Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

scribens, ejus providentiæ relinquit in divinis officiis, vel celebratione missæ, de variis usibus aliorum id quod decreverit eligere, nec tam ipsam etiam matrem romanam Ecclesiam in talibus sequi, quam quod tenere censuerit. « Novit, » inquit', «< fraternitas tua romanæ Ecclesiæ consuetudinem, in qua se meminit nutritam : sed mihi placet sive in romana, sive in gallicana, seu in qualibet Ecclesia aliquid invenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum Ecclesiam, quæ adhuc fide nova est, institutione præcipua, quæ de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro nobis rebus' loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis, quæ pia, quæ religiosa, quæ recta sunt elige, et hæc quasi in fasciculum collecta, apud Anglorum mentes in consuetudinem depone. » Quod si in talibus et nobis eligere liceat ex consuetudinibus Ecclesiarum, non improbanda nostra videtur electio, providentiam Græcorum, a quibus plurimam accepimus doctrinam, in hoc etiam imitata, ut nec auctoritas consuetudinis desit tam manifestæ rationi. Quam videlicet rationem ita vos videmus insistere, et in ea vehementes esse, ut contra omnium consuetudinem Ecclesiarum, in divinis officiis eam tenere ac defendere audeatis. Vos quippe quasi noviter exorti, ac de novitate plurimum gaudentes, præter consuetudinem omnem tam clericorum quam monachorum longe ante habitam, et nunc quoque permanentem, novis quibusdam decretis aliter apud vos divinum officium instituistis agi: nec tamen inde vos accusandos censetis. Si hæc vestra novitas aut singularitas ab antiquitate recedat aliorum, quam rationi plurimum et tenori regulæ creditis concordare: nec curatis quantacunque admiratione super hoc alii moveantur, ac murmurent, dummodo vestræ, quam putatis, rationi pareatis. Quorum ut pauca commemorem, pace vestra, hymnos solitos respuistis, et quosdam apud nos inauditos, et fere omnibus Ecclesiis incognitos, ac minus sufficientes, introduxistis. Unde et per totum annum in vigiliis tam feriarum quam festivitatum uno hymno et eodem contenti estis, quum Ecclesia pro diversitate feriarum vel festivitatum diversis utatur hymnis, sicut et psalmis, vel cæteris, quæ his pertinere noscuntur: quod et manifesta ratio exigit. Unde et qui vos die Natalis, seu Paschæ, vel Pentecostes, et cæteris solemnitatibus hymnum semper eumdem decantare audiunt, scilicet: « Æterne rerum conditor, » summo stupore attoniti suspenduntur, nec tam admiratione quam derisione moventur. Preces quæ post supplicationem et orationem dominicam ab Ecclesia ubique celebrantur; et ea quæ suffragia sanctorum dicuntur, omnino a vobis fieri interdixistis, quasi vel precibus vestris mundus, vel vos suffragiis sanctorum minus egeatis. Et, quod mi

'Lib. X1, epist. LXIV, Opp. t. II, col. 1152.- Legendum pro rebus nobis loca.

