Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

riuntur, vel qui diu vixerunt, illud solum, vel illud tantum ibi sint habituri de quantitate suæ corpulentiæ, quod hic habuerunt, nonnulla est quæstio. Quidquid tamen de hoc æstimemus, illud procul dubio constat, resurrectionem dici non posse absque illa corporis substantia, quæ pertulit casum in morte. « Et reddituri sumus. » Si hoc quoque generaliter de omnibus intelligatur, quærendum videtur quomodo parvulis morientibus id conveniat, vel perfectis justis, qui potius sunt ibi judicaturi quam judicandi. Quippe quæ ratio de suis tunc ab eis exigenda est, discussio est facienda, qui in tanta perfectione beatitudinis apparebunt, ut cum ipso Domino resideant judicantes, nec tam pro se rationem reddituri, quam a cæteris exacturi. Denique parvuli, quibus nulla imputanda sunt opera, quam ibi habent rationem reddere de propriis factis? Sed profecto, quemadmodum diximus omnes homines ibi resurgere, non ut de singulis tunc resurrecturis id cogamur intelligere, sed ita tunc omnium resurrectionem compleri, ut nulla ulterius fiat : ita et hoc loco omnes tunc reddere rationem dicuntur, ut tunc de omnibus ita sit consummatum judicium, ut nulla deinceps discussio restet, ne de quoquam amplius dubitetur, utrum præmio vel pœna dignus sit. Et hoc est eos ibi de propriis operibus reddere rationem, manifestari omnibus quid horum meruerint. Quæ duo statim determinat, tam præmium scilicet, quam pœnam, dicens : « Et qui bona egerunt, » hoc est, in proposito bonorum operum vitam consummaverunt, qualiacunque præcesserint opera. «< Vitam æternam, » hoc est beatitudinem indeficientem. « Ignem æternum, »> hoc est summum atque indeficientem cruciatum, sive ille ignis corporeus tantum sit atque materialis, sive quicunque interior animæ cruciatus, qui nomine ignis maxime nos cruciantis, et validius consumentis, quum sit acutius elementum, et penetrabilius cæteris, quo minus ei resisti queat, exprimitur. Et attende nihil hic de parvulis qui nihil habent meritorum, dictum videri; quamvis eos quoque non minus [quam] adultos salvari constet aut damnari. Sicut enim tam hæc scriptura quam cæteræ nonnisi adultis, et qui capaces sunt rationis, ad eruditionem fiunt: ita satis visum est hoc loco tantum de his eos instruere, quæ ad ipsos pertinent.

PETRI ABELARDI

EPISTOLA AD DIVUM BERNARDUM

CLAREVALLENSEM ABBATEM.

Illud erat Abælardi ingenium, ut in maximis minimisque novarum rerum studio semper indulgeret. Ut supra vidimus, in dominicæ orationis expositione quæ in diebus Rogationum est, quum posset iis verbis stare quæ Ecclesiæ consuetudo consecravit, panem nostrum quotidianum, pro illis panem supersubstantialem substituebat, fretus quidem evangelii secundum divum Matthæum auctoritate. Illius, ut videtur, exemplo, paraclitenses Virgines a verbis solemnibus discessere, ut iis uterentur quæ Abælardus graviora, neque magis a fide catholica abhorrentia existimabat. Levis quidem commutatio; sed ea divini Bernardi commovit severitatem, qui rei insolentiam vituperavit. Scripsit igitur Abælardus ad divum Bernardum litteras in quibus non sine aliqua acerbitate in sanctum virum invehitur, tanquam jam præsensisset mox illum in graviori causâ, coram concilio senonensi, inter inimicos dimicaturum. Quam ob causam hunc locum illi epistolæ assignavimus, quum et res Paracleti et unam ex Abælardi orationibus spectet. Nullum invenimus codicem, cujus ad fidem datum ab Amboesio textum recognosceremus.

Venerabili atque in Christo dilectissimo fratri Bernardo Clarævallensi abbati Petrus compresbyter.

Quum nuper Paracletum venissem, quibusdam compulsus negotiis ibi peragendis, filia vestra in Christo et soror nostra, quæ illius loci abbatissa dicitur, cum summa exultatione mihi retulit vos illuc diu desideratum causa sanctæ visitationis advenisse, et non tanquam hominem, sed quasi angelum tam eam quam sorores suas sacris exhortationibus corroborasse. Secreto vero mihi inti

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

mavit vos ea caritate, qua me præcipue amplectimini, aliquantulum commotum esse, quod in oratorio illo oratio dominica non ita ibi in horis quotidianis, sicut alibi, recitari solet: et quum hoc per me factum crederetis, me super hoc quasi de novitate quadam notabilem videri. Quo audito, scribere vobis decrevi nostram super hoc qualemcunque excusationem, maxime quum vestram minus1 quam cæteras omnes dolerem, ut decet, offensionem.

[ocr errors]

Constat, ut nostis, hanc dominicam orationem vel a solis Matthæo et Luca nos habere conscriptam, quorum alter tam apostolus quam evangelista huic orationi, quum traderetur, interfuit: unde et eam plenius ac perfectius, sicut et totum sermonem in monte habitum, cui est ipsa inserta, scripsisse dubium non est. Lucas vero, discipulus Pauli, qui nec huic sermoni interfuit, nec, quæ ex ore dominico audierit, scripsit, sed quæ, Paulo maxime referente, didicit, quem nec illi sermoni constat interfuisse, scribit etiam non illum perfectiorem dominicum sermonem, quem in monte habuit cum apostolis, sed quem turbis in campestribus fecit. Electurus quippe apostolos Dominus, sicut scriptum est, <«< in montana subiit ; » turbas vero docturus, ad campestria rediit. Illuc quidem conscendit, hic descendit, in quo quam altior illa esset doctrina, qua doctores ipsos docebat, patenter ostenderet. Beato denique Hieronymo attestante, novimus, sicut et manifesta veritas habet, quoniam aliter audita, aliter visa narrantur : et quod melius intelligimus, melius et proferimus. De ipso fonte Matthæus, de rivulo fontis Lucas est potatus. Non arguimus Lucam mendacii, nec ipse nobis irascitur, si ei Mattheum præferamus, et orationem dominicam, quæ apostolis omnibus generaliter tradita, et ab apostolo est scripta, ei anteferamus, quæ quidem discipulo est dicta, præsertim quum illam Matthæi sicut in auctoritate et in perfectione constat eminere. Ut autem de utraque quasi ante oculos posita melius judicemus, juvat utramque præsenti loco inserere. Sicut ergo Matthæus scribit, quum prædictam orationem apostolis traderet, ait : «< Sic ergo orabitis : « Pater noster, qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat «< regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos << dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem : sed libera «nos a malo. » Lucas vero sic ait : « Factum est quum esset in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : «Domine, doce nos orare, << sicut et Joannes docuit discipulos suos. » Et ait illis : « Quum oratis, dicite : «Pa«ter, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Panem nostrum quoti« dianum da nobis quotidie '. Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi

[ocr errors]

1

Legendum esse videtur magis. — * Matth., cap. vi, v. 9 et seq. Luc., cap. xi, v. 2 et seq.--- * Legend. hodie.

1

>>

<< dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. »> Patet itaque quod perfectius, ut supra meminimus, Matthæus quam Lucas scripserit : quum ille videlicet septem petitiones in ea, iste tantum quinque posuerit. Illa quippe apostolis, sicut oportebat, perfectior est tradita, et in eo petitionum numero constituta, quo septiformis gratiæ plenitudo notatur, de qua prima et potiora dona ipsos accepisse apostolos Paulus confitetur, dicens : « Nos autem primitias spiritus habentes, etc. » Illa vero, quam longe post sermonem in monte habitum Lucas refert a Domino uni discipulorum id roganti traditam fuisse, non immerito suæ imperfectionis typum in ipso petitionum quinario designat. Quinque etenim sunt corporis sensus, sicut et septem dona spiritus. Unde bene his numerus ille convenit, qui quasi carnales adhuc spiritualibus inferiores sunt. Quod de illo uno discipulo non esse dubitandum arbitror, quem constat apostolis non interfuisse, quum eis in monte Dominus Novum traderet Testamentum: cui, ut diximus, ipsam quoque orationem inseruit, quam ille nondum audierat. Qui etiam quum ait : « Domine, doce nos orare, sicut et Joannes discipulos suos,» commemorando Joannem, qui minor Christo in omnibus atque imperfectior fuit, ipsam quoque imperfectionem sui sensus innuit. Constat et plerumque legem, quæ in quinque libris consistit, et carnali populo sensibus magis quam ratione ducto, et corporalibus bonis potius quam spiritualibus inhianti data est, per Joannem figurari. Unde non incongrue factum est, ut qui a Christo talem orationis doctrinam, qualem Joannes dederat, requirebat, imperfectiorem, quam apostoli, suscipere deberet. Pro qua quidem imperfectione sui, bene id a sanctis Patribus provisum est, ut illa potius quæ a Matthæo perfectior scribitur in usum veniret, atque in ecclesiasticis frequentetur officiis. Quid igitur exstiterit causæ, ut, cæteris Matthæi verbis retentis, unum solum mutemus, « quotidianum » scilicet pro « supersubstantialem » dicentes, qui potest dicat, si tamen dicere sufficiat. Non enim ita excellentiam hujus panis hoc nomen «< quotidianum » quemadmodum « supersubstantialem » videtur exprimere, et non mediocris videtur præsumptionis esse apostoli verba corrigere; et sic ex duobus evangelistis unam orationem componere, ut neuter in ea sufficere videatur : et sic eam proferre, sicut nec a Domino est dicta, nec ab aliquo evangelistarum scripta; præsertim quum in cæteris omnibus, quæ de scriptis eorum in ecclesia recitantur, impermixta sint eorum verba, quacumque perfectione vel imperfectione discrepent. Si quis itaque me novitatis super hoc arguat, attendat an ille magis arguendus fuerit, qui ex duabus orationibus antiquitus scriptis unam novam componere præsumpsit, non tam evangelicam quam suam dicendam. De

Rom., cap. viu v. 23. --- Luc., cap. xi, v. 1.

nique Græcorum discretio, quorum, ut ait beatus Ambrosius', auctoritas major est, solam Matthæi orationem, prædictis, ut arbitror, rationibus, in consuetudinem duxit, dicendo scilicet tòv äptov ňμœv, tòv étioúciov, quod interpretatur : << Panem nostrum supersubstantialem. » Quamvis enim Lucas græce, Matthæus scripserit Hebraice, antiquiorem tamen et perfectiorem peregrinæ linguæ orationem frequentare potius Græci decreverunt, et translationem magis quam propriæ linguæ scripturam sequi. His itaque, ni fallor, tam rationibus quam auctoritatibus vetustatis potius quam novitatis arguendus videor, et minus de præsumptione censendus, qui tam Dominum quam apostolos, et manifestam Græcorum providentiam in hoc præcipue sequor. Non enim dubitandum est apostolos orationem hanc sibi traditam a Domino et ab apostolo primum scriptam in eisdem verbis eam frequentasse, in quibus ipsam a Domino acceperant, apostolus tradiderat scriptam. Quis enim non censeat eos, qui in commune vivunt, et in hoc apostolicam plurimum vitam, doctrinam quoque ipsorum insistere debere potissimum? Denique quum Dominus orationem hanc traderet, vel in his secundum Matthæum verbis, vel in illis secundum Lucam, et eam, sicut tradebat, dici præciperet, quis non videat eos non mediocriter præsumere, qui sic eam dicunt sicut nunquam est ab ipso tradita, nec ab aliquo scripta? Quanta enim præsumptio est, in hac oratione nec aliquod scriptum sequi, nec tenere præceptum Domini: immo tam scriptum, quam Dominum ipsum emendare audere, si forte ista præsumptio dici possit emendatio? Nemini tamen præcipio, nemini persuadeo ut me in hoc sequatur, et a communi recedat usu. Abundet unusquisque in sensu suo. Illud tamen, quicunque est ille, attendat nec usum rationi, nec consuetudinem præferendam esse veritati. Quod quidem tam sæculi leges, quam doctrinæ sanctorum Patrum plurimum nobis commendare decreverunt. Codicis lib. VIII, cap. 1': « Consuetudinis ususque longævi nec vilis auctoritas est: verum nec usque adeo sui valitura momento, ut aut rationem vincat, aut legem. » Augustinus, lib. IV, de Baptismo3 : « Frustra qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis objiciunt, quasi consuetudo major sit veritate, aut non sit in spiritualibus sequendum, quod in melius fuerit a Spiritu sancto revelatum. Hoc plane verum est, quia ratio et veritas consuetudini præponenda est. » Gregorius septimus Uvimundo Aversano episcopo << Si consuetudinem fortassis opponas, advertendum fuit quod Dominus dicit. <«< Ego sum,» inquit, « Veritas,» non ait : Ego sum consuetudo.» Beatus quoque Gregorius de diversis consuetudinibus ecclesiarum Augustino, Anglorum episcopo,

'De sacramentis lib. V, cap. IV (?), Opp. t. II, col. 378. 'Cod. lib. VIII, tit. 53, 11.Opp. t. IX, col. 124. Vide Decret. Gratiani, part. I, dist. vin, cap. v.

. Lib. IV, cap. v,

« ZurückWeiter »