Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

corporalis ei non defuerit ascensus, qui hunc exaltatum attestaretur. Nam et quod mox additur, « sedet ad dexteram Patris, » non de corporali ejus sessione, vel de corporali ejus dextera Patris est accipiendum. Quid est enim hominem Christum ad dexteram Dei sedere, nisi eum in gloria Dei Patris, hoc est in superna illa beatitudine digniorem gradum tenere, tanquam omniuma Deojudicem constitutum ? Unde subditur : « Inde, » hoc est perinde, « venturus judicare vivos et mortuos. » Quasi cseteris electis ad sinistram Dei constitutis, solus iste assistit dexterae : quia sicut dextera praevalet sinistrae, ipse uniyersis praeminet beatitudine. Quia vero sederejudicantium, sicut stare judicandorum, bene perejus sessionem judiciariam exprimitpotestatem. Vivos et morluos judicabit, quiatam electis quam reprobis vel poenam vel praemium pro meritis reddet. Quia enim justus ex fide vivit, et iniquitas mors quaedam animae, juxta illud' : « Non mortui laudabunt te, Domine, sed nos qui vivimus benedicimus Dominum. » Electos hic vivos, reprobos appellat mortuos. Vel vivos dicit, quos adventus ille Judicis occultus adhuc in corpore viventes reperiet : caeteros vero, mortuos appellat.

« Credo inSpiritufh sanctum. » Quae quidem confessio fidei ipsum aeque Deum sicut Patrem et Filium patenter asserit. Alioquin non diceret, « in Spiritum sanctum, » sed « Spiritum » tantum : sicut et consequenter dicit « Ecclesiam , » non « in Ecclesiam, etc. » Sicut ergo dicimus : Credo sanctam Ecclesiam, id est eam esse sanctam, ita et dicere possumus : Credo sanctum Petrum, vel : Credo sancto Petro, et: Credo sanctae Ecclesiae. Vel Petri tanquam capitis sumus, sicut membra Dei existimus. Membra tamen Ecclesia; tanquam corporis dicuntur, sed solius Dei tanquam capitis. Quod quidem illa innuit propositio quum dicitur, « in Deum, sicut jam superius expositio nostra praefixit. Graeci tamen et « in Ecclesiam,» dicere non verentur : sicut et symbolum illud continet, quod ad cautelam fidei orthodoxae Leo III instituit, et in tabula argentea descriptum Romae altari sancti Pauli affixit. « Catholicam, » id est universalem, et non in aliqua mundi parte, sicut sunt haereticorum conventicula, conclusam : sed ubique dilatatam, sicut et Jacob in figura Christi promissum est, quum dicitur': (f Dilataberis ad Orientem et Occidentem. »

« Sanctorum communionem. » Hoc est illam, qua sancti efficiuntur vel in sanctitate confirmantur, divini scilicet sacramenti participatione : vel communem Ecclesise fidem, sive caritatis unionem. Possumus et « sanctorum » dicere neutraliter, id est sanclificati panis et vini in sacramentum allaris. « Remissionem peccatorum, » tam per poenitentiam, quam per virtutem ecclesiasticorum sacramentorum. « Carnis resurrectionem,» tamin electis videlicei quam in reprobis,

[ocr errors]

et in corporibus utrommque deinceps nulla dissolutione interveniente. « Vitam aeternam, » sive ad gloriam, sive ad poenam. « Amen, » hoc est, verum est. Quod quidem juxta Apostolumut supra meminimus, dicere non debemus, nisi, quae prajmissa sunt, intelleximus. Unde ad parvulorum eruditionem, hanc quantulamcunque necessariara duximus expositionem.

EXPOSITIO FIDEI

IN SYMBOLUM ATHANASII.

