Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

aftuerunt. Vir autem venerabilis abbas Beati Areopagitae Dionysii Henricus nomine cum caeleris interesse uon potuit, qnh provectae aetatis imbecillitas non permisit. Misit autem pro se, et pro ecclesia sua virum religiosum et honestum Hemericum magistrum priorem cum aliis personis ejusdem ccclesiae, qui se ioco soi prout oportunius possent domini papae praesentiae praesentarent. Celebratum est igitur magmim illudconcilium, in quo tractatumest de Gde catholica, de moribus,et de statu universalis Ecclesiae, ct de rebus aliis quas longum est hic et non necessarium enarrare Soluto concilio conccssa est singulis licentia recedendi. Dominus autem papa nolens omnibus palam facerc benevolentiam, et gratiam, atque pium dilectionis alTectum, quem erga veuerabile ccenobium Beati Uionysii et tunc habebat, et semper habuerat, vocavit ad se praefatum Hcmericum ac socios ejus, et in pignus perpetua: charilatis dedit eis thesaurum impretiabilem, corpus videlicet sanctissimi Dionvsii confessoris, Corinthiorum episcopi, nt ipsum secum, cum honore debito in Franciain transferrent, et ex parte sua ecclesiae Beati Dionysii cum omni reverentia praesentarent. Tradidit illis praeterea suae largitionis testimouiales litteras sigillo sanctae sedis aposlolicae roboratas. Illi vero cum condiguis gratiarum actionibus, tam nobile, tam sanclum, tam dcnique venerandum suscipientes depositnm, gratuita summi pontificis exhilarali muniucentia, quam citius potuerinl iu Franciam remearunt. » Tcstimoniales aulem illaelnnocentii litteise sic ibidem conceptae sunt:

Aulhenticum Innocentii papte.

« Innocentius episcopus, servus servoium Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Dionysii I'arisicnsis salutem et apostolicam benediclionem. Utrum gloriosus niarlyr et pontifex Dionysius, cnjus venerabile corpus in vestra requiescit ecclesia, sit ille censendus qui Areopagita vocatur ab apostolo Paulo conversus, diversae sunt sententiae diversorum. Quidam autem fatentur Dionysium Areopagitani in Graecia fuisse mortuum et sepultum, aliumque Dionysium extitisse qui fidem Christi Francorum populis praedicavit. Alii vero asscnint illum post mortcm beati Pauli venisse Romam, et a sancto Clemente papa in Galliam destinatum ; aliumque fuisse qui mortuus est in Graecia, et sepultus. Utrumque tamen egregium in opere et sermone praeclarum. Nos autem neutri volentes praejudicare sentcntia?, sed vestrum cupientes honorare monasterium, quod immediate ad romanam spectat Ecclesiam, sacrum beati Dionysii pignus, quod bonae memoriae P. tit. Sancti Marcelli prcsbyter cardinalis tunc apostolicas sedis legatus de Graecia tulit in urbem, vobis per dilectos filium Hemericum priorcm et quosdam alios nuntios monasterii vcstri ad generale concilium destinatos devote dirigimus : ut quum utrasque reliquias habueritis, nulla de caetero remaneat dubitatio, quin sacrae beati Dionysii Areopagitae reliquiae apud vestrum monasterium habeantur. Vos igitur eas reverenter suscipite, hanc nobis vicissitudinem rependeutes , ut in orationibus vestris spccialis semper ad Deum commemoratio nostri tiat, et secundum obiationem eorumdem nuntiorum vestrorum anniversaria obitus nostri memoria sollemniter celebretur. Omnibas autem qui ad has sacras reliquias venerandas devote convenerint, quatlraginta dies de injunctis sibi pcenitentiis auctoritate apostolica relaxamus. Nulli ergo omnino liominum liceat hanc paginam noslrae concessionis et remissionis infringere, vel ei ausu temerario coutraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignalionem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostoloruin ejus se noverit incursurum. Data I^aterani pridie non. januarii, pontificatus nostri anno xvin. »

