Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

coelum nuncupans firmamentum propter sustentationem superiorum aquarum : item aquas super firmamentum positas coelos quidem spiritualibus humiliores, sed omni creatura corporali superiores. » Quidam ad inundationem diluvii reservatas , alii vero rectius ad ignem siderum temperandum suspensas affirmant. Beatus vero Augustinus istas opiniones prætermittens de aquis illis superioribus, utrum videlicet glaciales sint vel non, vel quas in se habeant utilitates, ait : « Sane quales ibi aquæ sint quosve ad usus reservatæ conditor ipse noverit, esse tamen eas, ibi Scriptura testante, nulli dubium est. » Quod ergo tantus doctor quasi dubium sibi reliquit, affirmare nobis arrogantissimum videtur. Quod vero nonnulli opinati sunt eas ibi constitutas et reservatas ad inundationem diluvii, ut inde scilicet labentes abundantia sui terram cooperirent, frivolum omnino deprehenditur. Quum enim Psalmista longe post diluvium existens dicat ' : « Et aquæ quæ super coelos sunt laudent nomen Domini, » profecto ibi nunc quoque sicut ante constat eas existere. Quippe non ait : Quæ erant, sed : Quæ sunt. Quod si pars quædam inde sit delapsa, nequaquam firmamentum illi parti fuit interpositum, quod nequaquam ita eas firmavit, ut non ulterius laberentur. Constat etiam, ut Genesis refert, diluvium ex abundantia pluviarum fuisse, ruptis etiam fontibus abyssi magnæ : quibus postea clausis et prohibitis pluviis, ipsum diluvium cessavit. Certum autem habetur pluvias nequaquam oriri nisi terrarum exhalatione, cum sol videlicet eas calefaciens vaporatione sui aquas tenues tanquam in fumo ex calefactione terræ conscendentes attrahit. Non itaque illa aquarum abundantia, quæ in pluviis fuit, de supernis, sed infimis originem habuit. Ubi et quum jam diluvio cessante, additur non solum quia pluviæ sunt prohibitæ, sed etiam quia clausi sunt fontes, manifeste innuitur totam illam aquarum in diluvio abundantiam nonnisi de inferioribus aquis fuisse, quæ in die tertia congregatæ sunt ut appareret arida. Quod vero dictum est, quia cataractæ cœli in diluvio sunt apertæ, et facta est pluvia, coelum ipsum aereum, unde pluvia manat, non æthereum dicit : cataractas vero non arcta foramina dicens, abundantiam phuviæ insinuat, tanquam tunc nihil nubium vel aquæ vaporatæ aer uspiam retineret. Aqua itaque desuper in pluviam labente, et obstrusis terræ foraminibus, terram undique aquis cooperiri necesse fuit, sicut et in die tertia antequam illæ eædem aquæ inferiores in unum congregarentur locum ut appareret arida. Quid ergo suspensio illa aquarum utilitatis habeat, quod nec a sanctis certa sententia definitum est, difficillimum disseri arbitror. Illa tamen nobis probabilior videtur opinio, ut ob hoc maxime ad calorem temperandum superioris ignis constituerentur, ne fervor ille superior vel nubes ipsas vel aquas inferiores omnino attraheret, quum sit vis ignis naturaliter attractiva humoris : unde et phlebotomarii quum vasculis appositis sanguinem extrahere volunt, inclusis stupis ignem immittunt, ut calore ignis humorem attrahant sanguinis. Et notandum, quod ubi nos dicimus « fiat firmamentum in medio aquarum, » Hebraei habent, « sit extensio infra aquas; » hoc est intervallum quo ipsæ ab invicem in perpetuum separentur ne se ulterius contingant : sicut scriptum est' : « Extendens coelum sicut pellem, qui tegis aquis superiora ejus. » Et alibi * : « Congregans sicut in utre aquas maris. » Illa igitur extensio qua superiores et inferiores aquæ separantur quasi pellis interjacens inferiores aquas tanquam utrem concludit, et superiores quasi firmamentum suspendit atque sustentat. Quum autem ait : « Divisit aquas quæ erant sub firmamento, etc., » tale videtur esse, ac si diceret : Divisit quæ jam divisa erant. Non enim ait : Quæ nunc sunt sub firmamento et quæ super, sed : Quæ jam tunc erant. Ex quo manifestum est a prima die jam aquas super ætherem constitisse, sive flatu venti , ut diximus, illuc superjectas, sive ibi in ipsa sua creatione factas et circumductas universo mundo, non de inferioribus illuc flatu aliquo venti sublatas. Quod ergo nunc dicitur in secunda die divisas aquas quæ erant super ab his quæ erant subtus, divisionem istam per interpositionem firmamenti intelligit ita eas in secundo die firmatas esse, ut ulterius labi non possent. Quamvis enim in prima die jam ibi essent, non tamen jam ibi firmatæ erant, ut labi non possent, quod secunda die factum est, in qua firmamentum fieri dicitur. Hebraicum tamen ubi nos habemus: « Divisit aquas quæ erant sub firmamento, etc., » non habet « erant; » quoniam verbo substantivo aut vix aut nunquam utitur, et absque hoc verbo enuntiationes facere consuevit, veluti quum dicitur « beatus vir, » pro « beatus est vir. » Tale est itaque quod ibi habetur, ac si diceretur : Divisit aquas quæ sub firmamento ab his quae super firmamentum. Ubi quidem si subintelligatur, « sunt, » quod est in praesens verbum, sicuti quum dicitur « beatus vir, » pro « beatus est vir; » tale est quod propheta ait : « Divisit tunc quod nunc sub firmamento, etc., » quoniam in ipso tempore prophetæ qui loquitur et firmamentum jam olim existebat factum , et divisio aquarum erat per interpositionem ipsius sicut et modo. Si quis autem requirat quanta mora ibi fuerint antequam firmarentur, volens cognoscere quae fuerit illa prima dies ante secundam : sciat istos sex dies quibus mundus perfectus est, nequaquam mensurari debere secundum dies istos quos nunc habemus ex solis illuminatione, praesertim quum nondum sol in illis tribus praecedentibus diebus factus esset. Quum ergo dies in his operibus Dei computamus, et dicimus quod factum est vespere et mane dies unus, nequaquam diem vel vesperam vel mane juxta dies nostros quos nunc habemus accipimus; sed unam et aliam diem secundum operum distinctionem intelligimus, ut prima videlicet dies dicatur prima Dei operatio, per quam ipse prius operatus est, unde nos illuminare de sua notitia posset, juxta illud quidem Apostoli ', « invisibilia enim ipsius, etc. » Etsi enim materia illa informis primo die creata minus sufficiens esset ad notitiam vel laudem creatoris quamdiu in illa confusione vel informitate sui permaneret, illa tamen primæ creationis confusio postea formanda atque distinguenda in hunc mundi ornatum quo nunc utimur, et quem necessarium nobis intelligentes, Deum inde laudamus, non immerito prima dies dicta est, quia