Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mavit vos ea caritate, qua me prsecipue amplectimini, aliquantulum commotum esse, quod in oratorio illo oratio dominica non ita ibi in horis quotidianis, sicut alibi, recitari solet : et quum hoc per me factum crederetis, me super hoc quasi de novitate quadam notabilem videri. Quo audito, scribere vobis decrevi nostram super hoc qualemcunque excusationem, maxime quum vestram minus1 quam caeteras omnes dolerem, ut decet, offensionem.

Constat, ut nostis, hanc dominicam orationem vel a solis Matthaeo et Luca nos habere conscriptam1, quorum alter tam apostolus quam evangelista huic orationi, quum traderetur, interfuit r unde et eam plenius ac perfectius, sicut et tolum sermonem in monte habitum, cui est ipsa inserta, scripsisse dubiuni non est. Lucas vero, discipulus Pauli, qui nec huic sermoni interfuit, nec, quae ex ore dominico audierit, scripsit, sed quse, Paulo maxime referente , didicit, quem nec illi sermoni constat interfuisse, scribit etiam non illum perfectiorem dominicum sermonem, quem in monte habuit cum apostolis , sed quem turbis in campestribus fecit. Electurus quippe apostolos Dominus, sicut scriptum est, « in montana subiit; » turbas vero docturus, ad campestria rediit. Illuc quidem conscendit, hic descendit, in quo quam altior illa esset doctrina, qua doctores ipsos docebat, patenter ostenderet. Beato denique Hieronymo attestante, novimus, sicut et manifesta veritas habet, quoniam aliter audita, aliter visa narrantur : et quod melius intelligimus, meliuset proferimus. De ipso fonte Matthseus, de rivulo fontis Lucas est potatus. Non arguimus Lucam mendacii, nec ipse nobis irascitur, si ei Mattheum prseferamus, et orationem dominicam, qua; apostolis omnibus generaliter tradita, et ab apostolo est scripta, ei anteferamus, quae quidem diseipulo est dicta, praesertim quum illam Matthaei sicut in auctoritate et in perfectione constat eminere. Ut autem de utraque quasi ante oculos posita melius judicemus, juvat utramque praesenti loco inserere. Sicut ergo Matthseus scribit, quum praedictam orationem apostolis traderet, ait: « Sic ergo orabitis : « Pater noster, qui es in ccelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat <f regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Panem nostrum su« persubstantialem da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos « dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem : sed libera « nos a malo. » Lucas vero sic ait : « Factum est quum esset in loco quodam orans, utcessavit, dixit unusexdiscipulis ejus adeum : «Domine, doce nos orare, « sicut et Joannes docuit discipulos suos.» Et ait illis : « Quum oratis, dicite : «Pa« ter, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Panem nostrum quoti« dianum da nobis quotidie'. Et dimitte nobis peccata nostra, siqUidem et ipsi

1 Legendtim esse videtur magis. — * Malth., cap. vi, v. 9 et seq. - Luc, cap. xi, v. ? el seq.— * Lcgend. hodie. « dimiltimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.» Patet itaque quod perfectius, ut supra meminimus , Matthaeus quam Lucas scripserit : quum ille vldelicet seplem petitiones in ea, iste tantum quinque posuerit. Illa quippe apostolis, sicut oportebat, perfectior est tradita, et in eo petitionum numero constituta, quo septiformis gratia; plenitudo notatur, de qua prima et potiora dona ipsos accepisse apostolos Paulus confitetur, dicens 1 : « Nos autem primitias spiritus babentes, etc. » llla vero, quam longe post sermonem in monte babitum Lucas refert a Domino uni discipulorum id roganti traditam fuisse, non immerito sua? imperfectionis typum in ipso petitionum quinario designat. Quinque etenim sunt corporis sensus, sicut et septem dona spiritus. Unde bene bis numerus ille convenit, qui quasi carnales adbuc spiritualibus inferiores sunt. Quod de illo uno discipulo non esse dubitandum arbitror, quem constat apostolis non interfuisse, quum eis in monte Dominus Novum traderet Testamentum: cui, ut diximus, ipsam quoque orationem inseruit, quam illenondum audierat. Qui eliam quum ait!: « Domine, doce nos orare, sicut et Joannes discipulos suos, >; commemo^ando Joannem, qui minor Christo in omnibus atque imperfectior fuit, ipsam quoque imperfectionem sui sensus innuit. Constat et plerumque legem, quae in quinque libris consistit, et carnali populo sensibus magis quani ratione ducto, et corporalibus bonis potius quam spiritualibus inhianti data est, per Joannem figurari. Unde non incongrue factum est, ut qui a Christo talem orationis doctrinam, qualem Joannes dederat, requirebat, imperfectiorem, quam apostoli, suscipere deberet. Pro qua quidem imperfectione sui, bene id a sanctis Patribus provisum est, ut illa potius quse a Matthaeo perfectior scribitur in usum veniret, atque in ecclesiasticis frequentetur officiis. Quid igitur exstiterit causae, ut, caeteris Matthsei verbis retentis, unum solum mutemus, « quo«idianum » scjlicet pro « supersubstantialem » dicentes, qui potest dicat, si tamen dicere sufficiat. Non enim ita excellentiam hujus panis hoc nomen « quotidianum » quemadmodum « supersubstantialem » videtur exprimere, et non mediocris videtur praesumptionis esse apostoli verba corrigere; et sic ex duobus evangelistis unam orationem componere, ut neuter in ea sufficere videatur : et sic eam proferre, sicut nec a Domino est dicta, nec ab aliquo evangelistarum scripta; praesertim quum in caeteris omnibus, quae de scriptis eorum in ecclesia recitantur, impermixta sint eorum verba, quacumque perfectione vel imperfectione discrepent. Si quis itaque me novitatis super hoc arguat, attendat an ille magis arguendus fuerit, qui ex duabus orationibus antiquitus scriptis unanvnovam componere praesumpsit, non tam evangelicam quam suam dicendam. De

[ocr errors]

nique Gnecorum discretio, quorum, ut ait beatus Ambrosius', auctoritas major est, solam Matthaei orationem, praedictis, ut arbitror, rationibus, in consuetudinem duxit, dicendo scilicet T&v aprov vfyiwv, Tov imovaiov, quod interpretatur : « Panem nostrum supersubstantialem. » Quamvis enim Lucas graeee, Matthaeus scripserit Hebraice, antiquiorem tamen et perfectiorem peregrinae linguae orationem frequentare potius Graeci decreverunt, et translationem magis quam propriae Hnguae scripturam sequi. His itaque, ni fallor, tam rationibus quam auctoritatibus vetustatis potius quam novitatis arguendus videor, et minus de praesumptione censendus, qui tam Dominum quam apostolos, et manifestam Graecorum providentiam in hoc pnecipue sequor. INon enim dubitandum est apostolos orationem hanc sibi traditam a Domino et ab apostolo primum scriptam in eisdem verbis eam frequentasse, in quibus ipsam a Domino acceperant, et apostolus tradiderat scriptam. Quis enim non censeat eos, qui in commune vivunt, et in hoc apostolicam plurimum vitam, doctrinam quoque ipsorum insistere debere potissimum? Denique quum Dominus orationem hanc traderet, vel in bis secundum Matthaeum verbis, vel in illis secundum Lucam, et eam , sicut tradebat, dici pneciperet, quis non videat eos non mediocriter prsesumere, qui sic eam dicunt sicut nunquam est ab ipso tradita, nec ab aliquo scripta? Quanta enim praesumptio est, in hac oratione nec aliquod scriptum sequi, nec tenere praeceplum Domini : immo tam scriptum, quam Dominum ipsum emendare audere, si forte ista prsesumptio dici possit emendatio? Nemini tamen praecipio, nemini persuadeo ut me in hoc sequatur, eta communi recedat usu. Abundet unusquisque in sensu suo. lllud lamen , quicunque est ille, attendat nec usum rationi, nec consuetudinem praeferendam esse veritati. Quod quidem tam saeculi leges, quam doctrinae sanctorum Patrum plurimum nobis commendare decreverunt. Codicis lib. VIII, cap. i!: « Consuetudinis ususque longaevi nec vilis auctoritas est: verum nec usque adeo sui valitura momento, ut aut rationem vincat, aut legem. » Augustinus, lib. IV, de Baptisrno' : « Fruslra qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis objiciunt, quasi consuetudo major sit veritate , aut non sit in spiritualibus sequendum, quod in melius fuerit a Spiritu sancto revelatum. Hoc plane verum est, quia ratio et veritas consuetudini prseponenda est. » Gregorius septimus Uvimundo Aversano episcopo *: « Si consuetudinem fortassis opponas, advertendum fuit quod Dominus dicit. « Ego sum,» inquit, «Veritas,» non ait: Ego sum consuetudo.» Beatus quoque Gregoriusde diversis consuetudinibus ecclesiarum Augustino, Anglorum episcopo,

' De sacramentit lib. V, cap. IV (P), Opp. t. II, eol. 318. — ' Cod. lib. VIII, tit. 53, ll. — * Lib. IV, cap. v, Opp. t. lX,col. 124. — 4 Vide Decret. Oratiani, part. 1, diet. Viii, cap. v.

scribens, ejus providentias relinquit in divinis officiis, vel celebratione missae, de variis usibus aliorum id quod decreverit eligere , nec tam ipsam etiam matrem romanam Ecclesiam in talibus sequi, quam quod tenere censuerit. « Novit, » inquit1, « fraternitas tua romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit nutritam : sed mibi placet sive in romana, sive in gallicana, seu in qualibet Ecclesia aliquid invenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite # eligas, et in Anglorum Ecclesiam, quae adbuc fide nova est, institutione praecipua , quae de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro nobis rebus1 loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis, quaepia, quae religiosa, quae recta sunt elige, et baec quasi in fasciculum collecta, apud Anglorum mentes in consuetudinem depone. » Quod si in taJibus et nobis eligere liceat ex consuetudinibus Ecclesiarum, non improbanda nostra videtur electio, providentiam Graecorum, a quibus plurimam accepimus doctrinam, in boc etiam imitata, ut nec auctoritas consuetudinis desit tam inanifesta1 rationi. Quam videlicet rationem ita vos videmus insistere, et in ea vebementes esse, ut contra omnium consuetudinem Ecclesiarum, in divinis officiis eam tenere ac defendere audeatis. Vos quippe quasi noviter exorti, ac de novitate plurimum gaudentes, praeter consuetudinem omnem tam clericorum quam monachorum longe ante habitam, et nunc quoque permanentem, novis quibusdam decretis aliter apud vos divinum officium instituistis agi: nec tamen inde vos accusandos censetis. Si haec vestra novitas aut singularitas ab antiquitate recedat aliorum , quam rationi plurimum et tenori regtdte creditis concordare: uec curatis quantacunque admiratione super hoc alii moveantur, ac murmurent,dummodo vestra?, quamputatis, rationi pareatis. Quorum utpaucacominemorem, pace vestra, hymnos solitos respuistis, et quosdam apud nos inauditos, et fere omnibus Ecclesiis incognitos, ac minus sufficientes, introduxistis. Unde et per totum annum in vigiliis tam feriarum quam festivitatum uno hymno et eodem contenti estis, quum Ecclesia pro diversitate feriarum vel festivitatum diversis utatur bymnis , sicut et psalmis, vel caeteris, quae his pertinere noscuntur : quod et manifesta ratio exigit. Unde et qui vos die Natalis, seu Pascha;, vel Pentecostes, et caeteris solemnitatibus hymnum semper eumdem decantare audiunt, scilicet: « ^Eterne rerum conditor, » summo stupore attoniti suspenduntur, nec tam admiratione quam derisione moventur. Preces quae post supplicationem et orationem dominicam ab Ecclesia ubique celebrantur; et ea qua suffragia sanctorum dicuntur, omnino a vobis fieri interdixistis, quasi vel precibus vestris mundus, vel vos suffragiis sanctorum minus egeatis. Et, quod mi

