Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

aqua circumfusum dicat, sicut aqua terram tunc omnino ambibat, vel cœlum aerem ambit, et tale sit spiritum tunc illum volitare super aquas, quasi mobili sua levitate illas ambire; videtur hæc quoque sententia naturali rerum ordini consentire, nisi forte quod quum de aere dicitur spiritus, additur Domini : quod nequaquam de terra vel cæteris dictum est elementis. Sed fortasse tanto id diligentius propheta scripsit, quanto perfectius rem gestam simul et mysticam comprehendit. Tale est ergo «< spiritus Domini volitabat super aquas,» ac si diceret, ventus in eis spirabat, typum gerens Spiritus sancti aquas in baptismum sua gratia fœcundaturi et quasi hoc beneficium eis inspiraturi.

Quum ergo propheta de cœlo et terra manifestam prius fecisset mentionem, dicens: «< Creavit cœlum et terram, » et in hoc patenter duo elementa comprehendisset, ignem videlicet ac terram, præsertim quum nomine cœli et terræ nonnisi terrenum elementum et igneum ex quo est, extrema mundi spatia, hoc est ætherea, quæ proprie cœlum dicitur, intelligi soleat : duo quoque alia, scilicet aquam et aerem consequenter exprimere curavit : quæ dum non creari tunc sicut illa patenter dixerit, quamvis, ut diximus, hæc quoque in eorum nominibus comprehendat, curavit manifeste nunc ea distinguere, ut diligenter totam mundi constitutionem in quatuor istis consistere declararet.

« Dixit quoque Deus : « Fiat lux. » Dictum ipsius Dei est Verbum Patris, quod ejus coæternam sapientiam intelligimus, in qua primitus omnia disponuntur quam opere compleantur; sicut scriptum est : « Qui fecit quæ futura sunt ; » fecit, inquam, disponendo antequam faceret opere complendo. Sicut est itaque verbum oris, ita et verbum dicitur cordis, juxta illud1 : « In corde et corde locuti sunt. » Quum igitur propheta in diversis rerum creationibus faciendis præmittit : << Dixit Deus; » et ad dictum statim effectum adjungit, dicens : « Et factum est; >> ita cuncta Deum condidisse in Verbo, hoc est in sapientia sua ostenditur, id est, nihil subito vel temere, sed omnia rationabiliter ac provide. De quo et Psalmista : « Dixit, » inquit, «< et facta sunt, » id est, ratione et providentia præeunte cuncta condidit sive ordinavit. Qui etiam alibi verbum hoc apertius demonstrans non esse verbum audibile et transitorium, sed intelligibile ac permanens, ait : « Qui fecit cœlos in intellectu; » primo videlicet per rationem apud se eos constituendo quam opere complendo; quasi bina sit omnium rerum creatio : una quidem primum in ipsa divinæ providentiæ ordinatione altera in opere. Secundum quas etiam duas creationės duos esse mundos, unum videlicet intelligibilem, alterum sensibilem adstruxere philosophi. Quod nec ab evangelica dissidet disciplina, si sententiæ veritatem magis quam verborum at

2

[blocks in formation]

tendamus proprietatem. Scriptum quippe est in evangelio de hoc ipso Dei Verbo1 : « Quod factum est, in ipso vita erat.» Quod tamen philosophi ipsum etiam divinæ providentiæ conceptum mundum appellant, ab ecclesiasticæ locutionis usu plurimum dissentire videtur. Unde Augustinus in primo Retractationum2: << Displicet, »> inquit, «< mihi quod philosophos non vera pietate præditos dixi virtutis luce fulsisse. Et quod duos mundos, unum sensibilem, alterum intelligibilem sic commendavi tanquam hoc etiam Dominus figurare voluerit, quia non ait3: «< Regnum meum non est de mundo, sed, regnum meum non est de hoc mundo. » Item: « Nec Plato quidem in hoc erravit quia esse mundum intelligibilem dixit, si non vocabulum quod ecclesiasticæ consuetudini in re illa minime usitatum est, sed ipsam rem volumus attendere : mundum quippe ille intelligibilem nuncupavit ipsam rationem qua fecit Deus mundum. Quam qui esse negat, sequitur ut dicat irrationabiliter, Deum fecisse quæ fecit. » Idem de Civitate Dei libro decimo sexto hanc internam Dei locutionem, et intellectuale, non audibile, verbum diligenter describens : « Dei,» inquit, ante factum suum locutio ipsius, facti sui est incommutabilis ratio, quæ non habet sonum strepentem atque transeuntem, sed inde sempiterne manentem et temporaliter operantem. »>

Quod itaque dictum est : «< Dixit Deus: Fiat lux et facta est lux, » tale est quod sicut prius in verbo mentis ordinavit, aut propria ratione faciendum esse decrevit, ita postmodum opere complevit. Lucem vero istam, quæ prædictas tenebras removit, ipsam sequentium operum distinctionem accipimus, qua videlicet confusa illa congeries, quæ se nondum visibilem præbebat, nec usui apta alicui cognosci poterat, vel ad quid creata esset, ex ipsa adhuc percipi valebat, ad eam ordinationem perducta est, ut jam se omnino ipsis aptam præberet. « Et facta lux, »> hoc est, juxta hoc quod in verbo mentis suæ Deus ordinaverat opere complevit, illis videlicet confusionis, quas diximus, tenebris sequentis distinctionis luce remotis.

Nec est prætereundum quod superius in creatione cœli et terræ non est scriptum : «< Dixit Deus et factum est ita,» sicut in sequentibus per singula opera scriptum videmus : sed quasi primo tacuit Deus, et a luce loqui exorsus est. Bene equidem; quasi enim imperando dicit Dominus : « Fiat, » et ei subjecta famulatur creatura, quantumcumque irrationalis sit vel bruta, tanquam ejus audierit atque intellexerit imperium : sicut et Jeremias meminit dicens : « Perfecit terram et adimplevit eam pecudibus, vocavit eam et audivit in tremore; stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis, et lætatæ sunt, vocatæ sunt et

'Joan., cap. 1, v. 3.

- Cap. 1, Opp. t. I, col. 6. · 3 Joan., cap. xviii, v. 36. – ⚫ Baruc., cap. ш, v. 39.

dixerunt : « Adsumus; et luxerunt cum jucunditate. » Quomodo itaque nondum creata materia, nec adhuc existente, cui imperaretur, verba imperii convenienter dicerentur? Præterea dictum illud Dei, hoc est, verbum ipsius, de quo scriptum est': « Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem, etc. » Bene tunc primo propheta demonstravit, quum ad lucem operum Dei pervenisset, per quam quidem lucem operum Deus homini quodammodo loqui et seipsum manifestare primo incepit, sicut et Apostolus patenter edocuit dicens: « Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur, etc. » Dum igitur illa adhuc confusa congeries nec visui, nec notitiæ se præberet humanæ, nec alicui apta usui, vel angelo, vel homini, si jam esset creatus, appareret, quasi tacuisse Deus ostenditur, quia nondum tale quid in illa egerat. Unde aliquid ipse loqui valeret, hoc est humanam instruere rationem atque aliquam excellentiæ suæ præbere notitiam.

Notandum vero in hoc ipso Genesis exordio fidei nostræ fundamentum circa unitatem Dei ac Trinitatem prophetam diligenter expressisse. Quum enim dixerit « spiritus Domini, » simul et personam Spiritus sancti, et Patris a quo ipse Spiritus, ut beatus meminit Augustinus, principaliter procedit, manifeste distinxit. In eo vero quod addidit, « dixit Deus, » dictum ipsius Dei, id est Verbum ejus, quod est Filius, cum ipso pariter Patre patenter expressit. Nemo etenim sani capitis ita desipere potest, ut hoc dictum corporale æstimet, quum nec corporalis sit divinitas, nec loqui corporaliter habeat, nec adhuc cui eum loqui corporaliter oporteret adsisteret. Ubi autem nos dicimus, «< creavit Deus, pro eo quod est «< Deus,» in Hebræo habetur Heloym, quod divinarum personarum pluralitatem ostendit. Hel quippe singulare est, quod interpretatur << Deus; » Heloym vero plurale est, per quod diversitatem personarum, quarum unaquæque Deus est, intelligimus. Unde autem dictum est, «< Heloym creavit, » non, creaverunt? ut videlicet ad plurale nomen singulare verbum referretur; quatenus insinuaretur in tribus illis personis non tres creatores, sed unum tantum debere intelligi. Quum igitur dixit «< Heloym creavit » in quo divinas personas pariter cooperari docuit, profecto indivisa esse opera Trinitatis præfixit. Quum autem postmodum, ut diximus, Patris et Spiritus et Verbi personas distinxit, in quo illa consisteret Trinitas determinavit.

Notandum vero pro eo quod dicimus: «< Fiat lux, et facta est lux, » in Hebræo haberi: «< Sit lux, et fuit lux; » et similiter in cæteris quæ sequuntur, ubicumque nos habemus: «Dixit Deus: «< Fiat hoc, et factum est ita; » in Hebræo est : «Sithoc, et fuit ita. » Quibus fortasse verbis maxima celeritas divinæ operationis exprimi

Joan., cap. 1, v. 9. Rom., cap. 1, v. 20.

tur. Quippe dum aliquid sit quod nondum est, aliqua mora in faciendo esse potest. Quum vero dicitur : Sit, et fuit, nulla interposita mora, perfectio rei ostenditur.

<< Et vidit Deus lucem, quod esset bona. » Quum dicitur in diversis operibus Dei post eorum consummationem, quia vidit Deus quod esset bonum, tale est ac si diceretur, intellexit nihil ibi per errorem factum quod sit corrigendum, etiam aliquid comparatione præcedentis imperfectionis esse perfectum innuitur. Bene lucem, id est distinctionem operum, Deus approbat, quia per eam excellentiæ suæ laudem nobis manifestat, quoniam laus operis in artificem redundat. Unde etiam de his quæ propter hominem facit, quum dicitur ipse videre quia bona sint, nullo modo rectius intelligi puto, quam quod ea sic ordinat, ut nos etiam illa bona esse videre faciat, sicut et Abraham dicit1: « Nunc cognovi quod timeas Dominum, » id est, Cognosci feci. Hinc est quod secundæ diei opera in suspensione scilicet superiorum aquarum minime approbare dicitur, quum nos id minime laudare faciat, cujus operis rationem vel utilitatem nequaquam percipimus. « Et divisit lucem a tenebris. » Hoc est operatione sua perfectum discrevit ab imperfecto, et distinctum a confuso. Superius autem ubi ait : «< Dixitque Deus : <«<Fiat lux, et facta est lux, » ad imperium quidem Dei lucem esse factam monstravit. Hic vero quum ait, « et divisit lucem a tenebris, » per ipsum quoque hanc distinctionem operum, quam lucem appellat, factam esse demonstrat, ut ́idem ipse materiæ creator pariter et formator intelligatur, eique tota laus tam de creatione materiæ quam de operum formatione tribuatur.

<< Appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. » Hoc est, fecit eam hac appellatione dignam, ut videlicet ipsa operum facta distinctio per similitudinem dies appelletur, et illa quæ præcessit confusio nox dicatur, quæ etiam superius tenebræ dicebatur.

«< Et factum est vespere et mane dies unus. » Diem unum hic vocat totam illorum operum Dei consummationem, prius in mente habitam, et in opere postmodum sexta die completam. Vesperam autem hujus totius temporis quod hic unum diem appellat, totam illam operationem Dei vocat, secundum quod prius in ejus mente latebat, antequam per effectum ad lucem prodiret. Ac rursus ipsam eamdem operationem mane nuncupat secundum quod opere postmodum completa sese visibilem præbuit. Divinæ itaque mentis conceptum in dispositione futuri operis vesperam dicit, mane vero appellat ipsam conceptus illius operationem et divinæ dispositionis effectum in sex diebus consummatum. Quum itaque dicitur: « Et factum est vespere et mane dies unus,» tale est ac si diceretur, eadem est operatio, quæ in mente Dei tanquam in vespere prius la

Genes., cap. xxi, v. 12.

tebat, et quæ postmodum per effectum operum ad lucem erupit : quod est dicere: Sicut prius mente concepit, ita postmodum opere consummavit, juxta quod scriptum est1 : « Quod factum est, in ipso vita erat. »> Quasi enim de sinu quodam secreti sui singula Deus producit, dum exhibet opere quod ante conceperat mente; nec a conceptu dissidet opus, dum quod mente disponitur opere completur. Quum itaque tam vespere quam mane totam divinorum operum summam, ut dictum est, comprehendat, tam videlicet conceptorum mente quam exhibitorum opere, bene dictum est dies unus potius quam dies primus, quum omnia comprehendat opera, nullus est operum dies respectu cujus primus hic dici possit. Unitas vero hæc dici magnam divinorum operum concordiam et convenientiam demonstrat, in illa scilicet tota tam diversorum operum summa. Hunc vero unum diem magnum, totum videlicet tempus illud divinorum operum ipse in sequentibus propheta declarat dicens : « Istæ sunt generationes cœli et terræ, quando creatæ sunt, in die quo fecit Dominus cœlum et terram et omne virgultum agri, etc. » Quum vero in sequentibus dicit diem secundum et tertium, etc., diem primum intelligit quo cœlum et terra creata sunt, sicut dictum est: « In principio creavit Deus cœlum et terram, » in quo etiam lux est creata vel a tenebris divisa. Ad opera quippe primæ diei sola creatio cœli et terræ pertinet quæ primo diei deputanda est, respectu cujus videlicet primæ diei secundus aut tertius dies dicatur: ut tale sit: In principio creavit, ac si diceretur : In prima die, hoc est ante cætera quæ sequuntur opera. Prius quippe materiam creari oportuit quam formari. Si quis tamen quod dicitur, «< et factum est vespere et mane dies unus, » ad opus solummodo primæ diei referre velit, sicut et in cæteris diebus de operibus eorum fit, nihil impedit: nam et ipsam materiam sicut et materiata prius in mente Deus habuit, velut in vespere, antequam per creationem produceret in mane.

DE SECUNDA DIE.

«< Dixit quoque Deus. » Notandum vero quod in his dictis divinis nostra translatio habet aliquando, « dixit quoque Deus,» aliquando «< dixit vero Deus; »> vel « autem, » vel «< etiam » quod idem est, aliquando sicut superius, « dixitque Deus, » quum hebraica veritas ubique habeat, «< dixitque Deus. » Quæ quidem veritas hebraica juxta superiorem nostram expositionem huic loco maxime congruit, ut videlicet dicatur «< dixitque Deus,» potius quam « dixit quoque Deus. >> Quum, ut diximus, in luce facta omnium sequentium operum distinctio intelligatur, nequaquam proprie ista conjunctio « quoque » quoddam augmentum

Joan., cap. 1, v. 3.

« ZurückWeiter »