Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

confidenter declarare, nisi sæpe pertractata sunt : dubitare autem de singulis non erit inutile. » Prædictus itaque doctor in secundo retractationum suarum, libros XII suos de Genesi ad litteram retractaturus ait1: « In quo opere plura quæsita sunt quam inventa, et eorum quæ inventa sunt, pauciora firmata, cætera vero ita posita, velut adhuc requirenda sint. » Sed quoniam hujus quoque operis dicta adeo vobis obscura videntur, ut ipsa rursus expositio exponenda esse censeatur, nostram etiam opinionem in exponendo prædicto Genesis exordio efflagitatis. Quam nunc quidem expositionem ita me vestrarum instantia precum aggredi cognoscatis, ut ubi me deficere videritis, illam a me apostolicam excusationem expectetis2 : « Factus sum insipiens, vos me coegistis. »

EXPOSITIO IN HEXAMERON.

Immensam igitur abyssum profunditatis Geneseos triplici perscrutantes expositione, historica seilicet, morali, et mystica, ipsum invocemus spiritum, quo dictante, hæc scripta sunt; ut qui prophetæ verba largitus est, ipse nobis eorum aperiat sensum. Primo itaque prout ipse annuerit, imo dederit, rei gestæ veritatem quasi historicam figamus radicem. Carnalem itaque populum propheta desiderans ad divinum cultum allicere, cui tanquam rudi adhuc et indisciplinato prioris instituta testamenti fuerat traditurus, primo eos ad obediendum Deo tanquam omnium creatori ac dispositori monet; consideratione videlicet corporalium ejus, in ipsa mundi optima creatione ac dispositione. Quarum quidem rerum ab ipso mundi exordio usque ad tempora sua diligenti narratione deducit. Unde et ipsius recte materiam assignamus hanc ipsam, quam diximus mundi creationem ac dispositionem, hoc est ipsa quæ in creatione mundi vel dispositione divina operata est gratia. De qua quidem operatione ad cognitionem opificis nos perducente Apostolus ait : « Invisibilia ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur, etc. » Quisquis enim de aliquo artifice an bonus vel solers in operando sit voluerit intelligere, non ipsum, sed opera ejus considerare debet. Sic et Deus qui in seipso invisibilis et incomprehensibilis est, ex operum suorum magnitudine primam nobis de se scientiam confert; quum omnis humana notitia surgat a sensibus. Quod diligen

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

ter Moyses attendens populo illi carnali et corporeis sensibus dedito, nec spiritali intelligentia prædito, juxta numerum quinque sensuum hoc vetus Testamentum in quinque libris scribere decrevit, ab ipso divinæ creationis exordio sumens exordium, naturalem quidem ordinem in hoc prosecutus: unde bene hanc ipsam ejus operationem prophetæ hujus materiam assignamus.

Intentio vero est ea quam præmisimus, horum videlicet narratione vel doctrina carnalem adhuc populum ex visibilibus saltem operibus ad cultum allicere divinum, ut ex his videlicet homo intelligat quantam Deo debeat obedientiam, quem ipse et ad imaginem suam creavit et in paradiso collocatum cæteris præfecit creaturis tanquam propter eum conditis universis, sicut scriptum est : << Omnia subjecisti sub pedibus ejus, etc. 1» Quem etiam post culpam a paradiso ejectum beneficiis suis non destituit; sed eum modo per aspera corrigendo, modo per blanda attrahendo, modo lege instruendo, modo miraculis confirmando, modo minis deterrendo, modo promissionibus alliciendo, summa eum sollicitudine ad veniam non cessat invitare. Quæ quidem omnia, ut præfati sumus, diligenti narratione ab ipso mundi exordio usque ad tempora sua Moyses prosecutus ita exorsus est.

DE OPERE PRIMÆ DIEI.

<< In principio creavit Deus cœlum et terram. » Cœli et terræ nomine hoc loco quatuor elementa comprehendi arbitror, ex quibus tanquam materiali primordio cætera omnia corpora constat esse composita. Cœlum quidem duo levia elementa, ignem videlicet atque aerem dicit. Reliqua vero duo quæ gravia sunt, terram generaliter vocat. Cœlum quippe tam aereum dicimus, juxta illud, « volucres cœli, » quam æthereum quod est igneum. Unde non incongrue tam aerem quam ignem cœlum hic nominat. Constat etiam cœlum æthereum, quo purior est ignis, cœlum proprie solere dici. Unde merito nomen coli, quod quanto purior est ignis, tanto levioris est naturæ, pro duobus, ut dictum, levibus elementis, igne scilicet atque aere, hic positum esse intelligitur. Sicut e contrario per terram, cujus maxime gravis est et ponderosa natura, tam terram ipsam, quam ei adhærentem aquam determinat. Hæc itaque quatuor elementa tanquam cæterorum corporum principia Deum in principio fecisse prænuntiat.