rabile est, quum omnia oratoria vestra in memoria matris dominicæ fundetis, nullam ejus commemorationem, sicut nec cæterorum sanctorum, ibi frequentatis. Processionum fere totam venerationem a vobis exclusistis. « Alleluia » nec in Septuagesima, communi Ecclesiæ more intermittitis; sed usque in Quadragesimam retinetis. Symbolum, quod dicitur apostolorum, quod tam a clericis quam a monachis in Prima pariter ac Completorio ex antiquo frequentatur, a vestra remotum est consuetudine, qui tamen symbolum Athanasii diebus tantum dominicis recitare decrevistis. « Gloria » cum responsoriis vigiliarum tantum decantatis diebus dominicæ sepulturæ antiquam consuetudinem penitus abstulistis. Ubi et invitatorium et hymnum cum tribus tantum lectionibus et responsoriis, cum «< Gloria, » contra omnem Ecclesiæ morem, et, ut dicitur, rationem vos dicere instituistis. Quum enim hoc triduum tanquam exsequiæ dominicæ in luctu peragatur, atque hinc vulgo horum dierum vigiliæ nuncupentur tenebræ, quod exstinctis ibi luminaribus mœror hic exprimatur; non mediocriter mirandum videtur vel invitatorium, vel hymnum, vel «< Gloria, » quæ potius gaudii voces sunt, ibi decantari. Quæ omnia quum omnibus in magnam admirationem veniant, cur hæc scilicet vestra novitas totius ecclesiæ usui apud vos præferatur, nec tamen ab institutione vestra ideo receditis, nec quid alii murmurent curatis : quia id rationabiliter vos facere confiditis, quos institutio regulæ novum opus de veteri facere compellit, sicut de semetipso Hieronymus meminit. Non enim vocum novitates, sed profanas tantum et fidei contrarias Apostolus interdicit. Alioquin novam legem veteri non præferremus, et post canonicas scripturas multa fidei verba necessario inventa, hæreticorum more, respueremus. Ad confutandam quippe novam hæresim novum vocabulum óμooúcio repertum fuit : nec hoc nomen « Trinitas » et « persona » canonicis scripturis insertum est. Denique in divinis officiis quis ignoret diversas et innumeras Ecclesiæ consuetudines inter ipsos etiam clericos? Antiquam certe Romanæ sedis consuetudinem nec ipsa civitas tenet, sed sola Ecclesia Lateranensis, quæ mater est omnium, antiquum tenet officium, nulla filiarum suarum in hoc eam sequente, nec ipsa etiam Romani palatii basilica. Mediolanensis metropolis ita in talibus ab omnibus dissidet, ut nulla etiam suffraganearum suarum matris institutionem imitetur. Sic et Lugdunensis prima sedes Galliarum sola in suo persistit officio. Et quum tanta in istis facta sit varietas, quidquid una post aliam noviter instituit, nulla reprehensio novitatis incidit, quia nulla fidei contrarietas fuit. Nonnullam enim oblectationem hæc divini cultus varietas habet; quia, ut Tullius meminit', identitas in omnibus mater est satietatis. Qui ergo omnium

[blocks in formation]

linguarum generibus prædicari voluit, ipse diversis officiorum modis venerari decrevit. Qui etiam quum orationem prædictam diversis composuerit modis, et in ea utroque modo orandum præceperit, quomodo præceptum ejus implebimus, si verbum aliquod subtrahere præsumimus, et nunquam eam eo modo, quo ipsam dixit, proferamus? Denique, ut omnibus satisfaciam, nunc etiam, ut superius, dico, abundet unusquisque in suo sensu, dicat eam quomodo voluerit. Nemini persuadeo ut me in hoc sequatur; variet verba Christi, prout voluerit. Ego autem sic illa, sicut et sensum, quantum potero, invariata servabo,

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

PETRI ABÆLARDI

EXPOSITIO IN HEXAMERON.

Hunc commentarium in lucem primum edidere dom. Edm. Martene et dom. Durand, Thesaur. nov. anecdotor., t. V, p. 1361-1416, expromptum ex Ms. Cod. monasterii sancti Michaelis in periculo maris; qui, quidem comprehendebat omnem illam partem Geneseos in qua Moses nascentis mundi historiam enarravit, sed ad nos mancus pervenit, nec ultra versum 17 capitis II progreditur.

[ocr errors]

