Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

t dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. » Patet itaque quod perfectius, ut supra meminimus, Matthæus quam Lucas scripserit : quum ille videlicet septem petitiones in ea, iste tantum quinque posuerit. llla quippe apostolis, sicut oportebat, perfectior est tradita, et in eo petitionum numero constituta, quo septiformis gratiæ plenitudo notatur, de qua prima et potiora dona ipsos accepisse apostolos Paulus confitetur, dicens ' : « Nos autem primitias spiritus habentes, etc. » Illa vero, quam longe post sermonem in monte habitum Lucas refert a Domino uni discipulorum id roganti traditam fuisse, non immerito suæ imperfectionis typum in ipso petitionum quinario designat. Quinque etenim sunt corporis sensus, sicut et septem dona spiritus. Unde bene his numerus ille convenit, qui quasi carnales adhuc spiritualibus inferiores sunt. Quod de illo uno discipulo non esse dubitandum arbitror, quem constat apostolis non interfuisse, quum eis in monte Dominus Novum traderet Testamentum : cui, ut diximus, ipsam quoque orationem inseruit, quam ille nondum audierat. Qui etiam quum ait*: « Domine, doce nos orare, sicut et Joannes discipulos suos, » commemóando Joannem, qui minor Christo in omnibus atque imperfectior fuit, ipsam quoque imperfectionem sui sensus innuit. Constat et plerumque legem , quæ in quinque libris consistit, et carnali populo sensibus magis quam ratione ducto, et corporalibus bonis potius quam spiritualibus inhianti data est, per Joannem figurari. Unde non incongrue factum est, ut qui a Christo talem orationis doctrinam, qualem Joannes dederat, requirebat, imperfectiorem, quam apostoli, suscipere deberet. Pro qua quidem imperfectione sui, bene id a sanctis Patribus provisum est, ut illa potius quæ a Matthæo perfectior scribitur in usum veniret, atque in ecclesiasticis frequentetur officiis. Quid igitur exstiterit causæ, ut, cæteris Matthæi verbis retentis, unum solum mutemus, oe quotidianum » scilicet pro « supersubstantialem » dicentes, qui potest dicat, si tamen dicere sufficiat. Non enim ita excellentiam hujus panis hoc nomen « quotidianum » quemadmodum α supersubstantialem » videtur exprimere, et non mediocris videtur præsumptionis esse apostoli verba corrigere; et sic ex duobus evangelistis unam orationem componere, ut neuter in ea sufficere videatur : et sic eam proferre, sicut nec a Domino est dicta, nec ab aliquo evangelistarum scripta ; præsertim quum in cæteris omnibus, quæ de scriptis eorum in ecclesia recitantur, impermixta sint eorum verba, quacumque perfectione vel imperfectione discrepent. Si quis itaque me novitatis super hoc arguat, attendat an ille magis arguendus fuerit, qui ex duabus orationibus antiquitus scriptis unam* novam componere præsumpsit, non tam evangelicam quam suam dicendam. De

' IRom., cap. viii v. 23. — ' I.uc., cap. xi , v. t.

