Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

« Crucifixus. » Genus quoque patibuli determinat, quod ignominiosius erat, sicut et prædictum fuerat : « Morte turpissima condemnemus eum'. » Et ita <«< mortuus et » insuper « sepultus, insuper << sepultus, » ut in omnibus humanitatis veritas comprobetur, et tanto amplius diligatur a nobis, quanto graviora vel indigniora sustinuit pro nobis.

<< Descendit ad inferos. » Qui mortuus dicitur et sepultus, ipse etiam ad inferos descendisse asseritur: quum illud tantum secundum corpus, hoc secundum animam intelligatur. Ipsa quoque anima, quæ in carne passa fuerat, ad inferos dicitur descendisse; quia passionis illius efficaciam justi senserunt antiqui, per eam a pœnis liberati. Non enim anima, vel spiritus aliquis, ut beatus meminit Augustinus, loco movetur, sed solummodo corpus. Sicut ergo Deus, qui ubique est, descendere quoque dicitur secundum aliquem suæ operationis effectum, ita et anima illa secundum efficaciam propriæ passionis, quam babuit in electis, descendisse liberando dicitur. Solius quippe animæ vel sentire vel pati est, etsi ei hoc ex carne accidat, tanquam quodam talium instrumento. Inferos itaque dicit pœnales illas tenebras, quas justi etiam sustinebant, adhuc extra divinæ gloriæ conspectum constituti, ad quam totis desideriis anhelabant. Cujus quidem gloriæ visio summa est illa felicitas ab omni pœna penitus immunis, quam latroni Dominus ipse promittit dicens : « Hodie mecum eris in paradiso. »

« Tertia die resurrexit a mortuis. » Hoc est, de inter mortuos, tanquam veraciter corpore defunctus propria voluntate, non aliena, est suscitatus, Sicut et ipsemet ait : «< Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. >> Nota ordinem, quod priusquam surrexit, ad inferos descendens, salutem nostræ liberationis, antequam gloriam suæ resurrectionis est operatus: quia non tam sua quam nostra in his omnibus requirebat. Ipso itaque die passionis suæ, antequam resurgeret, vel cœlos ascenderet, tam prædictum latronem quam antiquos viros in paradisum introduxit : quia eis suæ divinitatis visionem exhibens, vera jam beatitudine, quam paradisum nominant, animas eorum satiavit. De qua quidem satietate propheta dixerat: « Satiabor quum apparuerit gloria tua. » Extra quam quidem visionem gloriæ quidquid est, ejus comparatione dicendum est tenebræ : nec est prorsus alienum a poena, quantacunque sint quietis remedia.

<<< Ascendit ad cœlos. >> Sicut corpore surrexit de sepulcro, ita et corpore ascendit ad cœlos, et utrumque in propria potestate, ut non tractus esse, sed magis

[ocr errors]

Sap., cap. II, v. 20. Luc., cap. xxш, v. 43. — Joan., cap. x, v. 18. Psalm. xvi, v. 15. Vict. 397. Quandocunque Amb.

[blocks in formation]

2

dicatur ascendisse. Ut enim ipsemet ait1 : « Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo. » Alii quippe magis trahi quam ascendere sunt dicendi. Absit autem, ut Christo jam per resurrectionem glorificato corporalis ejus ad cœlos ascensus aliquid beatitudinis contulerit. Quæ est enim in futura vita beatitudo nostra, nisi illa divinitatis visio, de qua Psalmista dicit : « Satiabor quum apparuerit gloria tua? » Cujus quidem visionis lucem civitati per Isaiam Dominus promittens, ait : « Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus, et luna non minuetur, quia Dominus erit in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hæreditabunt terram, etc. » Quis etiam nesciat Deo, qui ubique est, nos nequaquam locis, sed operibus præsentes fieri vel absentes? Unde et angeli faciem Dei semper videntes, quum ad nos mittuntur, nequaquam hujus visionis beatitudine privantur. Quanto magis anima Christi, quæ hac visione perfectius semper fruitur, ea nunquam privari potuit? Quid est itaque humanitatem ejus cœlos conscendisse, vel ut diligentius Apostolus ait, eum super omnes cœlos ascendisse, ut adimpleret omnia, nisi loco corporali ascensu montrasse eam omnium beatorum altitudinem transcendisse? De qua quidem dignitatis excellentia, qua transcendit universa, dictum est per prophetam: « Elevata est manus tua sicut cedrus. » Et per Apostolum : « Propter quod et Deus illum exaltavit, et dedit ei nomen quod est super omne nomen. »> Et iterum : « Sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto angelis melior effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. » Ascendisse itaque ad cœlos dicitur, non ut ejus beatitudo vel gloria per corporalem ejus ascensum augeatur, sed ut per ipsum declaretur. Absit enim, ut dictum est, quod post resurrectionem ipsi aliquid beatitudinis vel gloriæ suæ in anima sive in corpore credamus collatum esse : sed quod jam obtinebat, quum jam corpus suum tanta levitate ostendebat glorificatum, ut et nubi insidere, et cœlos penetrare, et longe jam diversum factum esse ab hoc corruptibili corpore, quod aggravat animam, et sensus nostri deprimit vigorem. Ut ergo fideles hanc in suis corporibus glorificationem expectarent, ut ubicunque vellet Spiritus, ibi sine ulla difficultate statim esset corpus, hoc primum in seipso caput exhibuit, quod exemplo ejus sperandum esset membris. Sicut ergo filius Dei de cœlo descendisse dicitur humiliatus, et secundum assumptam humanitatem quodammodo angelis minor factus, ita et filius hominis ascendisse dicitur exaltatus, quamvis et