Verum quod attinct ad Abaelardum , quum fratres ejus graviter ei comminarentur, et de eo vindictam snmere vellent, quod eorum patronum Areopagitam fuisse denegasset, aliquando tandem palinodiam cantare compulsus est. Epislolam enim direxit Adae abbati suo : « Adversus eos, qui ex auctoritate Bedae presbyteri arguere conabantur Dionysium Areopagitam fuisse Dionysium Corinthioi um episcopum, et non magis fuisse Atlieniensium episcopum , » quam tameu et per dubitationem cOnclu»it, his verbis : « Denique, ut hanc litem variarum sententiarum pacatissimo fine sopiie penitus valeamus, facile fortassis, si duos Dionyeios Corinthiorum episcopos extilisse ponamus, et Bedam veracem poterimus tenere, et nihil per opinionem accipere : ita quidem ut unus ex Dionysiis Corinthiorum episcopis, et Dionysius Areopagiu» idem »it de quo Beda scribit, et in diversis temporibus idem Atlienis et Corintho praeesset episcopus, et postmodum a sancto Clemente Galliarum sit ordinatus apostolus : alius vero ex Dionysiis Corinthiorum episcopis, ille fuerit Dionysius, de quo Ecclesiastica Historia et Hieronymus meminerunt. s Quicquidsit, non multum curandum est, ut inquit idem Abaelardus, utrum ipse Dionysius episcopus parisiensis Areopagita, an aiiunde fuerit, dummodo tantam apud Deum adeptus sit coronam.

Nota XXXVIII, pag. 24.

Ad terram comiiis Theobaldi. — Theobaidus hic, sive Theobaudus, II fuit ejus nominis, comes tricassinae civitatis et Privigni, qui decessit anno 4454.

Nota XXXIX, pag. 24.

Jn castro Privigni moraricoepi, in cella videlicel quadam trecensium monachorum.— Cellam Sancti Aygulfi intelligit, quam Theobaldus I instituit apud Privignum, etin ea monachos Sancti Petri Trecensisposuit, annoChristi4048, utex Henriciregisdiplomate palet, his verbis: « Quidamsummae nobililatis comes Teobaldus nomine nostrae serenitatis adiit praeseutiam, rogans et obnixe postulans, ut sibi in quadam ecclesia , Sancti videlicet Aigulphi sub pruvinensi oppido sita, quam de nobis beneiiciose tenebat, liceret monachos de monasterio Domni Petri Trecassini Cellensis cognominati primitive ponere, et ad Dei servitium perpetualiter, et continue, quod inibi prius negligenter agebatur, administrandum destinare, etc. » Porro tabulae Sanctae Genovefae Parisieusis mentionem etiam faciunt, « nundinarum Sancti Aigulfi apud Pruvinum, » anno 1220. Nec extra rem sunt aliae quoque paracletensis chartularii litterae, quibus « frater Felix humilis abbas monasterii Sancti Petri de Cella trecensis, et Guichardus prior Sancti Aigulphi de Pruvino, s memorantur sub aunum Christi 4274.

Nota XL, pag. 25.

Abbas autcm in hac obslinatione recedens, post paucos dies defunctus est. — Adam scilicet, sive Adamus Sancli Dionysii abbas, de quo jam superius. Decessit autem anno 4423 , ut ex electione successoris ejus mox apparebit.

Nota XLI, pag. 25.

Cui quum alius successisset... — Successor hic Adae fuit Sugerius, tunc absens. Residebat enim apud Callixtum II papam, missus a rege Ludovico Grosso pro quibusdam regni Franciae negotiis. Quod ipse docet in Vita Ludovici regis, duni ait: « Occurrit subito puer familiaris, qui meos meque recognoscens, laetus et tristis, domini nostri bonae memoriae abbatis Adae antecessoris decessum denuntiat, communemque de persona nostra pleno conventu factam electionem.» Electumque eodem quo decessor ejus Adam defunctus cst, anno nempe 4123, subindicat etiam alibi. Nam in praecepto de hominibus villae Beati Dionysii, quos postea libertati tradidit, annum Christi 1125, administrationis suae tertium numerat, his verbis: « Actum in monasterio Beati Dionysii in generali conventu, praesidente domino Suggerio venerabili abbate ejusdem monasterii, tertio administrationis ejus anno, incarnationis autem dominicae Mcxxv, dic dominica idus martii, Iuna vn, iud. m, epacta xiv, concurrente m, regnantc Ludovico glorioso et illustri Francorum rcge, xvn administrationis suae anno, et praesentem condonationem confirmante. Ego Suggerius abbas subscripsi. » Et infra : « Ego Gregorius doraini Suggerii abbatis cancellarius relegi et subscripsi. » «