K Quicunque vult salvus esse,...» Voluntate quippe propria, non coactione salvamur aliena. « ...ante omnia opus est... » Subaudis : llli hoc est necessarium. Ante omnia, hoc est ante spem et caritatem, vel caetera bona, quibus ad vitam aeternam pervenitur. « ...ut teneat...» Non solum habeat, sed habitam custodiat, tanquam bonorum omnium fundamentum atque originem : « Sine fide » quippe, ut ait Apostolus',«impossibileest placere Deo.» «... catholicam,»id est universalem, et omnibus fidelibus communem, atque ita cunctis necessariam, ut nec antiqui justi tam ante legem, quam sub lege, absque illa salvarentur. « In Trinitate, » hoc est in tribus personis existentem, et tres personas in uno Deo non solum credaraus, sed etiara veneremur. Qualiter autem haec Trinitas juxta proprietates personarum, et haec unitas secundum naturam divinae substantiae credenda sit, statira determinat, dicens : « Neque confundentes personas. » Hoc est, permiscentes ad iuvicem personas, ut videlicet eamdem dicamus personam Patris, quae Filii, vel Spiritus sancti; sicut illa haeresis asserebat, quae de Patre dicebat, quia quando vult Pater est, quando vult Filius. « Neque substantiam separantes, » hocest, diversas substantias in Deo credentes, sed unam tantum. Sicut enim diversitatem personarum in Deo debemus credere, ita etiam unitatem divinae substantiae. Quod statim exponens, ait : « Alia est enim persona Patris, etc. » Et rursum, « sed Patris, et Filii, 'et Spiritus sancti una est Deitas.» « Jiqualis gloria, » id est reverentia exhibenda. « Majestas,» id est dignitas. Quare? quia, « qualis Pater, » id est quantus dignitate. Quam dignitatem statim prosequitur, dicens : «Increatus Pater, etc. Immensus Pater, » non mole,

[ocr errors]

sed potestate omnia concludente. Vel « immensus, » id est incomprehensibilis. « ^Eternus, » tam principio quam fine carens. « Et tamen non tres omnipotentes.» Teste Augustino, nullum nomen est Dei, cujus singulare ita de singulis dicatur personis, ut ejus pluralitas illis simul conveniat, praeter hoc nomen persona. Pater quippe persona est, et Filius persona, et hi duo sunt personae. At vero quum Pater sit Deus, et Filius Deus , vel Dominus, vel creator, seu principium, aut lumen, vel omnipotens : non tamen Pater et Filius aut dii plures sunt, aut creatores, aut plura principia, vel lumina, sive omnipotentes. Quippe quum dicitur pluraliter personae, diversitas. proprietatum ostenditur, non rerum mimero, vel essentialiter difierentium. E contra autem, si diceremus Deos vel creatores, etc, ipsam quoque rerum essentialiter diversarum multitudinem monstraremus, quarum unaquaeque esset Deus, etc. « Prius » tempore vel e.vsistentia praccedens. « Majus, » prolatione dignitatis. « Unitas, » scilicet substantiae in tribus personis. « Trinitas » e converso personarum, in unitate videlicet substantiae. « Sentiat, » id est credat. « Salutem,» subaudis obtinendam. « Ut credamus etc.,»juxta illud1: « Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.».« Non duo, » subaudis Christi sunts, sed unus tantum in persona Christus. Etsi ergo in Christo diversae sunt naturae, divina scilicet atque humana; non tamen ideo diversae personae. Quod statim congrua similitudine confirmat, dicens : « Nain sicut anima, » hoc est, sicut in uno homine diversae sunt naturae, spiritalis et corporalis; nec tamen ideo duo homines vel duae personae : ita in Christo duae, ul dictum est, sunt naturae, non tamen duo Christi, imo vel duae personae. Persona quippe quasi per se una dicitur, non rei alii in unam rationalem substantiam sociata. Divinitas itaque humanitati in Christo conjuncta per se ibi persona una non est dicenda, et humanitas altera, sed duaesimul una sunt persona, quae proprie Christus dicitur. « Omnes homines resurgent, » etiam illi qui tunc reperientur vivi. Hi namque dum rapientur obviam Christo in aera, in ipso raplu, quo judici occurrent, morientes, statim reviviscent; et hoc ipsum eril eis resurgere quod reviviscere. Quod si opponatur de quibusdam, quorum resurrectio jam completa creditur, veluti de his qui dominicae resurrectionis testes sua quoque resurrectione fuerunt; ita intelligendum est tunc omnes resurrecturos esse, ut tunc omnium resurrectio ita compleatur, ut neminem deinceps resurgere contingat, sicut nec morte dissolvi. « Cum corporibus suis. » Hoc est, resumptis eisdem corporibus, quae prius habuerant quum in mortem corruerunt. Non enim resurget nisi quod cecidit. At vero utrum hi, qui parvuli mo