1 lib. XI, cpi«t. niv, Opp. I. II, col. 115J. — * Legendum pro rebus nobis loca.

rabile est, quum omnia oratoria vestra in memoria matris dominicae fundelis , nullam ejus commemorationem, sicut nec caeterorum sanctorum , ibi freqoentatis. Processionum fere totam venerationem a vobis exclusistis. « Alleluia » nec in Septuagesima, communi Ecclesiae more intermittitis; sed usque in Quadragesiinam retinetis. Symbolum , quod dicitur aposlolorum, quod tam a clericis quam a monacbis in Prima pariter ac Completorio ex antiquo frequentatur, a vestra remolum est consuetudine, qui tamen 6ymbolum Atbanasti diebus tantum dominicis recitare decrevistis. « Gloria » cum responsoriis vigiliarum tantum decantatis diebus dominicse sepulturae : anliquam consuetudinem penitus abstulistis. Ubi et invitatorium et hymnum cum tribus tantum lectionibus et responsoriis, cum « Gloria, » contra omnem Ecclesiae morem, et, ut dicitur, rationem vos dicere instituistis. Quum enim hoc triduum tanquam exsequiae dominicae in luctu peragatur, atque hinc vulgo horum dierum vigiliae nuncupentur tenebrae, quod exstinctis ibi luminaribus mceror hic exprimatur; non mediocriter mirandum videtur vel invitatorium, vel hymnum, vel « Gloria, » quae potius gaudii voces sunt, ibi decantari. Quae omnia quum omnibus in magnam admirationem veniant, cur haec scilicet vestra novitas totius ecclesiae usui apud vos praeferatur, nec tamen ab institutione vestra ideo receditis, nec quid alii murmurent curatis : quia id rationabiliter vos facere confiditis, quos institutio regulae novum opus de veteri facere compellit, sicut de semetipso Hieronymus meminit. Non enim vocum novitates, sed profanas tantum et fidei contrarias Apostolus interdicit. Alioquin novam legem veteri non praeferremus, et post canonicas scripturas multa fidei verba necessario inventa, baereticorum more , respueremus. Ad confutandam quippe novam haeresim novum vocabulum 6«oow<7tov repertum fuit: nec hoc nomen « Trinitas » et « persona » canonicis scripturis insertum est. Denique in divinis officiis quis ignoret diversas et innumeras Ecclesiae consuetudines inter ipsos etiam clericos? Antiquam certe Roman* sedis consuetudinem nec ipsa civitas tenet, sed sola Ecclesia Lateranensis, quae mater est omnium, antiquum tenet officium, nulla filiarum suarum in hoc eam sequente, nec ipsa etiam Romani palatii basilica. Mediolanensis metropolis ita in talibus ab omnibus dissidet, ut nulla etiam suffraganearum suarum matris institutionem imitetur. Sic et Lugdunensis prima sedes Galliarum sola in suo persistitofficio. Et quum tanta in istis facta sit varietas, quidquid una post aliam noviter instituit, nulla reprehensio novitatis incidit, quia nulla fidei contrarietas fuit. Nonnullam enim oblectationem liaec divini cultus varietas habet; quia, ut Tullius meminit', identitas in omnibus mater est satietatis. Qui ergo omnium

' < Oranibut in rebui lirailitudo est tatietalii raater. • (Invent., 41.)

« ZurückWeiter »