Commentarios de origine mundi multi ante Abælardum ecclesiastici scriptores composuerant, inter quos divus Ambrosius et divus Basilius memorantur. Eorum exemplo, noster initium Geneseos interpretari secundum triplicem sensum litteralem, moralem, allegoricum aggressus est, morem precibus Heloissæ suæ gerens, quæ eum « et supplicando postulabat, et postulando supplicabat, ut hoc ipsi debitum filiabusque spiritualibus persolveret. » Quonam autem tempore illud opus scripserit, non satis constat. Existimat quidem Edm. Martene Abælardum, quum illud perfecerit, jam cum sancto Bernardo reconciliatum et Cluniacensem monachum factum fuisse, utpote qui « philosophorum de anima mundi, stellarum et planetarum opinionem referens, eam de Spiritu sancto, ut in Theologia fecerat, non amplius interpretetur. >> Quam doctissimi viri conjecturam non satis probabilem esse arbitramur ; primo, quod Abælardus in libris ad Heloissam scriptis nimiam fugit vel in opinando vel in interpretando audaciam; deinde, quod Hexameron, ut monet lectorem luculentus auctor dom. Clement', aliquoties a fidei catholicæ sinceritate discedere videtur. Librum eum potius compositum fuisse suspicamur, quum Abælardus in Gildasii monasterio maneret ; nam in epistola ad Heloissam dedicatoria eisdem uxorem compellandi formulis utitur, quas in aliis temporis ejusdem epistolis reperimus.

• Hanc interpretationem in dialectica etiam rejicit. Vide Ouvrages inédits, p. 475. Cf. Abelard, de M. de

Rémusat, t. I, p. 465; t. II, p. 223.
France, t. XII, p. 118.

Hist. litt. de

PRÆFATIO.

Tria sunt in veteri testamento loca quæ ad intelligendum difficiliora esse Sacræ Scripturæ periti censuerunt. Principium scilicet Geneseos, secundum ipsam divinæ operationis historiam, et Canticum canticorum, et prophetiam Ezechiel in prima præcipue visione de animalibus et rotis, et in extrema de ædificio in monte constituto. Unde apud Hebræos institutum esse aiunt prædictorum scriptorum expositionem præ nimia difficultate sui nonnisi maturis sensibus seniorum committendam esse; sicut et Origenes meminit prima in Cantico canticorum homelia, dicens : « Aiunt et observari apud Hebræos quod nisi quis ad ætatem perfectam maturamque pervenerit, librum hunc in manibus tenere non permittitur: sed illud ab eis accepimus custodiri, apud eos omnes scripturas a doctoribus tradi pueris, ad ultimum quatuor libros reservari, id est, principium Genesis quo mundi creatura describitur, et Ezechiel prophetæ principia in quibus de cherubim refertur, finem quoque in quo templi ædificatio continetur, et hunc Cantici canticorum librum. » Hinc et illud Hieronymi in prologo expositionis suæ in Ezechielem : « Aggrediar Ezechiel prophetam, cujus difficultatem Hebræorum probat traditio. Nam nisi quis apud eos ætatem sacerdotalis ministerii, id est trigesimum annum impleverit, nec principium Geneseos, nec Canticum canticorum, nec hujus voluminis exordium et finem legere permittitur, ut ad perfectam scientiam, et mysticos intellectus plenum humanæ naturæ tempus accedat. » Supplicando itaque postulas, et postulando supplicas, soror Heloissa, in sæculo quondam cara, nunc in Christo carissima, quatenus expositionem horum tanto studiosius intendam, quanto difficiliorem esse constat intelligentiam, et spiritaliter hoc tibi et filiabus tuis spiritalibus persolvam. Unde et rogantes vos rogo, ut quia me rogando ad hoc compellitis, orando Deum mihi efficaciam impetretis; et quoniam, ut dici solet, et capite inchoandum est, tanto me amplius in exordio Geneseos vestræ orationes adjuvent, quanto ejus difficultatem cæteris constat esse majorem ; sicut expositionum raritas ipsa testatur. Quum enim multi multas mysticas vel morales in Genesim confecerint explanationes, solius apud nos beatissimi Augustini perspicax ingenium historiam hic aggressus est exponere. Quam adeo difficilem recognovit, ut, quæ ibi dixerit, ex opinione potius quam ex assertione sententiæ protulerit; vel quærendo magis tanquam dubia, quam diffiniendo tanquam certa, quaşi Aristotelicum illud attendens consilium : « Fortasse, » inquit', «< difficile sit de hujusmodi rebus

Categ., cap. vii.

« ZurückWeiter »