[blocks in formation]

6

(Ezech., cap. x, v. 4.) — ° Philip., cap. 11, v. 9. Hebr., cap. 1, v. 3.

corporalis ei non defuerit ascensus, qui hunc exaltatum attestaretur. Nam et quod mox additur, «< sedet ad dexteram Patris, » non de corporali ejus sessione, vel de corporali ejus dextera Patris est accipiendum. Quid est enim hominem Christum ad dexteram Dei sedere, nisi eum in gloria Dei Patris, hoc est in superna illa beatitudine digniorem gradum tenere, tanquam omnium a Deo judicem constitutum ? Unde subditur : « Inde, » hoc est perinde, «< venturus judicare vivos et mortuos. » Quasi cæteris electis ad sinistram Dei constitutis, solus iste assistit dexteræ : quia sicut dextera prævalet sinistræ, ipse universis præminet beatitudine. Quia vero sedere judicantium, sicut stare judicandorum, bene per ejus sessionem judiciariam exprimit potestatem. Vivos et mortuos judicabit, quia tam electis quam reprobis vel pœnam vel præmium pro meritis reddet. Quia enim justus ex fide vivit, et iniquitas mors quædam animæ, juxta illud1: « Non mortui laudabunt te, Domine, sed nos qui vivimus benedicimus Dominum. >> Electos hic vivos, reprobos appellat mortuos. Vel vivos dicit, quos adventus ille Judicis occultus adhuc in corpore viventes reperiet : cæteros vero, mortuos appellat.

<< Credo in Spiritum sanctum. » Quæ quidem confessio fidei ipsum æque Deum sicut Patrem et Filium patenter asserit. Alioquin non diceret, «< in Spiritum sanctum, » sed « Spiritum » tantum : sicut et consequenter dicit « Ecclesiam, » non «< in Ecclesiam, etc. » Sicut ergo dicimus: Credo sanctam Ecclesiam, id est eam esse sanctam, ita et dicere possumus : Credo sanctum Petrum, vel : Credo sancto Petro, et : Credo sanctæ Ecclesiæ. Vel Petri tanquam capitis sumus, sicut membra Dei existimus. Membra tamen Ecclesiæ tanquam corporis dicuntur, sed solius Dei tanquam capitis. Quod quidem illa innuit propositio quum dicitur, «< in Deum, sicut jam superius expositio nostra præfixit. Græci tamen et <«< in Ecclesiam, » dicere non verentur : sicut et symbolum illud continet, quod ad cautelam fidei orthodoxa Leo III instituit, et in tabula argentea descriptum Romæ altari sancti Pauli affixit. «< Catholicam,» id est universalem, et non in aliqua mundi parte, sicut sunt hæreticorum conventicula, conclusam : sed ubique dilatatam, sicut et Jacob in figura Christi promissum est, quum dicitur2: « Dilataberis ad Orientem et Occidentem. ››

<«< Sanctorum communionem. » Hoc est illam, qua sancti efficiuntur vel in sanctitate confirmantur, divini scilicet sacramenti participatione : vel communem Ecclesiæ fidem, sive caritatis unionem. Possumus et «< sanctorum » dicere neutraliter, id est sanctificati panis et vini in sacramentum altaris. « Remissionem peccatorum,» tam per pœnitentiam, quam per virtutem ecclesiasticorum sacramentorum. << Carnis resurrectionem,» tam in electis videlicet quam in reprobis,

[blocks in formation]

et in corporibus utrorumque deinceps nulla dissolutione interveniente. « Vitam æternam,» sive ad gloriam, sive ad pœnam. « Amen, » hoc est, verum est. Quod quidem juxta Apostolum, ut supra meminimus, dicere non debemus, nisi, quæ præmissa sunt, intelleximus. Unde ad parvulorum eruditionem, hanc quantulamcunque necessariam duximus expositionem.

EXPOSITIO FIDEI

IN SYMBOLUM ATHANASII.

« Quicunque vult salvus esse,... » Voluntate quippe propria, non coactione salvamur aliena. «.....ante omnia opus est... » Subaudis : Illi hoc est necessarium. Ante omnia, hoc est ante spem et caritatem, vel cætera bona, quibus ad vitam æternam pervenitur. «< ... ut teneat...>> Non solum habeat, sed habitam custodiat, tanquam bonorum omnium fundamentum atque originem : « Sine fide » quippe, ut ait Apostolus', «< impossibile est placere Deo.» «<... catholicam,» id est universalem, et omnibus fidelibus communem, atque ita cunctis necessariam, ut nec antiqui justi tam ante legem, quam sub lege, absque illa salvarentur. «< In Trinitate,» hoc est in tribus personis existentem, et tres personas in uno Deo non solum credamus, sed etiam veneremur. Qualiter autem hæc Trinitas juxta proprietates personarum, et hæc unitas secundum naturam divinæ substantiæ credenda sit, statim determinat, dicens : « Neque confundentes personas. » Hoc est, permiscentes ad invicem personas, ut videlicet eamdem dicamus personam Patris, quæ Filii, vel Spiritus sancti; sicut illa hæresis asserebat, quæ de Patre dicebat, quia quando vult Pater est, quando vult Filius. « Neque substantiam separantes,» hoc est, diversas substantias in Deo credentes, sed unam tantum. Sicut enim diversitatem personarum in Deo debemus credere, ita etiam unitatem divinæ substantiæ. Quod statim exponens, ait : « Alia est enim persona Patris, etc. » Et rursum, «sed Patris, et Filii, et Spiritus sancti una est Deitas.» «< Æqualis gloria, » id est reverentia exhibenda. « Majestas, » id est dignitas. Quare? quia, « qualis Pater, » id est quantus dignitate. Quam dignitatem statim prosequitur, dicens : « Increatus Pater, etc. Immensus Pater, » non mole,

Hebr., cap. xi, v. 6.

((

sed potestate omnia concludente. Vel «< immensus, »> id est incomprehensibilis. « Æternus, » tam principio quam fine carens. « Et tamen non tres omnipotentes. >> Teste Augustino, nullum nomen est Dei, cujus singulare ita de singulis dicatur personis, ut ejus pluralitas illis simul conveniat, præter hoc nomen persona. Pater quippe persona est, et Filius persona, et hi duo sunt personæ. At vero quum Pater sit Deus, et Filius Deus, vel Dominus, vel creator, seu principium, aut lumen, vel omnipotens : non tamen Pater et Filius aut dii plures sunt, aut creatores, aut plura principia, vel lumina, sive omnipotentes. Quippe quum dicitur pluraliter personæ, diversitas proprietatum ostenditur, non rerum numero, vel essentialiter differentium. E contra autem, si diceremus Deos vel creatores, etc., ipsam quoque rerum essentialiter diversarum multitudinem monstraremus, quarum unaquæque esset Deus, etc. « Prius » tempore vel exsistentia præcedens. Majus, » prolatione dignitatis. «< Unitas,» scilicet substantiæ in tribus personis. << Trinitas » e converso personarum, in unitate videlicet substantiæ. << Sentiat, >> id est credat. «< Salutem,» subaudis obtinendam. «< Ut credamus etc.,» juxta illud1 : « Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. ». « Non duo, » subaudis Christi sunt2, sed unus tantum in persona Christus. Etsi ergo in Christo diversæ sunt naturæ, divina scilicet atque humana; non tamen ideo diversæ personæ. Quod statim congrua similitudine confirmat, dicens : « Nam sicut anima,» hoc est, sicut in uno homine diversæ sunt naturæ, spiritalis et corporalis; nec tamen ideo duo homines vel duæ personæ : ita in Christo duæ, ut dictum est, sunt naturæ, non tamen duo Christi, imo vel duæ personæ. Persona quippe quasi per se una dicitur, non rei alii in unam rationalem substantiam sociata. Divinitas itaque humanitati in Christo conjuncta per se ibi persona una non est dicenda, et humanitas altera, sed duæ simul una sunt persona, quæ proprie Christus dicitur. «< Omnes homines resurgent, » etiam illi qui tunc reperientur vivi. Hi namque dum rapientur obviam Christo in aera, in ipso raptu, quo judici occurrent, morientes, statim reviviscent; et hoc ipsum erit eis resurgere quod reviviscere. Quod si opponatur de quibusdam, quorum resurrectio jam completa creditur, veluti de his qui dominicæ resurrectionis testes sua quoque resurrectione fuerunt; ita intelligendum est tunc omnes resurrecturos esse, ut tunc omnium resurrectio ita compleatur, ut neminem deinceps resurgere contingat, sicut nec morte dissolvi. « Cum corporibus suis. » Hoc est, resumptis eisdem corporibus, quæ prius habuerant quum in mortem corruerunt. Non enim resurget nisi quod cecidit. At vero utrum hi, qui parvuli mo

[blocks in formation]

Sic e Codice Victorino restituimus hunc locum qui in editione Amboesiana mu

« ZurückWeiter »