nique Gnecorum discretio, quorum, ut ait beatus Ambrosius', auctoritas major est, solam Matthaei orationem, praedictis, ut arbitror, rationibus, in consuetudinem duxit, dicendo scilicet T&v aprov vfyiwv, Tov imovaiov, quod interpretatur: « Panem nostrum supersubstantialem. » Quamvis enim Lucas graeee, Matthaeus scripserit Hebraice, antiquiorem tamen et perfectiorem peregrinae linguae orationem frequentare potius Graeci decreverunt, et translationem magis quam propriae Hnguae scripturam sequi. His itaque, ni fallor, tam rationibus quam auctoritatibus vetustatis potius quam novitatis arguendus videor, et minus de praesumptione censendus, qui tam Dominum quam apostolos, et manifestam Graecorum providentiam in hoc pnecipue sequor. INon enim dubitandum est apostolos orationem hanc sibi traditam a Domino et ab apostolo primum scriptam in eisdem verbis eam frequentasse, in quibus ipsam a Domino acceperant, et apostolus tradiderat scriptam. Quis enim non censeat eos, qui in commune vivunt, et in hoc apostolicam plurimum vitam, doctrinam quoque ipsorum insistere debere potissimum? Denique quum Dominus orationem hanc traderet, vel in bis secundum Matthaeum verbis, vel in illis secundum Lucam, et eam , sicut tradebat, dici pneciperet, quis non videat eos non mediocriter prsesumere, qui sic eam dicunt sicut nunquam est ab ipso tradita, nec ab aliquo scripta? Quanta enim praesumptio est, in hac oratione nec aliquod scriptum sequi, nec tenere praeceplum Domini : immo tam scriptum, quam Dominum ipsum emendare audere, si forte ista prsesumptio dici possit emendatio? Nemini tamen praecipio, nemini persuadeo ut me in hoc sequatur, eta communi recedat usu. Abundet unusquisque in sensu suo. lllud lamen , quicunque est ille, attendat nec usum rationi, nec consuetudinem praeferendam esse veritati. Quod quidem tam saeculi leges, quam doctrinae sanctorum Patrum plurimum nobis commendare decreverunt. Codicis lib. VIII, cap. i!: « Consuetudinis ususque longaevi nec vilis auctoritas est: verum nec usque adeo sui valitura momento, ut aut rationem vincat, aut legem. » Augustinus, lib. IV, de Baptisrno' : « Fruslra qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis objiciunt, quasi consuetudo major sit veritate , aut non sit in spiritualibus sequendum, quod in melius fuerit a Spiritu sancto revelatum. Hoc plane verum est, quia ratio et veritas consuetudini prseponenda est. » Gregorius septimus Uvimundo Aversano episcopo *: « Si consuetudinem fortassis opponas, advertendum fuit quod Dominus dicit. « Ego sum,» inquit, «Veritas,» non ait: Ego sum consuetudo.» Beatus quoque Gregoriusde diversis consuetudinibus ecclesiarum Augustino, Anglorum episcopo,

'De sacramentit lib. V, cap. IV (P), Opp. t. II, eol. 318. — ' Cod. lib. VIII, tit. 53, ll. — * Lib. IV, cap. v, Opp. t. lX,col. 124. — 4 Vide Decret. Oratiani, part. 1, diet. Viii, cap. v.

scribens, ejus providentiæ relinquit in divinis officiis, vel celebratione missæ, de variis usibus aliorum id quod decreverit eligere , nec tam ipsam etiam matrem romanam Ecclesiam in talibus sequi , quam quod tenere censuerit. « Novit, » inquit', « fraternitas tua romanæ Ecclesiæ consuetudinem, in qua se meminit nutritam : sed mihi placet sive in romana, sive in gallicana, seu in qualibet Ecclesia aliquid invenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite . eligas, et in Anglorum Ecclesiam, quæ adhuc fide nova est, institutione praecipua , quæ de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro nobis rebus* loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis, quæ pia, quæ religiosa, quæ recta sunt elige, et hæc quasi in fasciculum collecta, apud Anglorum mentes in consuetudinem depone. » Quod si in talibus et nobis eligere liceat ex consuetudinibus Ecclesiarum, non improbanda nostra videtur electio, providentiam Græcorum, a quibus plurimam accepimus doctrinam , in hoc etiam imitata, ut nec auctoritas consuetudinis desit tam manifestæ rationi. Quam videlicet rationem ita vos videmus insistere, et in ea vehementes esse, ut contra omnium consuetudinem Ecclesiarum, in divinis officiis eam temere ac defendere audeatis. Vos quippe quasi noviter exorti, ac de novitate plurimum gaudentes, præter consuetudinem omnem tam clericorum quam monachorum longe ante habitam, et nunc quoque permanentem , novis quibusdam decretis aliter apud vos divinum officium instituistis agi : nec tamen inde vos accusandos censetis. Si hæc vestra novitas aut singularitas ab antiquitate recedat aliorum , quam rationi plurimum et tenori regulæ creditis concordare: nec curatis quantacunque admiratione super hoc alii moveantur, ac murmurent, dummodo vestræ, quam putatis, rationi pareatis. Quorum ut pauca commemorem, pace vestra, hymnos solitos respuistis, et quosdam apud nos inauditos, et fere omnibus Ecclesiis incognitos, ac minus sufficientes, introduxistis. Unde et per totum annum in vigiliis tam feriarum quam festivitatum uno hymno et eodem contenti estis, quum Ecclesia pro diversitate feriarum vel festivitatum diversis utatur hymnis, sicut et psalmis, vel cæteris, quæ his pertinere noscuntur : quod et manifesta ratio exigit. Unde et qui vos die Natalis, seu Paschæ, vel Pentecostes, et cæteris solemnitatibus hymnum semper eumdem decantare audiunt, scilicet : « AEterne rerum conditor, » summo, stupore attoniti suspenduntur , nec tam admiratione quam derisione moventur. Preces quæ post supplicationem et orationem dominicam ab Ecclesia ubique celebrantur ; et ea quæ suffragia sanctorum dicuntur, omnino a vobis fieri interdixistis, quasi vel precibus vestris mundus, vel vos suffragiis sanctorum minus egeatis. Et, quod mi