Nota XLII, pag. 25.

Conveni eum cum episcopo meldensi. — Nondum bene mihi constat quis hic meldensis episcopus. Et tamen aut Burcbardum, aut Manassem ejus successorem affirmare possum. Nam in tabulario Sancti Martini de Campis invenio Burchardum adhuc superstitem anno 1122, episcopatus sui tertio, Manassem vero jam coepisse regere meldensem ecclesiam anno 1125, quo « cclcsiam de Chosiaco Sancto Martino dedit, quum candelis de festivitate beatae Mariae, cum tortellis de festivitate sancti Stephani, cum xvm denariis infra xn dies natalis Domini a presbytero persolvendis, cum decimis tani majoribus quam minoribus ad eamdem ccclesiam, et ad capellam de Marroliis pertinentibus : et consilio etiam domini Gaufridi carnotensis episcopi, xi, solidos singulis annis a presbytero de beneficiis ejusdem ecclesiae persolvendos. »

Nota XLIII, pag. 26.

Stephanus quippe regis tunc dapifer...— Nec hinc certe magis praecisa temporis illius definitio potest erui. Nam et Stephanus dapifer, regis Ludovici litteris etiam anno H20 atque <122, subscripsisse legitur in archivis Sancti Dionysii. Quare praetermissa disquisitione ista, videndum jam potius quis fuerit hic dapifer sive senescallus Stephanus. Hugo de Cleriis in commentario de majoratu et senescalcia Franciae comitibus olim Andegavensibus hereditaria, docet fuisse Stephanum de Garlanda, Guillelmi de Garlanda dapiferi successorem, his verbis : « Guillelmus de Garlanda tuuc Franciie senescallus recognovit in illo colloquio hominium se debere comiti Fulconi de senescalcia Franciae, et inde fuit in voluntate comitis. Post Guillelmum fuit senescallus Stephanus deGarlanda, qui fecit hominium comiti. » Sed quod auclor ille non prodit, alibi didici, nempe Stephanum eumdem Guillelmi de Garlanda, nec non Anselli vel Anselmi dapiferi, Gillebertique buticularii fratrem fuisse. Sic enim asseritur in charta Ludovici Grossi, fundationem Beatae Mariae de Gornaio conGrmantis, quae quanquam prolixa, non incongrue tamen hic apponi poterit, quum praesertira ad illustrandum auctoris nostri locum maxime faciat. Sic igitur se habet:

Charla Ludovici Grossi.

