Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cet sit incorporea substantia, haec corporea : hoc est, illa corpus, hæc spiritus. Si ergo in singulis hominibus duæ sunt naturae, corporea scilicet, atque incorporea, sed una tantum persona : sic et in Christo duæ sunt naturae, divina scilicet atque humana, sed una solummodo persona. Persona quippe quasi per se una dicitur, hoc est, substantia quælibet rationalis ita per se ab aliis rebus disjuncta, ut ipsa substantiam cum aliqua re alia non constituat. Quandiu ergo anima humana in corpore est, persona dici non potest, quia carni conjuncta unam hominis personam atque unam rationalem substantiam cum ea constituit. Sic et Verbum homini in Christo unitum unam Christi personam, non duas reddit. Juxta quam quidem unionem personae eumdem Christum tam Dei filium quam hominis profitemur, et tam Dei filium quam hominis dicimus crucifixum, mortuum, et sepultum : quum tamen ista non nisi secundum humanitatem sint accipienda. Unde et Paulus Dominum gloriae crucifixum esse non veretur dicere, et qui descendit de coelo, et qui ascendit, eumdem esse. Et ipse Dominus Christus de se ipso loquens' : « Nemo, » inquit, « ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo. » Et iterum* : « Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius , etc. » Quum itaque Christus proprie dicatur Deus et homo simul, hoc est tria illa simul in naturis propriis discreta ; Verbum videlicet, anima humana, et caro : ad ostendendum tamen unitatem personæ tam diversarum in Christo naturarum, ita saepe vocabula permiscemus, ut modo Verbum, modo animam, modo etiam carnem dicamus; et nonnunquam quæ propria sunt Dei, homini ascribamus, vel e converso. Quum enim dicit Apostolus' : « Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; » et rursum': « Qui quum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, etc. » quis hoc ad ipsius divinitatem non referat? Sed et quum ipsemet Christus de se et Patre loquens, dicat' : « Quia ego et Pater unum sumus ; » et rursum " : « Quia Pater major me est; » quis non videat hoc et illud secundum aliam et aliam naturam de ipso dici? Quem etiam quum dicimus ad inferos descendisse, vel in sepulcro fuisse; quis non illud de anima sola, hoc de corpore solo intelligat? Hoc quippe modo et Petrum Romæ in sepulcro esse, et eumdem in coelestibus cum Christo profitemur gaudere; quum tamen hoc de alia, et illud de alia dicamus substantia , non tamen de alio Petro, quamvis post dissolutionem corporis et animæ jam non sit una in Petro persona ex anima simul et corpore compacta. Ad illam tamen unionem personæ, quæ jam fuit, non quæ modo sit, respicientes dicimus Petrum ipsum et ibi esse in sepulcro, et in cœlestibus cum Christo. Qui etiam sepulcrum alicujus intuentes dicere non veremur : Hic homo qui hic jacet magnam scientiam et pulchritudinem habuit, quum tamen illud cadaver nec jam homo sit, nec scientiam habuit, quæ solius erat absentis animæ, nec ipsa anima, quæ scientiam illam habuit, ullatenus habere corporalem illam pulchritudinem potuit, sed in diversis penitus naturis scientia illa et pulchritudo fuerit , illa quidem in anima, hæc in corpore. Quum itaque dicimus hunc, qui hic jacet, sapientem fuisse , propter unitatem videlicet personæ, quæ jam non est, sed fuit : cur non dicamus de Christo hunc, qui Deus est, hominem esse? vel hunc, qui de coelo descendit, ascendisse, hoc est unam Dei et hominis, vel Verbi descendentis est hominis personam esse? Alioquin , quomodo dicemus aliquem intuentes hominem, quia hic, qui pulcher est, sapiens est? nisi videlicet secundum unitatem personæ, in cujus diversis, ut dictum est, partibus pulchritudo et sapientia ita sunt distincta, ut aliud ibi pulchritudinem habeat, id est corpus; aliud sapientiam, id est anima. Sicut ergo dicimus eum , qui pulcher est, vel qui animatus, sapientem esse, quum tamen pulchritudo, vel animatio solius sit corporis, sicut sapientia solius animæ : ita et unum eumdemque Christum et Deum dicimus et hominem, hoc est unam ex istis vel in istis naturis consistere personam : et quum Christus adhuc in terra consistens dicit filium hominis in coelo esse , vel in coelo quondam fuisse, quid aliud sonat nisi humanam naturam ei esse unitam, quæ per præsentiam divinitatis ubique consistentis a coelesti celsitudine non est remota? Quid ita mirum, si quum superius præmissum sit « Filium Dei,» statim adjunctumsit: «Qui conceptus estdeSpiritu, » vel « natus de Virgine; » hoc est, assumpta humanitas sic concepta est vel nata? Sic quippe intelligimus et Dominum gloriæ crucifixum, hoc est hominem vel corpus ab eo assumptum tali patibulo affixum. Juxta quod et Maria Magdalena Dominum suum de monumento dicit sublatum, id est corpus Domini sui : sicut et dicimus hic Petrum sepultum esse , de solo ejus corpore id intelligentes ; et rursum, ut dictum est, ipsum in cœlestibus esse, de sola ejus anima hoc intendentes. Sæpe quippe de toto ad partes, vel de partibus ad totum translationes fiunt nominum : veluti quum modo animam, modo carnem totum hominem dicimus, et nonnunquam animam desideriis carnalibus irretitam carnis nomine designamus. «Passus, » secundum eamdem scilicet humanitatis naturamdeSpiritu conceptus, vel ex Virgine dictus est natus. « Sub Pontio Pilato, » hoc est, eo ibi dominante ubi passus fuit. Pontius vel cognomen vel gentile nomen esse patet ex aliquo loco. Bene autem gentilem commemorat præsidem , ubi ex hoc etiam insinuet jam illud tempus advenisse, quo jam juxta Prophetiam Jacob sive Danielis unctio regia in populo Judæorum defecerat.