' Lib. Xl, epist. lxiv, 0pp. t. lI, col. 115?. — * Legendum pro rebus nobis loca.

rabile est, quum omnia oratoria vestra in memoria matris dominicæ fundetis, nullam ejus commemorationem, sicut nec cæterorum sanctorum , ibi frequentatis. Processionum fere totam venerationem a vobis exclusistis. « Alleluia » nec in Septuagesima, communi Ecclesiæ more intermittitis; sed usque in Quadragesimam retinetis. Symbolum , quod dicitur apostolorum , quod tam a clericis quam a monachis in Prima pariter ac Completorio ex antiquo frequentatur, a vestra remotum est consuetudine, qui tamen symbolum Athanasii diebus tantum domimicis recitare decrevistis. « Gloria » cum responsoriis vigiliarum tamtum decantatis diebus dominicæ sepulturæ : antiquam consuetudinem penitus abstulistis. Ubi et invitatorium et hymnum cum tribus tantum lectionibus et responsoriis, cum « Gloria, » contra omnem Ecclesiæ morem, et, ut dicitur, rationem vos dicere instituistis. Quum enim hoc triduum tanquam exsequiæ dominicæ in luctu peragatur, atque hinc vulgo horum dierum vigiliæ nuncupentur tenebræ, quod exstinctis ibi luminaribus moeror hic exprimatur ; non mediocriter mirandum videtur vel invitatorium, vel hymnum , vel « Gloria, » quæ potius gaudii voces sunt, ibi decantari. Quæ omnia quum omnibus in magnam admirationem veniant, cur hæc scilicet vestra novitas totius ecclesiæ usui apud vos præferatur, nec tamen ab institutione vestra ideo receditis, nec quid alii murmurent curatis : quia id rationabiliter vos facere confiditis, quos institutio regulæ novum opus de veteri facere compellit, sicut de semetipso Hieronymus meminit. Non enim vocum novitates, sed profanas tantum et fidei contrarias Apostolus interdicit. Alioquin novam legem veteri non præferremus, et post canonicas scripturas multa fidei verba necessario inventa, hæreticorum more , respueremus. Ad confutandam quippe novam hæresim novum vocabulum άμοούσιον repertum fuit : nec hoc nomen « Trinitas » et « persona » canonicis scripturis insertum est. Denique in divinis officiis quis ignoret diversas et innumeras Ecclesiæ consuetudines inter ipsos etiam clericos? Antiquam certe Romanæ sedis consuetudinem nec ipsa civitas tenet, sed sola Ecclesia Lateranensis, quae mater est omnium, antiquum tenet officium, nulla filiarum suarum in hoc eam sequente, nec ipsa etiam Romani palatii basilica. Mediolanensis metropolis ita in talibus ab omnibus dissidet, ut nulla etiam suffraganearum suarum matris institutionem imitetur. Sic et Lugdunensis prima sedes Galliarum sola in suo persistit officio. Et quum tanta in istis facta sit varietas, quidquid una post aliam noviter instituit, nulla reprehensio novitatis incidit, quia nulla fidei contrarietas fuit. Nonnullam enim oblectationem hæc divini cultus varietas habet; quia , ut Tullius meminit', identitas in omnibus mater est satietatis. Qui ergo omnium linguarum generibus prædicari voluit, ipse diversis officiorum modis venerari decrevit. Qui etiam quum orationem prædictam diversis composuerit modis, et in ea utroque modo orandum præceperit, quomodo præceptum ejus implebimus, si verbum aliquod subtrahere præsumimus, et nunquam eam eo modo, quo ipsam dixit, proferamus ? Denique, ut omnibus satisfaciam, nunc etiam , ut superius , dico , abundet unusquisque in suo sepsu , dicat eam quomodo voluerit. Nemini persuadeo ut me in hoc sequatur; variet verba Christi, prout voluerit. Ego autem sic illa, sicut et sensum, quantum potero, invariata servabo,

' « Omnibus in rebus similitudo est satietatis maler. » (lnvent., 41.)

« ZurückWeiter »