« Ego Ludovicus Dei dispensante misericordia in regem Francorum sublimatus, notum tirri volo cnnctis Gdelibus tam futuris quam ct instantibus, quod ecclesiam Sanctae Dci genitricis Mariae, sanctique Joannis Evangelistae super Matronam fluvium juxta Gornaium castrum sitam, Guido Rubeus, et uxor ejus Adhelaida pari ab ipso fundamento devotione construxeruut. Et quum multa illi contulissenl beneficia, eam cum omnibus ad ipsam pertinentibus monachis Sancti Martini de Campis perpetuo habendam concesserunt. Ut autem eorum dona, quae praedictae ecclesiae dederunt, ab aliorum beneficiis distinguamus, eadem dona nominatim subscribi praecipimus. Primum eorum donuni monacbis Sancti Martini de Campis, ut dictum est, collatum hoc est: praefata ecclesia cum suis clausuris , et cum omni adjacente ambitu , capella de Gornaio, terra de Luabum, molendinum apud Gornaium; apud Russiacum ecclesia cum atrio, et tertia parte ejusdem villae. Haec sunt specialiter Guidonis et uxoris suae Adelaydae dona praedictis monachis ab eisdem collata. Cunctis praeterea innotescere volnmus, quod Ansellus de Garlanda dapifer noster supradicto monasterio tribuit apud Russiacum duas ejusdem villae partes, et sic totam omnino villam concessit monachis excepto nemore, et ipsum nemus eisdem monacliis et eorura hospitibus ad ardendum ct hospitandum, et ad propriae necessitatis usum. Nusiellum quoque, ecclesiam scilicet, et quicquid ad illam pertinet, cum hospitibus, terris, pratis, vineis, cum nemore et molendino, sicut roonachi ea possident, illi donavit. Decimam insuper de Bercorellis, et duas partes decimae de Bercheriis. Tertiam vero partem cum atrio Balduinus de Claciaco monachis dedit, assensu Anselmi dapiferi nostri. Totam quoque decimam de Pouteuz, et apud Torciacum medietatem dccimae, quae dicitur Sancti Martini, et ecclesiam Essoniae cum atrio et decima , Anselmus eidem roonasterio contulit. Hospites vero in eodem atrio commanentes Stephanus frat?r ejusdem Anselmi ei monasterio concessit. Apud Canoilum quicquid Alberlus deBri, ecclesiam scilicet cum decima, prata, et terram, et nemus raonachis praefati monastcrii concessit, ipso Ansello annnente, ex cujus feodo habebat. His et aliis beneficiis bonae memoriae Ansellus praefatum ditavit monasterium, et Christum heredem fecit, fratribus suis Stephano, Yuillelmo, et Gilleberto concedentibus. In vodo, quod est inter Gornaium et Kalam , xv arpenta pratorum habent, v de dono nostro, vn de dono Alberici de Montefirrao, ct tria de aliorum fidelium beneficio. Nos autera haec omnia praedicta dona, Guidonis videlicet Rubei, et uxoris ejus, et Anselli dapiferi nostri, et Stephani fratris sui, et Balduini de Claciaco, et Alberici de Montefirmo , et volumus et approbamus, etquantum ad nostram pertinet majestatem in perpetuum omnino confirmamus. Terram quoque et nemns de Campo Mulloso, quem Arnulfus de Corquerellis, annuente Pagano de Montegaio, praedictis monachis dedit, noa eidem ecclesiae confirmamus. Eidem etiam ecclesix confirmamus terram, et nemus quod dicitur Raimundi. Actum Parisius anno incarnati Yerbi «icxxiv , Adelaidis reginae vn. Signum Stephani dapiferi, signura Gilleberti buticularii, signum Hugonis constabularii, signum Alberici camerarii. Data per manum Stephani cancellarii. »

Vernm haec charta scrupnlum ingerit, qui paulo diligentius excutiendus est. Nam et Stephanum dapiferum, et Stephanum cancellarium simul subscriptos habet. Quum tamen Annales mauriniacensis cccnobii, quos Tculfds, et aliquot loci illius monachi scripserunt, eumdem faciant Stephanum dc Garlanda dapiferum cum Stephano cancellario regis. Teulfi verba sunt haec Annalium libro II : « Defuncto "Vuillelmo Anselli dapiferi germano, Stephanus cancellarius, frater amborura, major regiae domus effectns est. Hoc retroactis generationibus fuerat inauditum, ut homo qui diaconatus fungehatur officio, militiae simul post regem duceret principatum. Hic vir industrins, et saeculari praeditus sapientia, cum multis ecclesiasticorum bonorum redditibus, tnm familiaritate regis, quam sic habebat, ut ei potius a quibusdam diceretur imperare quam servire, temporali felicitate supra caeteros mortales nostris temporibus efflorebat. Tradita vero nepti sui in conjugio Almarico de Monteforti, cum honorc dc Rupeforti, qui puellae de matrimonio obvenerat, tumefactns oblitusque sui Adelam reginam frequcntissimis molestiis sibi reddidit infestam, odiisque crescentibus, rege turbato, depositus ab honore, pulsatur a curia. Ipse vero veluti quadam correplus insania, regnum turbarc totis viribus enititur, et viri in armis strenui, Amalrici dico, fretus auxiliis, patriam hanc bellis acccndit. Sed quum suos affectus dcducere non posset ad effectus, revcrsns ad semetipsum , seuescalciam, quam jure possidere se diccbat heredilario, dimisit, et cum rcge Ludovico, Adelaide regina interveniente, paciflcatus est. » f Vide Script. rer. gallic, t. XII, p. 75.] Ex qnibus quantus et qnalis fuerit Stephanus de Garlanda dapifer facillime potest judicari. Sed ut eum fuisse credam Stephanum illum cancellarium, qui postea parisiensis episcopus factus est, adduci nequeo. Multa enim in antiquis et fide dignis monumentis occurrunt, quae contrarium persuadere videntur. Et primo, tabula? Sancti Martini referunt Stcphanum parisiensem episcopum , « ecclesiam Sancti Dionysii quae dicitur de Carcere, quam diu manus laica injuste invaserat, quaeeliam suo temporc ad manus regias redacta fuerat, ipsam in manibus suis redditam ex conscnsu, petitione et voluntate regis Ludovici, anuuente Adelaide regina, et Henrico ejusdem ecclesiae abbate concedente, in perpetuum donasse Sancto Martino de Campis anno Christi Mcxxxiii. » In litteris vero Henrici abbatis Sancti Gcrmani de Pratis memorantur n servientcs Stephani de Garlanda , » qui sub annum adhuc 1138 , « castrum gurnaicum cum appendiciis in advocatione tenebat pro Almarico Eboredi comite neptis suae filio, cui idem castrum hereditario jure successerat. » Secundo, tumulus Stephani parisiensis episcopi, qui decessitannof4i0, enm primo canccllarium, post episcopum fuisse, nulla dapiferi vel senescalli mentione facta , demonstrat, hoc modo : « Hic jacet felicis memoriae reverendus pater et dominus Stephanus, quondam Franciae cancellarius, post parisiensis cpiscopus, etc. » Denique, qnod luce meridiana clarius est, tabula? Bealse Mariae de Gornaio referunt simul et « Stephannm parisicnsem episcopum, etStephanum dapiferum Gornaium tenentem. » Quare dubio hoc ita remoto, jam subjungendum restat, Stephano de Garlanda Radulphum Peronae, seu Viromanduorum comitem in senescalcia successisse. Quod aperte testalur Hugo de Cleriis qnum ait -. « Post Stepliauuin foit senescallus, Radulphus Peronx comes, qui similiter fecit hominia et servitinm. » Post Radulphum Theobaldus Magnus , comes blesensis, dapiferi munere fnnctus cst snb Ludovico Juniore. Post Theobaldum Magnum Theobaldus alter filius ejus, itidem comes blesensis, Philippi Angusti senescallus extitit. Et sic de caeteris

Nota XLIV, pag. 25.

Assensu episcopi te.rrce. — Hatonis scilicet episcopi trecensi>, posteaque cluniacensis monachi, de quo multa Petrus Venerabilis abbas Cluniaci, sanctus Bernardus, et alii ejusdem aevi tcriptores in epistolis.

Oratorium quoddam in nomine sanctat Trinitalis... construxi.— Tacet hoc loco, quod alibi refert ac sape repetit, oratorium illud se, quum in nomine sanctae Trinitatis fundatum ac dedicatum esset, quia tamen ibi profugus ac jam desperatus divinae gratia consolationis aliquantulum respirasset, in memoriam liujus beneficii Paracletum sivc Paraclitum nominassc. Quod asserunt etiam Robertus Autissiodorensis, clironicon Sancti Petri Vivi Senonum, et alii. Construxitque illnd in pago trecensi, super flavium Arduzonem sive Ardiconem, in parochia Quinceii, vicina Nogento super Sequanam. GuilleJmus Nangius in chronico : « Construxerat enim monasterium in episcopatu trecensi juxta Nogentum super Sequanam in quodam prato ubi legere solitus fuerat. » Et lnnoccntius II, in litteris ad Heloissam : « Heloissae, » inquit, « abbatissae, caeterisque sororibus in oratorio quod in pago trecensi, in parrochia Quinceii, supra fluviura Arduconem situm est. » Vocant autem illud romani pontilices, «paracletense coenobium, oratorium Sanctae Trinitatis, Paracletum, etoratorium Sancti Spiritus.» Sed de eo plura adbuc postea. [Adde quod Petrus noster efligiem sanctissimae Trinitatis in oiatorio Paracleti collocari curaverat, quam Mabillon his verbis describit, Annal. ordin. S. Bened. lib. LXXIV, cap. xix, t. VI, p. 85: « Antequam Abaelardi Paraclelum dimittamus, haud ab re vidctur hic observare trium saiictissimae Trinitatis cui dedicalum ejus loci oratorium est, personarum exlantes figuras, ad humanam staturam ex uno lapide fabi efactas, quas Abailardua ipsc fabricari curavit, insolito, ut in omnibus iusolitus eral, modo. Pater in mcdio positus est cum toga talari, stola e collo pendente et ad pectus decussata, atque ad cingulum adstricta; cum corona clausa in capite et globo in sinistra mauu ; pallio superindutus, quod ad duas inde personas extenditur, cujus e fibula pendit lembus deauratus hi* verbis adscriptis : Filius meus es tu. Ad Patris dexteram stat Filius cum simili toga, sed absque cingulo, habens in manibus crucera pectori appositam, et ad sinistrara partem lembum cum his verbis : Pater meus es tu. Ad sinistram extat Spiritus sauctus cum simili toga indutus, decussatas super pectus habens manus cum hoc dicto : Ego ulriusque spiraculum. Filius coronam spineam, Spiritus sanclus olearem gerit. Uterque respicit Patrem, qui calceatus est, non duae aliae personae. Eadcm in tribus vullus species et forma. » Vide etiam quac de eodem argumento disscrueruat D. Gervaise, Vie d'Abeillard, t. II, p. 229 ; Alexandre Lenoir, Musee des monuments francais, t. I, tab. n° 516 ; et clariss. vir Kemusat, in opere saepe laudato, 1.1, p. 109 et sq.]

Nota XLVI, pag. 25.

Quod quum cognovissent scholares, coeperunt undique concurrere. — Franciscus Petrarcha, lib. II, de Vita soiitaria : « Qui Petrus Abaelardus,» inquit, « invidix cedens, solitudinis trecensis abdita penetravit, etsi non sine magno undique studiosorum conventu, quos e multis urbibus solitario illi discipulos doctrinae celebris fama contraxerat, sine requie tamen optata, quam sibi radicitus tenax livor, odiumque convulserant. »

Nota XLVII, pag. 88.

Alter regularium canonicorum vitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur. —Sanctos Nortbertum canonicae praemonstratensium congregationis institutorem, et Bernardum monastici cisterciensium ordinis promotorem praecipuum intelligit. Quorum hic primus claraevallensis ccenobii abbas, benedictus est a Guilleimo de Campellis cpiscopo catalaunensi sub annum 1114, episcopatu iingonensi vacante, sicut in chronico victoriano legitur, posteaque trecentorum et amplius monacho rum pater esse meruit. Ille vero, teste veteri laudunensis ecclesiae canonico, « post paucos annos novi liuniais , oovaeque conversionis, nec solum interius, sed etiam exterius candoris novus inventor et incoeptor, dominus scilicet Nortbcrtus, de Lolharingia Franciam adveniens, divina praecedente et comiLante gratia io episcopatu laudunensi primam illam vincam plantavit, quae in charitate radicata et fundata jam emisit propagines suas, et vino fortitudinis suae, quod laetincat cor hominis, jam ubertim ioebriavit plures principes et judices terrae, juvenes, et virgines, senes cum junioribus. Ita ut fortiter

« ZurückWeiter »