Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tunc videlicet rebus ipsis jam ita præparatis, ut ad quælibet sine miraculis facienda illa eorum constitutio vel præparatio sufficeret. Unde illa quæ per miracula fiunt magis contra vel supra naturam quam secundum naturam fieri fatemur, quum ad illud scilicet faciendum nequaquam illa rerum præparatio prior sufficere possit, nisi quamdam vim novam rebus ipsis Deus conferret, sicut et in illis sex diebus faciebat, ubi sola ejus voluntas vim naturæ obtinebat in singulis efficiendis. Quæ quidem si nunc quoque, sicut tunc, faceret, profecto contra naturam hæc fieri diceremus. Veluti si terra sponte sua sine seminario aliquo plantas produceret, vel bestias ex se vel aqua volucres formaret. Naturam itaque dicimus vim rerum ex illa prima præparatione illis collatam ad aliquid inde nascendum, hoc est efficiendum sufficientem. Nemo ergo quærat qua natura illas superiores aquas super ignem constitutas duruerit in glaciem, vel eas etiam sursum extulerit, quum tunc sola ejus voluntas, ut dictum est, vim naturæ obtinuerit: quam et Plato in rebus efficiendis sive conservandis omni natura earum validiorem esse profitetur, ubi.... Deum in Timao suo loquentem ad sidereos Deos introducit, quum ait : « Immortales quidem nequaquam, nec omnino indissolubiles, nec tamen unquam dissolvemini, nec mortis necessitatem subibitis, quia voluntas mea major est nexus et vegetatior ad æternitatis custodiam, quam illi nexus vitales ex quibus æternitas vestra coaugmentata atque composita est. » Potest et fortassis probabiliter dici, quod ipse ventus, qui eas sursum projecerit, frigiditate sui flatus eam in glaciem adstrinxerit, ut ita secunda die firmamentum fieret; eis videlicet tunc ita solidatis, quæ ibi ante fuerant quam sic solidarentur. Quod enim ibi jam essent antequam sic solidarentur, manifeste, ut supra meminimus, insinuatur, quum dicitur « quæ erant » potius quam « quæ sunt. » Hebraicum tamen, ut jam quoque dictum est, non habet << erant, » quo minus habeat quæstionis.

<< Et factum est ita. » Hoc est, firmata est in perpetuum hæc aquarum divisio, ut nunquam ulterius illæ superiores aquæ ad istas inferiores relabantur. Quod quidem ideo dici arbitror, ne quis putaret ex illis superioribus aquis pluviam stillare, et adhuc illas superius suspensas fuisse, sicut et Josephus opinatus est, meminimus.

ut supra

« Vocavitque. » Id est, fecit per hoc unde ipsum firmamentum appellaretur pestmodum a nobis cœlum, quum videlicet tam aereum quam æthereum cœlum nunc dicamus quasi superiores mundi partes comparatione nostræ habitationis. Quum autem in Hebraico pro cœlo «< Samaim » habeatur, quod ex aquis, ut dictum est, vocabulum trahit, recte « Samaim » dici videtur pro divisione aquarum vel suspensione et confirmatione illarum superiorum.

« Et factum est vespere. » Sicut superius vesperam et mane conceptum divinæ

mentis et effectum operis accepimus, ita tam in hoc loco quam in cæteris intelligendum est. Tale est ergo quum in hac operatione vel in cæteris dicitur, «< factum est vespere et mane dies unus,» tanquam si diceretur hujus operis effectus qui per hanc diem designatur, ita ad mane productus sicut in vespera fuit, hoc est ita visibili opere completus, sicut in mente divina primo fuit dispositus, tanquam eadem sit sententia cujusque operis in novissimis verbis quæ in prioribus quasi ad principium finis reducatur. Idem quippe est quantum ad sensum, quum in singulis operibus præmittitur, dixit Deus: Fiat hoc, et factum est: quod et in fine subponitur, quum dicitur quia hujus diei factum est vespere et mane dies unus, hoc est hujus operationis complexio, sicut ejus in Deo præcesserat dispositio. Notandum vero, ut supra quoque meminimus, non ita in hac die dici : « Et vidit Deus quod esset bonum,» sicut in cæteris, hoc est non ita Deum approbasse operationem hujus diei sicut reliquorum, propter eam videlicet causam quam jam reddidimus, hoc est quum nondum nos faciat Deus videre quid boni vel utilitatis habeat illa superiorum aquarum suspensio. Sed nec ista divisio aquarum laude digna visa est, quum nondum aquæ divisæ ita collocatæ et stabilitæ erant, ut permansuræ fuerant, et necessarium erat ad creationem rerum futurarum. Adhuc enim inferiores aquæ in unum erant congregandæ, ut appareret arida. Denique nec illam corporalem superiorum aquarum suspensionem, ut universum operirent mundum, commendare Propheta voluit, providens baptismum in aquis futurum ad quamlibet peccatorum multitudinem operiendam in his superpositis aquis figurari.