' Joan., cap. iii, v. 13. — ' Ibid., cap. vi, v. 63. — • Corinth. i, cap. 1, v. 21. — * Philipp., cap. ii, v. 6. " Joan., cap. x, v. 30. — * lbid., cap. xiv, v. 28.

« Crucifixus. » Genus quoque patibuli determinat, quod ignominiosius erat, sicut et prædictum fuerat : « Morte turpissima condemnemus eum '. » Et ita « mortuus et » insuper « sepultus, » ut in omnibus humanitatis veritas comprobetur, et tanto amplius diligatur a nobis, quanto graviora vel indigniora sustinuit pro nobis. Descendit ad inferos. » Qui mortuus dicitur et sepultus, ipse etiam ad inferos descendisse asseritur : quum illud tantum secundum corpus, hoc secundum animam intelligatur. Ipsa quoque anima, quæ in carne passa fuerat, ad inferos dicitur descendisse; quia passionis illius efficaciam justi senserunt antiqui, per eam a poenis liberati. Non enim anima, vel spiritus aliquis, ut beatus meminit Augustinus, loco movetur, sed solummodo corpus. Sicut ergo Deus, qui ubique est, descendere quoque dicitur secundum aliquem suæ operationis effectum, ita et anima illa secundum efficaciam propriæ passionis, quam habuit in electis, descendisse liberando dicitur. Solius quippe animæ vel sentire vel pati est, etsi ei hoc ex carne accidat, tanquam quodam talium instrumento. Inferos itaque dicit poenales illas tenebras, quas justi etiam sustinebant, adhuc extra divinæ gloriæ conspectum constituti, ad quam totis desideriis anhelabant. Cujus quidem gloriæ visio summa est illa felicitas ab omni poena penitus immumis, quam latroni Dominus ipse promittit dicens* : « Hodie mecum eris in paradiso. » « Tertia die resurrexit a mortuis. » Hoc est, de inter mortuos, tanquam veraciter corpore defunctus propria voluntate, non aliena, est suscitatus. Sicut et ipsemet ait' : « Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. » Nota ordinem, quod priusquam surrexit, ad inferos descendens, salutem nostrae liberationis, antequam gloriam suæ resurrectionis est operatus : quia non tam sua quam nostra in his omnibus requirebat. Ipso itaque die passionis suæ, antequam resurgeret, vel coelos ascenderet, tam praedictum latronem quam antiquos viros in paradisum introduxit : quia eis suæ divinitatis visionem exhibens, vera jam beatitudine, quam paradisum nominant, animas eorum satiavit. De qua quidem satietate propheta dixerat' : « Satiabor quum apparuerit gloria tua. » Extra quam quidem visionem gloriæ quidquid est, ejus comparatione dicendum est tenebræ : nec est prorsus alienum a poena, quantacunque' sint quietis remedia. « Ascendit ad coelos.» Sicut corpore surrexit de sepulcro, ita et corpore ascendit ad coelos, et utrumque in propria potestate, ut non tractus esse, sed magis dicatur ascendisse. Ut enim ipsemet ait' : « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. » Alii quippe magis trahi quam ascendere sunt dicendi. Absit autem, ut Christo jam per resurrectionem glorificato corporalis ejus ad coelos ascensus aliquid beatitudinis contulerit. Quæ est enim in futura vita beatitudo nostra, nisi illa divinitatis visio, de qua Psalmista dicit* : « Satiabor quum apparuerit gloria tua? » Cujus quidem visionis lucem civitati per Isaiam Dominus promittens, ait' : « Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem , nec splendor lunæ illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus, et luna non minuetur, quia Dominus erit in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hæreditabunt terram, etc. » Quis etiam nesciat Deo, qui ubique est, nos nequaquam locis, sed operibus præsentes fieri vel absentes? Unde et angeli faciem Dei semper videntes, quum ad nos mittuntur, nequaquam hujus visionis beatitudine privantur. Quanto magis anima Christi, quæ hac visione perfectius semper fruitur, ea nunquam privari potuit? Quid est itaque humanitatem ejus coelos conscendisse, vel ut diligentius Apostolus ait ', eum super omnes coelos ascendisse, ut adimpleret omnia, nisi loco corporali ascensu montrasse eam omnium beatorum altitudinem transcendisse? De qua quidem dignitatis excellentia, qua transcendit universa, dictum est per prophetam' : « Elevata est manus tua sicut cedrus. » Et per Apostolum " : « Propter quod et Deus illum exaltavit, et dedit ei nomen quod est super omne nomen. » Et iterum" : « Sedet ad dexteram majestatis in excelsis , tanto angelis melior effectus, quanto differentius prae illis nomen hæreditavit. » Ascendisse itaque ad coelos dicitur, non ut ejus beatitudo vel gloria per corporalem ejus ascensum augeatur, sed ut per ipsum declaretur. Absit enim, ut dictum est, quod post resurrectionem ipsi aliquid beatitudinis vel gloriæ suæ in anima sive in corpore credamus collatum esse : sed quod jam obtinebat, quum jam corpus suum tanta levitate ostendebat glorificatum, ut et nubi insidere, et coelos penetrare, et longe jam diversum factum esse ab hoc corruptibili corpore, quod aggravat animam, et sensus nostri deprimit vigorem. Ut ergo fideles hanc in suis corporibus glorificationem expectarent, ut ubicunque vellet Spiritus, ibi sine ulla difficultate statim esset corpus, hoc primum in seipso caput exhibuit , quod exemplo ejus sperandum esset membris. Sicut ergo filius Dei de coelo descendisse dicitur humiliatus, et secundum assumptam humanitatem quodammodo angelis minor factus, ita et filius hominis ascendisse dicitur exaltatus, quamvis et

' Sap., cap. ii, v. 20. — " Luc., cap. xxiii, v. 43. — * Joan., cap. x, v. 18. — * Psalm. xvi , v. 15. — * Sic Cod. Vict. 397. Quandocunque Amb.

' Joan., cap. iii, v. 13. — * Psalm. xvi, v. 15. — (Ezech., cap. x, v. 4.) — ° Philip., cap. ii, v. 9. — * Isaiæ cap. lx, v. 19 et seq. — * Ephes., cap. iv, v. 10. ' Hebr., cap. 1, v. 8. — " « Flevata est gloria Domini desuper Cherub. »

corporalis ei non defuerit ascensus, qui hunc exaltatum attestaretur. Nam et quod mox additur, oe sedet ad dexteram Patris , » non de corporali ejus sessione, vel de corporali ejus dextera Patris est accipiendum. Quid est enim hominem Christum ad dexteram Dei sedere, nisi eum in gloria Dei Patris, hoc est in superna illa beatitudine digniorem gradum tenere, tanquam omnium a Deo judicem constitutum ? Unde subditur : « Inde, » hoc est perinde, « venturus judicare vivos et mortuos. » Quasi cæteris electis ad sinistram Dei constitutis, solus iste assistit dexteræ : quia sicut dextera prævalet sinistræ, ipse universis præminet beatitudine. Quia vero sederejudicantium, sicut stare judicandorum, bene per ejus sessionem judiciariam exprimit potestatem. Vivos et mortuos judicabit, quia tam electis quam reprobis vel poenam vel præmium pro meritis reddet. Quia enim justus ex fide vivit, et iniquitas mors quædam animæ, juxta illud' : « Non mortui laudabunt te, Domine, sed nos qui vivimus benedicimus Dominum. » Electos hic vivos, reprobos appellat mortuos. Vel vivos dicit, quos adventus ille Judicis occultus adhuc in corpore viventes reperiet : cæteros vero, mortuos appellat. « Credo in Spiritum sanctum. » Quæ quidem confessio fidei ipsum æque Deum sicut Patrem et Filium patenter asserit. Alioquin non diceret, « in Spiritum sanctum, » sed « Spiritum » tantum : sicut et consequenter dicit « Ecclesiam, » non « in Ecclesiam, etc. » Sicut ergo dicimus : Credo sanctam Ecclesiam, id est eam esse sanctam, ita et dicere possumus : Credo sanctum Petrum, vel : Credo sancto Petro, et : Credo sanctæ Ecclesiæ. Vel Petri tanquam capitis sumus, sicut membra Dei existimus. Membra tamen Ecclesiæ tanquam corporis dicuntur, sed solius Dei tanquam capitis. Quod quidem illa innuit propositio quum dicitur, « in Deum, sicut jam superius expositio nostra præfixit. Græci tamen et « in Ecclesiam, » dicere non verentur : sicut et symbolum illud continet, quod ad cautelam fidei orthodoxæ Leo III instituit, et in tabula argentea descriptum Romæ altari sancti Pauli affixit. « Catholicam, » id est universalem, et non in aliqua mundi parte, sicut sunt hæreticorum conventicula, conclusam : sed ubique dilatatam, sicut et Jacob in figura Christi promissum est, quum dicitur* : « Dilataberis ad Orientem et Occidentem. » « Sanctorum communionem. » Hoc est illam, qua sancti efficiuntur vel in sanctitate confirmantur, divini scilicet sacramenti participatione : vel communem Ecclesiæ fidem, sive caritatis unionem. Possumus et « sanctorum » dicere neutraliter, id est sanctificati panis et vini in sacramentum altaris. « Remissionem peccatorum, » tam per poenitentiam, quam per virtutem ecclesiasticorum sacramentorum. « Carnis resurrectionem, » tam in electis videlicet quam in reprobis,

' Psalm. cxiii , v. 17.— * Genes., cap. xxviii, v. 14.

« ZurückWeiter »