1 Rom., cap. x, v. 10. — * Sic e Codice Victorino reslituimus hunc locum qui in editione Amboesiana mutilus est.

riuntur, vel qui diu vixerunt, illud solum, vel illud tantum ibi sint habituri de quantitate suae corpulentiae, quod hic habuerunt, nonnulla est quaestio. Quidquid tamen de hoc aestimemus, illud procul dubio constat, resurrectionem dici non posse absque illa corporis substantia, quae pertulit casum in morte. « Et ■ reddituri sumus. » Si hoc quoque generaliter de omnibus intelligatur, quaerendum videtur quomodo parvulis morientibus idconveniat, vel perfectis justis, qui potius sunt ibi judicaturi quam judicandi. Quippe qua; ratio de suis tunc ab eis exigenda est, discussio est facienda, qui in tanta perfectione beatitudinis apparebunt, ut cum ipso Domino resideant judicantes, nec tam pro se rationem reddituri, quam a caeteris exacturi. Denique parvuli, quibus nulla imputanda sunt opera, quam ibi habent rationem reddere de propriis factis? Sed profecto, quemadmodum diximus omnes homines ibi resurgere, non ut de singulis tunc resurrecturis id cogamur intelligere, sed ita tunc omnium resurrectionem compleri, ut nulla ulterius fiat : ita et hoc loco omnes tunc reddere rationem dicuntur, ut tunc de omnibus ita sit consummatum judicium, ut nulla deinceps discussio restet, ne de quoquam ampliusdubitetur, utrum praemio vel pcena dignus sit. Et hoc est eos ibi de propriis operibus reddere rationem, manifestari omnibus quid horum meruerint. Quae duo stalim determinat, tam praemium scilicet, quam poenam, dicens : « Et qui bona egerunt, » hoc est, in proposito bonorum operum vitam consummaverunt, qualiacunque praecesserint opera. « Vitam aeternam, » hoc est beatitudinem indeficientem. « Ignem aeternum, » hoc est summum atque indeficientem cruciatum, sive ille ignis corporeus tantum sit atque materialis, sive quicunque interior animae cruciatus, qui nomine ignis maxime nos cruciantis, et validius consumentis, quum sit acutius elementum , et penetrabilius caeteris, quo minus ei resisti queat, exprimitur. Et attende nihil hic de parvulis qui nihil habent meritorum, dictum videri; quamvis eos quoque non minus [quam] adultos salvari constet aut damnari. Sicut enim tam haec scriptura quam caeterae nonnisi adultis, et qui capaces sunt rationis, ad eruditionem fiunt: ita satis visum est hoc loco tantum de his eos instruere, quae ad ipsos pertinent.

[graphic][merged small]

lllud erat Abcclardi ingenium, ut in maximis minimisque novarum rerum studio semper indulgeret. Ut supra vidimus1, in dominicae orationis' expositione qua; in diebus Rogationum est, quum posset iis verbis slare qua; Ecclesise consuetudo consecravit, panem nostrum quotidianum, pro\\\m punem supersubstantialem substituebat, fretus quidcm evangelii secundum divum MattliEeum auctoritate. Illius, ut videiur, exemplo, paiaclitenses Virgines a verbis solemnibus discessere, ut iis uterentur quae Abaelardus graviora, neque magis a fide catholica abhorrentia cxistimabat. Levis quidem commutatio; sed ea divini Bernardi commovit severitatem, qui rei insolentiam vituperavit. Scripsit igitur Aba;lardus ad divum Bernardum litteras in quibus non sine aliqua acerbitate in sancliun virum invehitur, tanquam jam praesensisset mox illum in graviori causa, coram concilio senonensi, inter inimicos dimicaturum. Quam ob causam hunc locum illi epistola; assignavimus, quum etresParacleli etunam e.x Aba;lardt orationibus spectet. Nullum invenimus codicem, cujus ad fidem datum ab Amboesio* textum recognosceremus.

Venerabili atque in Christo dilectissimo fratri Bernardo ClarcevaUensi abbati

Petrus compresbyter.

Quum nuper Paracletum venissem , quibusdam compulsus negotiis ibi peragendis, filia vestra in Christo et soror nostra, quse illius loci abbatissa dicitur, cum summa exultatione mihi retulit vos illuc diu desideratum causa sanctse visitationis advenisse, et non tanquam hominem, sed quasi angelum tam eam quam sorores suas sacris exhortationibus corroborasse. Secreto vero mihi intl

* Vida p. 465ettq. hujusce voluminis. —' Vide p. 244-251 editionis Aroboesian».

« ZurückWeiter »