inde humanæ notitiæ circa Deum exordium coepit. Prius quippe coelum et terram creari necesse fuit, hoc est materiam futurorum in elementis præparari, quam eam in opera subsecuta formari. Primam itaque diem dicit, ut jam supra meminimus, primam materiæ creationem in elementis. De vespera quoque et mane hujus diei sicut et cæterorum jam dudum docuimus. Nunc autem ut ad intermissa, non dimissa , redeamus, sciat lector nos hæc interposuisse, nec quum audit unam diem vel aliam a propheta dici, moras istas temporis intelligat, quas nunc in diebus nostris accipimus, sed diversitatem dierum ad diversitatem operum referat, quantamcumque moram in successione vel operatione sui habentium. Nemo igitur miretur, quum audit secunda die aquas firmari jam super coelos existentes, tanquam aliqua mora fuerit inter illam earum existentiam et firmationem ipsarum, quum videlicet statim postquam ibi fuerint, firmatæ sint ibi. Quod ergo nunc dicitur : « Fiat firmamentum, » vel « divisit aquas quæ erant, etc., » ista firmatio earum vel divisio ita est accipienda, ut sine dilatione postquam ibi fuerunt in indissolubilem glaciem tanquam crystallus induratæ, sic stabilirentur et firmarentur per interpositionem aetheris et aeris, ne ad inferiora dilaberentur quamvis ex natura elementi aquatici aliquid ponderositatis haberent, et juxta philosophos omnia pondera nutu suo ferantur in terram. Forte et hoc aliquis requirit, si, ut dicitur, aquæ illæ superiores igni superpositæ in glaciem duruerint, qua vi naturæ id factum sit. Ad quod primum respondeo, nullatenus nos modo, quum in aliquibus rerum affectis vim naturæ vel causas naturales requirimus vel assignamus, id nos facere secundum illam priorem Dei operationem in constitutione mundi, ubi sola Dei voluntas naturæ efficaciam habuit in illis tunc creanais vel disponendis; sed tantum ab illa operatione Dei sex diebus illa completa. Deinoeps vim naturæ pensare solemus, tunc videlicet rebus ipsis jam ita præparatis, ut ad quælibet sine miraculis facienda illa eorum constitutio vel præparatio sufficeret. Unde illa quæ per miracula fiunt magis contra vel supra naturam quam secundum naturam fieri fatemur, quum ad illud scilicet faciendum nequaquam illa rerum præparatio prior sufficere possit, nisi quamdam vim novam rebus ipsis Deus conferret, sicut et in illis sex diebus faciebat, ubi sola ejus voluntas vim naturæ obtinebat in singulis efficiendis. Quæ quidem si nunc quoque, sicut tunc, faceret, profecto contra naturam hæc fieri diceremus. Veluti si terra sponte sua sine seminario aliquo plantas produceret, vel bestias ex se vel aqua volucres formaret. Naturam itaque dicimus vim rerum ex illa prima præparatione illis collatam ad aliquid inde nascendum, hoc est efficiendum sufficientem. Nemo ergo quærat qua natura illas superiores aquas super ignem constitutas duruerit in glaciem, vel eas etiam sursum extulerit, quum tunc sola ejus voluntas, ut dictum est, vim naturæ obtinuerit : quam et Plato in rebus efficiendis sive conservandis omni natura earum validiorem esse profitetur, ubi.... Deum in Timæo suo loquentem ad sidereos Deos introducit, quum ait : « Immortales quidem nequaquam, nec omnino indissolubiles, nec tamen unquam dissolvemini, nec mortis necessitatem subibitis, quia voluntas mea major est nexus et vegetatior ad æternitatis custodiam , quam illi nexus vitales ex quibus æternitas vestra coaugmentata atque composita est. » Potest et fortassis probabiliter dici, quod ipse ventus, qui eas sursum projecerit, frigiditate sui flatus eam in glaciem adstrinxerit, ut ita secunda die firmamentum fieret; eis videlicet tunc ita solidatis, quæ ibi ante fuerant quam sic solidarentur. Quod enim ibi jam essent antequam sic solidarentur, manifeste, ut supra meminimus, insinuatur, quum dicitur « quæ erant » potius quam « quæ sunt. » Hebraicum tamen, ut jam quoque dictum est, non habet « erant, » quo minus habeat quæstionis. « Et factum est ita. » Hoc est, firmata est in perpetuum hæc aquarum divisio, ut nunquam ulterius illæ superiores aquæ ad istas inferiores relabantur. Quod quidem ideo dici arbitror, ne quis putaret ex illis superioribus aquis pluviam stillare, et adhuc illas superius suspensas fuisse, sicut et Josephus opinatus est, ut supra meminimus. « Vocavitque. » Id est, fecit per hoc unde ipsum firmamentum appellaretur pcstmodum a nobis coelum, quum videlicet tam aereum quam æthereum coelum nunc dicamus quasi superiores mundi partes comparatione nostræ habitationis. Quum autem in Hebraico pro coelo « Samaim » habeatur, quod ex aquis, ut dictum est, vocabulum trahit, recte « Samaim » dici videtur pro divisione aquarum vel suspensione et confirmatione illarum superiorum. v Et factum est vespere. » Sicut superius vesperam et mane conceptum divinæ mentis et effectum operis accepimus, ita tam in hoc loco quam in cæteris intelligendum est. Tale est ergo quum in hac operatione vel in cæteris dicitur, « factum est vespere et mane dies unus, » tanquam si diceretur hujus operis effectus qui per hanc diem designatur, ita ad mane productus sicut in vespera fuit, hoc est ita visibili opere completus, sicut in mente divina primo fuit dispositus, tanquam eadem sit sententia cujusque operis in novissimis verbis quæ in prioribus quasi ad principium finis reducatur. Idem quippe est quantum ad sensum, quum in singulis operibus præmittitur, dixit Deus : Fiat hoc, et factum est : quod et in fine subponitur, quum dicitur quia hujus diei factum est vespere et mane dies unus, hoc est hujus operationis complexio, sicut ejus in Deo præcesserat dispositio. Notandum vero, ut supra quoque meminimus, non ita in hac die dici : « Et vidit Deus quod esset bonum, » sicut in cæteris, hoc est non ita Deum approbasse operationem hujus diei sicut reliquorum, propter eam videlicet causam quam jam reddidimus, hoc est quum nondum nos faciat Deus videre quid boni vel utilitatis habeat illa superiorum aquarum suspensio. Sed nec ista divisio aquarum laude digna visa est, quum nondum aquæ divisæ ita collocatae et stabilitae erant, ut permansuræ fuerant, et necessarium erat ad creationem rerum futurarum. Adhuc enim inferiores aquæ in unum erant congregandæ, ut appareret arida. Denique mec illam corporalem superiorum aquarum suspensionem, ut universum operirent mundum, commendare Propheta voluit, providens baptismum in aquis futurum ad quamlibet peccatorum multitudinem operiendam in his superpositis aquis figurari.

