinem symbolum dicuntur diversorum sententiæ in unum congregatæ, summam fidei continentes. Unde et Eusebius Emisenus homilia de Symbolo Fidei : « Sicut nonnullis scire permissum est, apud veteres symbola vocabantur, quod de substantia collecti in unum sodales in medio conferebant ad solemnes epulas, ad cœnæ communes expensas, ita et Ecclesiarum patres de populorum salute solliciti, ex diversis voluminibus Scripturarum collegerunt testimonia divinis gravida sacramentis, ad animarum pactum salubre convivium, verba brevia, etc., et hoc symbolum nominaverunt. >> Est quippe quasi quoddam spiritale convivium divini verbi refectio, et quasi quædam mensa Scriptura nobis apposita, in qua tot sunt fercula quot sunt doctorum sententiæ. De hac mensa scriptum est : « Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum. » Item de Pane divini Verbi: «< Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. » Sed etiam apud philosophos Timæus Platonis diversarum collationer sententiarum sub specie cujusdam convivii componit, dicens : « Unus, duo, tres, quartum enimvero vestrum, Timæe, requiro; qui hesterni epuli convivæ fueritis, hodierni præbitores mutatores ex condicto resideatis. » Legimus et cœnam Cypriani, in qua sancti patres, quasi quædam fercula virtutum, quibus præminebant, offerentes inducuntur. Sic et apostoli tanquam invicem conferentes, communi deliberatione præsens fidei symbolum creduntur instituisse; in quo et fidei catholicæ summa, ut dictum est, doceatur, et ejus salubris confessio paucis verbis conferatur ut simul et doctrina fidei sit perfecta, et nulla sit verborum prolixitas onerosa. Quod quidem postmodum a sanctis patribus tanta est diligentia roboratum, ut nemini fidelium liceat verba ejus ignorare ad confitendum, etsi nondum sufficiat ad intelligendum. Sed quoniam sonus sine intelligentia aures tantum mulcere, non mentem reficere potest, et balatus potius quam pastus dicendus est: nec mentem excitant audita, si minime fuerint intellecta nos, qui litterarum scioli videmur, niti jam convenit, ut de sensu verborum sumamus animæ pastum : nec tam ore corporis sonum, quam ore cordis capiamus sensum. Quales quidem

[blocks in formation]

aures tantum Dominus requirens, dicit : « Qui habet aures audiendi, audiat. » Quum autem fides omnium bonorum sit fundamentum, sine qua impossibile est placere Deo, et cordis ipsa sit potius quam oris; corde enim, ut dictum est, creditur, magis ei cordis quam corporis aures sunt applicandæ, ut quod verbis asserimus, intelligentia capiamus. Non enim longe est a mendacio, qui quod nescit profitetur, et perjurii reus est, qui jurat quod ignorat. Quod quidem ne præsumamus, illa nos Apostoli reprehensio compescat, qua quibusdam improperans, ait : « Nescientes de quibus loquuntur, neque de quibus affirmant. » Nulli est autem periculosius mendacium vel error, quam in his quæ ad fidem pertinent et quassa est verborum prolatio, quam intelligentia non sequitur : quæ ad hoc tantum instituta sunt, ut intelligentiam conferant audita. Quanto autem divinorum verborum salubrior est intelligentia, tanto hæc a nobis am plius est requirenda. Ad quam nos supra memoratus adhortatur apostolus, ut quum divinæ laudis benedictiones vel orationes quælibet in ecclesia fiunt, vel aliquid dicitur ad confirmationem cujus vel precis complectionem, «< Amen »> seu « Fiat, » est respondendum, a nemine id responderi permittat, qui ea quæ *præcesserunt, non intelligat. Sic quippe Corinthiis scribens de idiota litteras ignorante, et quasi ad respondendum in ecclesia cuiquam adstante3 : « Quomodo dicet Amen super tuam benedictionem, qui quid dicas nescit? » Quod et beatus Hieronymus memoriter tenens, quum Marcellam de diversis nominibus hebraicis erudiret : « In hebraeo, » inquit, « legitur amen, quod scilicet ea vera sint dicta quæ supra confirmantur. » Unde et Paulus asserit non posse aliquem respondere « amen, » id est, confirmare ea quae supra dicta sunt, nisi intellexerit praedicationem. Qui et ad omnium intelligentiam, quæ in ecclesia dicuntur, vehementer nos excitans: « Impleamini, » inquit, «Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritalibus. >> Non enim sibi vel secum loquitur, qui quod dicit minime intelligit : quum totum, ut dictum est, sermonis officium ad intelligentiam sit accommodatum : nec sermo sine intelligentia prolatus tam sermo quam sonus sit habendus. Ut igitur, juxta Apostolum, malitia parvuli, sensu autem perfecti, firmum teneamus fidei fundamentum, quod proposuimus expositionis luce, prout Dominus annuerit, consummemus.

« Credo in Deum. » Sed ut confessionis suae veritatem observet, ne os, quod mentitur, occidat animam, attendere primum debet et quid sit credere in Deum. Aliud quippe est credere Deum, aliud credere Deo, aliud credere in Deum. Credere quippe Deum est æstimare quod ipse sit. Credere Deo, verbis ejus,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »