Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dicti significans supponi hoc loco debuit; quum jam videlicet hujus diei operatio sicut et cæterorum in luce facta sit comprehensa. Quum ergo in Hebraico dicitur: <«< dixitque,» ut scilicet qualiter ista lux facta sic distinguatur, ita est ad superiora continuandum, tanquam si dicatur: Facta est lux, id est, distinctio præcedentis confusionis, sicut dixit Deus, et ita facta est ad imperium dicti ejus, sicut tam nunc quam postmodum distinguitur. De cujus quidem distinctionis opere primo nunc dicitur, « dixitque Deus, etc. » Dixit Deus, id est in Verbo sibi coæterno, sicut jam determinatum est, id est in ipsa propriæ sapientiæ providentia prius id disposuit quam opere compleret.

« Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. » Firma-` mentum vocat aereum similiter simul et æthereum cœlum, de quibus dictum est, « et aquæ quæ super cœlos sunt, » quæ utraque nunc interjacent inter has aquas inferiores1 sive terram, et illas superiores aquas. Quod quidem ideo firmamentum dicitur, quod superiorem aquarum fluidam naturam ne inferius defluant et relabantur propria interpositione confirmat. Unde Hieronymus. Samaym Hebraice, id est cœlos, æthereum scilicet atque aerum, quos hic firmamentum Moyses appellat, ex aquis dicit sortiri vocabulum, id est pro eo sic appellatum, quod aquas ita superius firmat, ne inferius defluant.

Quæritur autem quomodo ignis et aer aquæ substantiam quæ ponderosior est sustentare valeant. Sed profecto tanta potest esse raritas atque subtilitas illarum aquarum, et tanta ignis et aeris massa quæ ei subjacet, quod ab istis illæ sustentari queant; sicut ligna et nonnulli lapides ab aquis, quamvis ipsa terrenæ sint et gravioris naturæ. Quis etiam nesciat vicinum aerem, quamvis aquis levior sit, eas tamen exhalatione terræ vaporaliter tractas, antequam in guttas conglobentur, suspendere atque sustentare? Si ergo his aquis vaporatis, illæ superiores rariores sunt ac minus corpulentæ, cur non ab igne simul et aere subjacentibus sustentari perenniter valeant, sicut illæ corpulentiores ab aere solo suspenduntur ad horam? Nam et nubes densas et ingentia draconum vel avium corpora ab aere sustentari manifestum est. Nec quisquam fidelium dubitat humana corpora, quamvis terrenæ naturæ sint, tantæ subtilitatis ac levitatis post resurrectionem futura, ut non solum super cœlos consistere queant, verum etiam ubicumque voluerit Spiritus sine dilatione transferantur. Præterea quis nesciat inclusum aerem in vesica circumstantem pellem vesicæ undique suspendere atque sustentare, licet ipse omnino pelle illa sit levior? Imo etiam quantamcumque corporum molem sustentare posset quamdiu inclusus cohiberi posset. Sic et illa aeris et ignis congeries atque globus in illa aquarum corpulentia conclu

'Martene legit interiores, male, ut opinor.

sus nequaquam levitate sui eas suspendere vel sustentare impeditur. Nec ullo modo labi aqua illa circumfusa posset, qua undique ignem et aerem cohibet, donec ei ignis vel aer in aliquam partem cederet, quoniam locum unius corporis nullatenus alterum occupare potest, nisi illo primitus inter recedente. Undique vero aer ipse et ignis, ne devolare fortassis possint, circumstantibus aquis comprimuntur ; et undique superpositas habent aquas, quomodo in omni globo quæ exteriora sunt superiora sunt. Ut autem cohibere illa et comprimere possint, aliquid gravitatis inesse necesse est, et ita moderate, ut ab illis queant sustentari. Constat vero, ut dictum est, duo tantum elementa gravia esse, terram scilicet atque aquam, et terram graviorem aqua. Unde ut moderatior esset gravitas, aquam potius quam terram superponi oportuit, quæ et facilius sustentari, a levibus potuit. Denique in his corporibus, quæ ex quatuor constant elementis, tam animatis quam inanimatis, quis rationabiliter negare possit, hæc quatuor elementa tali sibi modo copulari, ut nonnullæ particulæ leviorum elementorum aliquibus particulis graviorum supponantur? Non enim alicujus magni corporis inferiores partes ita prorsus ignei vel aerii elementi admixtione penitus carent, sicut nec superiores ab aqua et terra prorsus sunt immunes; sed tam superiores quam inferiores hujus corporis partes ex quatuor constant elementis, congrua quadam naturali moderatione sibi colligatis, juxta illud quod ad Deum dicitur, «< qui numeris elementa ligas. » Quid ergo mirum si in compositione mundi aqua igne vel aere gravior superponi potuit illis, et ab eis etiam sustentari? Nonnulli autem aquas illas superiores glaciali concretione solidatas atque in crystallum induruisse adstruxerunt. Quod quidem si ita est, quanto magis sunt solidæ, tanto vehementius conclusum ignem et aerem cohibent ne aliquo abscedant, et tanto fortius ab ipsis sustentantur; imo fortassis nec jam ab eis sustentari eas necesse est, quæ jam fluidæ non sunt, sed in crystallum solidatæ. Unde Josephus Antiquitatum libro primo: «Secunda die cœlum super omnia collocavit, eumque ab aliis distinguens in semetipso constitutum esse percepit; et ei crystallum circumfigens, humidum esse et pluviale ad utilitatem quæ fit ex imbribus terræ congrue fabricatus est. » Hieronymus ad Oceanum de unius uxoris viro: «< Inter cœlum et terram medium extruitur firmamentum, et juxta hebraici sermonis etymologiam cœlum, id est samaim ex aquis sortitur vocabulum, ut aquæ quæ super cœlos sunt in laudes Domini separentur. Unde et Ezechiel crystallum super cherubim videtur extensum, id est compactæ et densiores aquæ. » Beda de rerum Naturis : « Cœlum superioris circuli virtutes continet angelicas, quæ ad nos exeuntes ætherea corpora sumunt, ut possint hominibus etiam in edendo similari, eademque ibi reversæ deponunt. Hoc Deus aquis glacialibus temperavit, ne inferiora succenderet elementa, dehinc inferius

cœlum nuncupans firmamentum propter sustentationem superiorum aquarum : item aquas super firmamentum positas cœlos quidem spiritualibus humiliores, sed omni creatura corporali superiores. >>

Quidam ad inundationem diluvii reservatas, alii vero rectius ad ignem siderum temperandum suspensas affirmant. Beatus vero Augustinus istas opiniones prætermittens de aquis illis superioribus, utrum videlicet glaciales sint vel non, vel quas in se habeant utilitates, ait : « Sane quales ibi aquæ sint quosve ad usus reservatæ conditor ipse noverit, esse tamen eas, ibi Scriptura testante, nulli dubium est. » Quod ergo tantus doctor quasi dubium sibi reliquit, affirmare nobis arrogantissimum videtur. Quod vero nonnulli opinati sunt eas ibi constitutas et reservatas ad inundationem diluvii, ut inde scilicet labentes abundantia sui terram cooperirent, frivolum omnino deprehenditur. Quum enim Psalmista longe post diluvium existens dicat1: « Et aquæ quæ super cœlos sunt laudent nomen Domini, » profecto ibi nunc quoque sicut ante constat eas existere. Quippe non ait : Quæ erant, sed : Quæ sunt. Quod si pars quædam inde sit delapsa, nequaquam firmamentum illi parti fuit interpositum, quod nequaquam ita eas firmavit, ut non ulterius laberentur. Constat etiam, ut Genesis refert, diluvium ex abundantia pluviarum fuisse, ruptis etiam fontibus abyssi magnæ : quibus postea clausis et prohibitis pluviis, ipsum diluvium cessavit. Certum autem habetur pluvias nequaquam oriri nisi terrarum exhalatione, cum sol videlicet eas calefaciens vaporatione sui aquas tenues tanquam in fumo ex calefactione terræ conscendentes attrahit. Non itaque illa aquarum abundantia, quæ in pluviis fuit, de supernis, sed infimis originem habuit. Ubi et quum jam diluvio cessante, additur non solum quia pluviæ sunt prohibitæ, sed etiam quia clausi sunt fontes, manifeste innuitur totam illam aquarum in diluvio abundantiam nonnisi de inferioribus aquis fuisse, quæ in die tertia congregatæ sunt ut appareret arida. Quod vero dictum est, quia cataractæ cœli in diluvio sunt apertæ, et facta est pluvia, cœlum ipsum aereum, unde pluvia manat, non æthereum dicit : cataractas vero non arcta foramina dicens, abundantiam pluviæ insinuat, tanquam tunc nihil nubium vel aquæ vaporatæ aer uspiam retineret. Aqua itaque desuper in pluviam labente, et obstrusis terræ foraminibus, terram undique aquis cooperiri necesse fuit, sicut et in die tertia antequam illæ eædem aquæ inferiores in unum congregarentur locum ut appareret arida. Quid ergo suspensio illa aquarum utilitatis habeat, quod nec a sanctis certa sententia definitum est, difficillimum disseri arbitror. Illa tamen nobis probabilior videtur opinio, ut ob hoc maxime ad calorem temperandum superioris ignis constituerentur,

Psalm. CXLVIHI, V. 40.

ne fervor ille superior vel nubes ipsas vel aquas inferiores omnino attraheret, quum sit vis ignis naturaliter attractiva humoris: unde et phlebotomarii quum vasculis appositis sanguinem extrahere volunt, inclusis stupis ignem immittunt, ut calore ignis humorem attrahant sanguinis.

Et notandum, quod ubi nos dicimus « fiat firmamentum in medio aquarum, »> Hebræi habent, « sit extensio infra aquas; » hoc est intervallum quo ipsæ ab invicem in perpetuum separentur ne se ulterius contingant : sicut scriptum est1: « Extendens cœlum sicut pellem, qui tegis aquis superiora ejus. » Et alibi 2 : « Congregans sicut in utre aquas maris. » Illa igitur extensio qua superiores et inferiores aquæ separantur quasi pellis interjacens inferiores aquas tanquam utrem concludit, et superiores quasi firmamentum suspendit atque sustentat. Quum autem ait : « Divisit aquas quæ erant sub firmamento, etc., » tale videtur esse, ac si diceret : Divisit quæ jam divisa erant. Non enim ait : Quæ nunc sunt sub firmamento et quæ super, sed : Quæ jam tunc erant. Ex quo manifestum est a prima die jam aquas super ætherem constitisse, sive flațu venti, ut diximus, illuc superjectas, sive ibi in ipsa sua creatione factas et circumductas universo mundo, non de inferioribus illuc flatu aliquo venti sublatas. Quod ergo nunc dicitur in secunda die divisas aquas quæ erant super ab his quæ erant subtus, divisionem istam per interpositionem firmamenti intelligit ita eas in secundo die firmatas esse, ut ulterius labi non possent. Quamvis enim in prima die jam ibi essent, non tamen jam ibi firmatæ erant, ut labi non possent, quod secunda die factum est, in qua firmamentum fieri dicitur. Hebraicum tamen ubi nos habemus: <«< Divisit aquas quæ erant sub firmamento, etc., » non habet «<erant; » quoniam verbo substantivo aut vix aut nunquam utitur, et absque hoc verbo enuntiationes facere consuevit, veluti quum dicitur «< beatus vir, » pro « beatus est vir. >> Tale est itaque quod ibi habetur, ac si diceretur : Divisit aquas quæ sub firmamento ab his quæ super firmamentum. Ubi quidem si subintelligatur, « sunt, » quod est in præsens verbum, sicuti quum dicitur << beatus vir, » pro « beatus est vir; » tale est quod propheta ait : « Divisit tunc quod nunc sub firmamento, etc., » quoniam in ipso tempore prophetæ qui loquitur et firmamentum jam olim existebat factum, et divisio aquarum erat per interpositionem ipsius sicut et modo.