Et tale est quod dicit, «< in principio,» si diceret ante illa omnia quæ consequenter enumerat, et de quorum etiam consummatione postmodum subdit' : Igitur perfecti sunt cœli, etc. » Tale est quod dicit in principio sequentium operum, ac si diceret, in principio mundi; id est, antequam quidquam de his

[blocks in formation]

quæ de mundo sunt efficeret. Non enim angeli, quum incorporeæ sint naturæ, inter mundanas creaturas comprehenduntur, sicut homines, de quibus in III Topic. philosophus meminit. «< Mundus,» inquit, « providentia regitur, homines autem pars mundi sunt; humanæ igitur res providentia reguntur. »

Potest etiam sic intelligi, «< in principio creavit » hæc, ac si diceretur, ut ipsa quæ diximus elementa, cæterorum corporum ex eis conficiendorum primordialiter essent causa. Unde et bene elementa quasi alimenta dicta sunt, quod ex eis cætera suum esse trahant: sicut et quæcumque animantia per alimenta ciborum vivere habent atque subsistere.

Bene autem de elementis dictum est, « creavit, » potius quam « formavit; » quia creari proprie id dicitur, quod de non esse ita ad esse producitur, ut præjacentem non habeat materiam, nec in aliquo primitus subsisteret naturæ statu. Quum autem de ipsa jam materia præparata adjunctione formæ aliquid sit, recte illud formari dicitur : sicut est illud quod in sequentibus ponitur1 : « Formavit igitur hominem de limo terræ. » Et iterum : « Formatis igitur de humo cunctis animantibus terræ. » Quum enim præjacens materia denotatur, veluti quum præmittitur de humo quoniam in speciem aliquem formaretur, tunc rectissime formari dicitur.

« Terra autem erat inanis et vacua. » Quoniam ad hominis creationem de terra formandi et in terra conversaturi specialiter iste spectat tractatus, quo propheta, ut diximus, ad cultum Dei hominem allicere intendens, ad terrena opera stilum convertit, cœlestis et superioris naturæ, id est angelicæ, creatione præterita; ne forte, si eam perscrutaretur, et ad creatoris sui laudem ejus excellentiam ostenderet, minus hominem ad amorem Dei alliceret; qui sibi aliam præferri naturam conspiceret. Præmittens itaque terram in creatione sua inanem et vacuam extitisse, quomodo post modum ejus inanitati et vacuitati divina operatio consuluerit, posteriorum dierum operibus declarat. « Inanem » dicit terram a fructu, quem nondum produxerat; «< vacuam » ab habitatore non solum homine, verum etiam ab omni penitus animantium genere; quum nulla adhuc animantia vel terrestris vel aquatica mansio contineret, quæ utraque, ut diximus, terræ vocabulo comprehendit. Terram itaque dicit secundum quod expositum est, hanc ex elementis gravibus constantem inferiorem mundi regionem. Et notandum quod, dum ait, « terra autem erat inanis et vacua,» subinnuit ex illa apposita conjunctione adversativa de cœlo non sic esse intelligendum, quum videlicet angeli vel ante ipsum cœlum, vel cum cœlo creati esse intelligantur, qui quasi cœlestes habitatores dicuntur, ut licet eorum creationem

'Genes., cap. 11, v. 7. — 2 Ibid., v. 19.

propheta non exsequatur, in transitu tamen eam perstringat, ne quid ejus narrationi de divinis operibus deesse videatur.

<«< Et tenebræ erant super faciem abyssi. » Abyssum, id est profunditatem, vocat totam illam confusam necdum distinctam, sicut postmodum fuit, elementorum congeriem. Quam quidem confusionem nonnulli philosophorum seu poetarum chaos dixerunt: quod enim profundum est, minus apparet et visui patet. Illam itaque elementorum congeriem nondum per partes ordinatas distinctam, ut cognitioni nostræ vel visui patere posset, etiamsi jam homo creatus esset, abyssum nominat; faciem vero qua unusquisque cognoscitur pro notitia ponit. Facies ergo abyssi tenebris obducta erat, id est, notitia illius congeriei ex prima confusione præpediebatur, ut nequaquam se visibilem præberet, vel aliqua ejus utilitas in laudem creatoris adhuc appareret.