' Psalm. cxlviiiu, v. 40.

' Psalm. ciii, v. 20. — ' Psalm. xxxii, v. 7.

* Rom., cap. 1, v. 20.

DE TERTIA DIE.

« Dixit vero Deus : Congregentur aquæ. » Inferiorem terræ regionem, in qua hominem Deus creaturus et collocaturus erat ei, prout necessarium erat, præparat; inundantes videlicet aquas a superficie terræ removendo, atque ipsam terram herbis et arboribus venustando. « Quæ sub coelo sunt. » Hoc dicitur ad differentiam earum quæ super coelum, id est firmamentum , suspensæ sunt. « In locum unum. » Hoc est, ut non jam totam cooperiant terram, sed cedentes in unam partem terræ, aliam habitabilem præbeant. « Factumque est ita. » Id est cedentibus aquis in unam partem terræ, altera detecta est, sicut scriptum est : « Qui fundavit terram super aquas. » Quasi enim aliquis globus ita in aqua constituatur, ut una pars ejus superemineat; ita ille globus terræ in aquis insedit, ut ex una parte eum mare contingeret, et per venas ejus se infunderet, unde nobis fontes vel flumina nascerentur. Cujus quidem maris aqua in unum modo congregata profundior facta est quam prius

« ZurückWeiter »