»

Si quis autem requirat quanta mora ibi fuerint antequam firmarentur, volens cognoscere quæ fuerit illa prima dies ante secundam : sciat istos sex dies quibus mundus perfectus est, nequaquam mensurari debere secundum dies istos quos nunc habemus ex solis illuminatione, præsertim quum nondum sol in illis tribus præcedentibus diebus factus esset. Quum ergo dies in his operibus Dei compu

[merged small][ocr errors][merged small]

tamus, et dicimus quod factum est vespere et mane dies unus, nequaquam diem vel vesperam vel mane juxta dies nostros quos nunc habemus accipimus; sed unam et aliam diem secundum operum distinctionem intelligimus, ut prima videlicet dies dicatur prima Dei operatio, per quam ipse prius operatus est, unde nos illuminare de sua notitia posset, juxta illud quidem Apostoli1, « invisibilia enim ipsius, etc. » Etsi enim materia illa informis primo die creata minus sufficiens esset ad notitiam vel laudem creatoris quamdiu in illa confusione vel informitate sui permaneret, illa tamen primæ creationis confusio postea formanda atque distinguenda in hunc mundi ornatum quo nunc utimur, et quem necessarium nobis intelligentes, Deum inde laudamus, non immerito prima dies dicta est, quia inde humanæ notitiæ circa Deum exordium cœpit. Prius quippe cœlum et terram creari necesse fuit, hoc est materiam futurorum in elementis præparari, quam eam in opera subsecuta formari. Primam itaque diem dicit, ut jam supra meminimus, primam materiæ creationem in elementis. De vespera quoque et mane hujus diei sicut et cæterorum jam dudum docuimus. Nunc autem ut ad intermissa, non dimissa, redeamus, sciat lector nos hæc interposuisse, nec quum audit unam diem vel aliam a propheta dici, moras istas temporis intelligat, quas nunc in diebus nostris accipimus, sed diversitatem dierum ad diversitatem operum referat, quantamcumque moram in successione vel operatione sui habentium. Nemo igitur miretur, quum audit secunda die aquas firmari jam super cœlos existentes, tanquam aliqua mora fuerit inter illam earum existentiam et firmationem ipsarum, quum videlicet statim postquam ibi fuerint, firmatæ sint ibi. Quod ergo nunc dicitur: «Fiat firmamentum, >> vel «< divisit aquas quæ erant, etc.,» ista firmatio earum vel divisio ita est accipienda, ut sine dilatione postquam ibi fuerunt in indissolubilem glaciem tanquam crystallus induratæ, sic stabilirentur et firmarentur per interpositionem ætheris et aeris, ne ad inferiora dilaberentur quamvis ex natura elementi aquatici aliquid ponderositatis haberent, et juxta philosophos omnia pondera nutu suo ferantur in terram.

Forte et hoc aliquis requirit, si, ut dicitur, aquæ illæ superiores igni superpositæ in glaciem duruerint, qua vi naturæ id factum sit. Ad quod primum respondeo, nullatenus nos modo, quum in aliquibus rerum affectis vim naturæ vel causas naturales requirimus vel assignamus, id nos facere secundum illam priorem Dei operationem in constitutione mundi, ubi sola Dei voluntas naturæ efficaciam habuit in illis tunc creanais vel disponendis; sed tantum ab illa operatione Dei sex diebus illa compieta. Deinceps vim naturæ pensare solemus,

Rom., cap. 1, v. 20.

« ZurückWeiter »