« Et spiritus Domini ferebatur super aquas. » Hebraicum habet, « volitabat super faciem aquarum. » Translatio vero quædam habet, «< fovebat aquas,» quædam, « ferebatur super aquas,» sicut habet præsens quam præ manibus habemus, ac primum nobis occurrit exponenda. Quantum ergo nobis videtur, aquarum etiam nomine fluidam illam atque instabilem congeriem nondum certa partium suarum collocatione firmatam comprehendit. Super hanc itaque spiritus Domini ferebatur, quia ut eam ordinaret, tanquam imperio suo subjectam divina disponebat gratia, ne videlicet ulterius esset inanis aut vacua, seu tenebrosa vel fluida. Quid enim spiritus Dei nisi ejus bonitas intelligitur, cujus participatione sunt bona universa? Quæ videlicet Dei bonitas, quia nondum in illa elementorum confusione apparebat, superferri potius illi, quam inferri dicebatur, quia nondum in ea operatus fuerat, unde aliquid utilitatis ipsa prætenderet. Unde nec in ejus commendatione dicitur, «< vidit Deus quia bonum est, >> in commendatione reliquorum operum. Diligenter etiam dicit «< ferebatur super aquas,» potius quam, «< erat, quasi ostendens eum habere quemdam transitum in istis, ut de tenebris ad lucem produceret, non in eis permanentiam habere, quas nequaquam in hac confusione proposuerat relinquere.

sicut

Alia etiam, ut diximus, translatio habet; «< et spiritus Domini fovebat aquas, »> more videlicet avis, quæ ovo incumbit, ut ipsum foveat atque vivificet; unde et bene vivificatorem Spiritum sanctum appellamus. Bene autem ovo nondum vivificato aut formato illa confusa congeries comparatur, in qua tanquam in ovo quatuor in se continenti quatuor elementa comprehenduntur. Est quippe in ovo testa exterior; deinde intus tela, id est cartilago quædam testæ adhærens; ac postmodum albugo; denique medium illud ovi quasi medulla ejus. Quod quidem medium ovi quod vitellum dicimus, quasi terra est in mundo: albugo quasi aqua terræ adhærens : tela tanquam aer : testa ut ignis. Ex vitello

autem et albugine ovi constat pullum in eo formari et nasci : et ex terra vel aqua cuncta produci ac formari animantia liber iste commemorat. Sicut igitur avis ovo incumbens et ei nimio affectu se applicans, ipsum calore suo fovet, sicut dictum est, pullum format atque vivificat ; sic divina bonitas quæ Spiritus sanctus intelligitur, et proprie caritas Dei dicitur, quæ infusa cordibus fidelium ea fervere in Deum facit, et sic quodam suo fotu calentia reddit, illi adhuc fluidæ et instabili congeriei, quasi aquis præesse dicitur, ut inde postmodum animantia producat, quia sic eam quasi sub se habebat, hoc est, in sua potestate, ut inde postmodum hominem et animantia cætera quasi de ovo pullum formaret, ac formata vivificaret.

Notandum vero quod ubi nos dicimus « spiritus Domini ferebatur super aquas,» pro spiritu hebraicum habet ruauh, quod tam spiritum quam ventum figurat. Et pro eo quod dicimus, « ferebatur super aquas,» in hebræo est, << volitabat super faciem aquarum, » ut supra quoque meminimus. Ex quo et volitans alibi in eodem propheta reperitur, quum dicitur': « Sicut aquila provocans ad volandum pullos et super eos volitans. » Quod itaque dicitur ventus Dei jam tunc super faciem aquarum volitare, volitare, id est, ventilare, tale est fortassis juxta litteram, ac si diceretur : quod jam tunc ventus a Deo aquis immissus earum superiorem partem, quam semper constat leviorem esse in omni aquarum congerie, sursum agitabat, ut videlicet postmodum suspensæ firmarentur. Quum enim postmodum ait: «<Fiat firmamentum in medio aquarum; » et rursum: <«< divisit aquas quæ erant sub firmamento ab his quæ erant super,» innuit jam eas fuisse divisas, sed nondum esse firmatas. Nec mireris hoc loco ventum a Domino aquis immissum spiritum Domini a Moyse dici, quum hoc idem propheta tanquam in consuetudine habens alibi dicat : « In spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ. » Et rursum3: « Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare. >> Nec mirum ventum a Domino immissum spiritum ejus vocari, quum malignus quoque spiritus, nonnunquam ab eo furere permissus, spiritus Domini malus nuncupetur, sicut in Saule legimus.

Bene autem ventus aquis immissus et eas sustollens, ut universum tegerent mundum, typum nostræ regenerationis ex aqua et spiritu præsignabat. Hoc enim elementum Spiritus sanctus cæteris dignitate præfecit ac superposuit, dum hoc ei sui gratiæ beneficium contulit, ut quorumlibet hominum aqua baptismatis perfusorum universa peccata sic tegerentur vel delerentur, ut nec satisfactio pœnæ corporalis restaret.

Si quis etiam hoc ad naturalem ordinem elementorum ita referat, ut aerem

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »