Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

quod vera sint, vel a falsitate penitus aliena, consentire. Credere vero in Deum, est credendo eum diligere, et sic ejus membrum fieri vel esse. Hæc vero illa est fructuosa fides, quæ, ut dicit Apostolus, per dilectionem operatur; et de qua, ut diximus, scriptum est': «< Omnis qui credit in illum non confundetur. » In illum inquit, potius quam illum, vel illi. Illi quippe duo priores fidei modi, quum videlicet Deum vel Deo credimus, communes nobis sunt cum reprobis, et cum ipsis etiam dæmonibus. De quibus et beatus meminit Jacobus, quia «dæmones credunt et contremiscunt, » et fides sine operibus mortua est. Hic vero tertius credendi modus, quo videlicet in Deum creditur, solus inter reprobos discernit et electos. Ut igitur vera sit nostra fidei confessio, qua singuli quotidie dicimus: «< Credo in Deum,» sic vivere studeamus, ut hoc vere dicere valeamus. Aliter quippe membrum veritatis non erimus, et plus nobis officit falsitas confessionis, quam ejus prolatio adjuvet. Quum autem singula, quæ in hac fidei confessione sequuntur, ita huic principio cohæreant, atque hinc pendeant, ut si hujus veritas violetur, non possit in cæteris ipsa custodiri; quum videlicet dicitur: «< Credo in Jesum Christum, et in Spiritum sanctum, etc.,» frustra reliqua confitemur, si confessionis exordium falsitatis habeat fundamentum.

« Patrem omnipotentem. » Quum præmiserit Deum, unum videlicet, non plures, deitatis astruxit unitatem. Nunc vero personarum annectit distinctionem, quum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum commemorat. Omnipotens dicitur, ut beatus meminit Augustinus, non quod omnia possit, hoc est, quaslibet in se suscipere actiones; sed quod ejus voluntati vel dispositioni nulla resistere potestas, vel cujusque naturæ vis eam impedire possit. Bene autem quum nos in Deum credere confitemur, omnipotentiam ejus memoramus, ut quam rectum sit in eum credere, vel spem nostram in eum ponere, cujus tanta sit potentia, declaremus. Unde et Apostolus3: « Si Deus pro nobis, quis contra nos? »

<< Creatorem cœli et terræ. » Dicturus eum creatorem omnium esse, præmisit omnipotentem; ut ostenderet eum hoc posse qui omnia possit, et cujus voluntati nihil resistere queat. Creatorem autem cœli dicit, hoc est de nihilo, non de præjacente materia omnia, ex quibus constat mundus, operatum. Cœlum quippe, quod tam aereum quam æthereum dicitur, superiores mundi partes hic appellat: terram vero, inferiores quæ pondere suo in imo' subsistunt, tam aquaticam scilicet quam terrenam substantiam. Possumus et per cœlum et terram ita universam includere creaturam, ut coelum dicamus dignitatem superiorem, id est spiritalem quamlibet naturam terram vero quamcunque corpoream.

[blocks in formation]

3

Jacob., cap. I, v. 19. Rom., cap. v, v. 31. Sic Cod. Vict. 397.- Uno pro

Quum autem ita omnium creatorem Deum commemorat, quantum ei debeant universa patenter insinuat.

« Et in Jesum Christum. » Filii Dei personam præsens symbolum nobis commendans, ejus divinitatem pariter et humanitatem commemorat, et tam regni ejus quam sacerdotii dignitatem, unde Christus dictus est, designat : per qua duo nobis Jesus, id est Salvator, efficitur. Nam quia tam regia quam sacerdotalis dignitas per unctionem instituitur, hinc merito Christus est appellatus Rex iste summus, et Sacerdos supremus, et Salvator verus. Unde et hæc nomina jam quasi propria meruit obtinere; ut jam quum audimus Christum vel Jesum, eum per excellentiam solum intelligamus. Rex autem nobis est quasi supremus Dominus, et nobis præsidens, et, inter hujus sæculi procellas et turbines, Ecclesiam suam navem propriam ad portum tranquillitatis æternæ regendo dirigens, et tam verbis quam exemplis disciplinæ regulam nobis tradens. Sacerdos autem, imo et pontifex nobis factus est, dum in cruce suspensus tanquam in ara pro nobis immolatus est. Unde autem nobis tam Christus, ut dictum est, quam Jesus verus existat, diligenter aperit, quum eum tam Dei quam hominis filium esse consequenter annectit, dicens :

<< Filium ejus,» id est Dei Patris, « unicum; » ne adoptivus, sed consubstantialis putetur. Et rursum, «qui conceptus est, etc. » Quod tamen dicimus unicum, quibusdam videtur magis ad Dominum quam ad filium esse conjungendum, sive ad utrumque simul : ut sicut est unicus filius patri, ita et unicus sit Dominus nobis. Sicut enim personam Patris commendans, eum et omnipotentem, et cœli et terræ dixit creatorem ; ita nunc ad honorem Filii, eum non solummodo Christum et Jesum, verumetiam Dominum confitemur nostrum et unicum, id est, solum Dominum nostrum, secundum hoc quod ejus solius pretioso sanguine empti sumus. Aut si forte quem movet etiam Patrem et Spiritum sanctum non minus nostrum dici Dominum, sciat ita Filium solum dici Dominum nostrum, ut præter eum non sit alius omnium Dominus. Licet enim utraque aliarum personarum æque Dominus noster sicut et Deus sit dicenda, quia non est alius Dominus una persona quam alia, sicut nec alius Deus quælibet earum; ita Deus vel Dominus sola est dicenda, ut nullatenus res alia Dominus sit existimanda, vel alius' ab ea Dominus sit credendus; quum idem Dominus sicut et Deus una sit persona cum alia.

« Qui conceptus est. » Qui, inquam, Christus, sive qui filius Dei secundum assumptam humanitatem conceptus est, etc. Ac si diceretur : Cujus humanitas de ipsa substantia Virginis per operationem divinæ gratiæ concepta est, et nata.

'Sic Cod. Vict. 397.- Alius deest in edit. Amb.

Nam et quum singuli homines ex anima constent et corpore, secundum tamen solam corporis naturam, quæ traducitur, concipi a matribus, vel nasci dicuntur. Bene autem dicturus eum de Virgine natum, ne quis quæreret qualiter id fieret, præmisit conceptum per Spiritum sanctum : sicut et matri quærenti1 : « Quomodo fiet istud? » dictum est ab Angelo: «< Spiritus sanctus superveniet. in te, etc. » Ex quo quidem non mediocriter ipsam quoque Spiritus personam nobis commendat, dicendo videlicet per operationem ejus illud corpus esse conceptum, in cujus hostia omnium redemptio est consummata. Quod nec minus per ipsum spiritum Apostolus dicit pro nobis oblatum sicut et conceptum. Hinc est illud ad Hebræos, ubi in hac nostræ salutis consummatione totius Trinitatis operationem commemorans, ait : « Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis : quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis? » Quum autem ipsum vel conceptum vel natum de Spiritu sancto audimus, aliter a Virgine conceptum, aliter eum de Spiritu conceptum; vel aliter eum de Spiritu natum, aliter de Virgine natum intelligamus : a Virgine quidem, vel de Virgine, secundum quod de substantia ejus tanquam matris carnem acceperit : de Spiritu vero, secundum hoc quod per divinæ, ut dictum est, gratiæ novam ac mirandam operationem factum est : ad quam nulla institutio naturæ sufficere poterat. Non ergo ita in hac nativitate vel incarnatione Domini patrem ejus intelligere debemus Spiritum sanctum, sicut ejus matrem profitemur virginem. Sicut enim illa ejus æterna generatio de substantia Patris sine matre est, sic ista temporaliter de matre sine patre est. Operatorem itaque, ut dictum est, potius quam patrem Spiritum sanctum hinc intellige, sicut et in singulis quæ facit Deus operator dicitur, vel creator potius quam pater proprie dicendus est. Et attende quod quum dicit filium Dei de Virgine natum, eumdemque tam Dei quam hominis filium esse astruit, unitatem personæ in duabus naturis, divina scilicet atque humana, confirmat. Quamvis enim secundum divinitatem ex solo Patre sit genitus, et secundum humanitatem ex sola matre sit natus, aliaque sit natura Dei, alia hominis; aliud sit divinitas, aliud humanitas : una tamen est in Christo persona, in duabus naturis consistens, nec est aliud in persona filius Dei quam filius hominis. Quamvis aliud sit in natura Verbum quod hominem assumpsit, quam homo ipse assumptus ; nec duo sunt Christi, assumens et assumptus, sed unus Christus: sic nec duo sunt homines vel duæ personæ anima hominis et ejus caro, licet aliud secundum naturam sit anima quam caro, quum illa videli

[blocks in formation]

77

cet sit incorporea substantia, hæc corporea: hoc est, illa corpus, hæc spiritus. Si ergo in singulis hominibus duæ sunt naturæ, corporea scilicet, atque incorporea, sed una tantum persona : sic et in Christo duæ sunt naturæ, divina scilicet atque humana, sed una solummodo persona. Persona quippe quasi per se una dicitur, hoc est, substantia quælibet rationalis ita per se ab aliis rebus disjuncta, ut ipsa substantiam cum aliqua re alia non constituat. Quandiu ergo anima humana in corpore est, persona dici non potest, quia carni conjuncta unam hominis personam atque unam rationalem substantiam cum ea constituit. Sic et Verbum homini in Christo unitum unam Christi personam, non duas reddit. Juxta quam quidem unionem personæ eumdem Christum tam Dei filium quam hominis profitemur, et tam Dei filium quam hominis dicimus crucifixum, mortuum, et sepultum : quum tamen ista non nisi secundum humanitatem sint accipienda. Unde et Paulus Dominum gloriæ crucifixum esse non veretur dicere, et qui descendit de cœlo, et qui ascendit, eumdem esse. Et ipse Dominus Christus de se ipso loquens1 : « Nemo,» inquit, «< ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, filius hominis qui est in cœlo. » Et iterum: «Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius, etc. » Quum itaque Christus proprie dicatur Deus et homo simul, hoc est tria illa simul in naturis propriis discreta, Verbum videlicet, anima humana, et caro: ad ostendendum tamen unitatem personæ tam diversarum in Christo naturarum, ita sæpe vocabula permiscemus, ut modo Verbum, modo animam, modo etiam carnem dicamus; et nonnunquam quæ propria sunt Dei, homini ascribamus, vel e converso. Quum enim dicit Apostolus3 : «< Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; » et rursum*: Qui quum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, etc. » quis hoc ad ipsius divinitatem non referat? Sed et quum ipsemet Christus de se et Patre loquens, dicat: «< Quia ego et Pater unum sumus ; » et rursum® : « Quia Pater major me est; » quis non videat hoc et illud secundum aliam et aliam naturam de ipso dici? Quem etiam quum dicimus ad inferos descendisse, vel in sepulcro fuisse; quis non illud de anima sola, hoc de corpore solo intelligat? Hoc quippe modo et Petrum Romæ in sepulcro esse, et eumdem in cœlestibus cum Christo profitemur gaudere; quum tamen hoc de alia, et illud de alia dicamus substantia, non tamen de alio Petro, quamvis post dissolutionem corporis et animæ jam non sit una in Petro persona ex anima simul et corpore compacta. Ad illam tamen unionem personæ, quæ jam fuit, non quæ modo sit, respicientes dici

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

mus Petrum ipsum et ibi esse in sepulcro, et in cœlestibus cum Christo. Qui etiam sepulcrum alicujus intuentes dicere non veremur: Hic homo qui hic jacet magnam scientiam et pulchritudinem habuit, quum tamen illud cadaver nec jam homo sit, nec scientiam habuit, quæ solius erat absentis animæ, nec ipsa anima, quæ scientiam illam habuit, ullatenus habere corporalem illam pulchritudinem potuit, sed in diversis penitus naturis scientia illa et pulchritudo fuerit, illa quidem in anima, hæc in corpore. Quum itaque dicimus hunc, qui hic jacet, sapientem fuisse, propter unitatem videlicet personæ, quæ jam non est, sed fuit: cur non dicamus de Christo hunc, qui Deus est, hominem esse? vel hunc, qui de cœlo descendit, ascendisse, hoc est unam Dei et hominis, vel Verbi descendentis est hominis personam esse? Alioquin, quomodo dicemus aliquem intuentes hominem, quia hic, qui pulcher est, sapiens est? nisi videlicet secundum unitatem personæ, in cujus diversis, ut dictum est, partibus pulchritudo et sapientia ita sunt distincta, ut aliud ibi pulchritudinem habeat, id est corpus; aliud sapientiam, id est anima. Sicut ergo dicimus eum, qui pulcher est, vel qui animatus, sapientem esse, quum tamen pulchritudo, vel animatio solius sit corporis, sicut sapientia solius animæ : ita et unum eumdemque Christum et Deum dicimus et hominem, hoc est unam ex istis vel in istis naturis consistere personam : et quum Christus adhuc in terra consistens dicit filium hominis in cœlo esse, vel in cœlo quondam fuisse, quid aliud sonat nisi humanam naturam ei esse unitam, quæ per præsentiam divinitatis ubique consistentis a cœlesti celsitudine non est remota? Quid ita mirum, si quum superius præmissum sit << Filium Dei,»> statim adjunctum sit : «Qui conceptus est de Spiritu,>> vel << natus de Virgine; » hoc est, assumpta humanitas sic concepta est vel nata? Sic quippe intelligimus et Dominum gloriæ crucifixum, hoc est hominem vel corpus ab eo assumptum tali patibulo affixum. Juxta quod et Maria Magdalena Dominum suum de monumento dicit sublatum, id est corpus Domini sui : sicut et dicimus hic Petrum sepultum esse, de solo ejus corpore id intelligentes; et rursum, ut dictum est, ipsum in cœlestibus esse, de sola ejus anima hoc intendentes. Sæpe quippe de toto ad partes, vel de partibus ad totum translationes fiunt nominum : veluti quum modo animam, modo carnem totum hominem dicimus, et nonnunquam animam desideriis carnalibus irretitam carnis nomine designamus. «Passus,» secundum eamdem scilicet humanitatis naturam de Spiritu conceptus, ex Virgine dictus est natus. «< Sub Pontio Pilato, » hoc est, eo ibi dominante ubi passus fuit. Pontius vel cognomen vel gentile nomen esse patet ex aliquo loco. Bene autem gentilem commemorat præsidem, ubi ex hoc etiam insinuet jam illud tempus advenisse, quo jam juxta Prophetiam Jacob sive Danielis unctio regia in populo Judæorum defecerat.

vel

« ZurückWeiter »