DE TERTIA DIE.

<< Dixit vero Deus: Congregentur aquæ. » Inferiorem terræ regionem, in qua `hominem Deus creaturus et collocaturus erat ei, prout necessarium erat, præparat; inundantes videlicet aquas a superficie terræ removendo, atque ipsam terram herbis et arboribus venustando.

« Quæ sub cœlo sunt. » Hoc dicitur ad differentiam earum quæ super cœlum, id est firmamentum, suspensæ sunt.

<«< In locum unum. » Hoc est, ut non jam totam cooperiant terram, sed cedentes in unam partem terræ, aliam habitabilem præbeant.

Factumque est ita. » Id est cedentibus aquis in unam partem terræ, altera detecta est, sicut scriptum est : « Qui fundavit terram super aquas. » Quasi enim aliquis globus ita in aqua constituatur, ut una pars ejus superemineat; ita ille globus terræ in aquis insedit, ut ex una parte eum mare contingeret, et per venas ejus se infunderet, unde nobis fontes vel flumina nascerentur. Cujus quidem maris aqua in unum modo congregata profundior facta est quam prius

esset diffusa, nisi forte id, quod per venas terræ immissum est, ejus minuat profunditatem.

<< Et vocavit. » Id est vocari dignam fecit aridam, id est siccam illam terram aquis detectam. Terra enim erat etiam, quum limosam eam aquæ superfusæ redderent, sed arida nunc facta est aquis cedentibus.

« Congregationesque aquarum. » Id est earum continuationes licet diversis locis distinctarum. Apud Hebræos enim cunctæ aquarum congregationes, sive salsæ, sive dulces, appellari maria dicuntur. Et nota quod, quum in opere secundæ diei præmisisset: « Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, etc., » postea supposuit : « Et factum est ita. » Quod nequaquam in ista congregatione aquarum nunc facta observavi. Non enim dixit prius et congregatæ sunt aquæ; ut postmodum subderet, et factum est ita; sed tantum dixit, quia factum est ita. Si enim hic sicut ibi supposuisset : «< factum est ita,» innuere videretur quod sicut illa suspensio aquarum perpetua est, ita etiam hæc congregatio earum : quod nequaquam verum est, quum eædem aquæ tunc in unum locum adductæ ut appareret arida, in diluvio sint reductæ ut eam contegerent.

« Et vidit. » Id est sic istam congregationem fecit, ut bonam esse, et ad hæc quæ facturus erat necessariam, postmodum eam videri faceret.

« Germinet terra. » Id est in se primum concipiat quod deinde proferat, sicut ex conceptu producitur in lucem partus. De quo quidem partu statim adnectit : << Et protulit. » Quod vero interpositum est : « Et factum est ita,» ad conceptum tantum germinationis pertinet. Quod vero statim addit : « Et protulit, » tale est tanquam si diceret : Et mox germinatum produxit. Et nota quod quum ex terris vel aquis aliqua procreari vel nasci dicuntur, non sic accipiendum est, ex uno tantum elemento constent, sed ex obtinenti nomina sortiuntur, sicut et ipsa ex quibus produci referuntur.

<<< Herbam virentem. » Quæ terræ radicitus adhærent, et ex humore aquæ vivere et crescere habent, recte prædictæ dispositioni terræ et aquæ sub una die aggregantur. Notandum vero, ut quibusdam videtur, ex hoc maxime innui mundum verno tempore his adornari, quod his nascituris de terra vel conservandis vernam temperiem necessariam videamus. Sed profecto non video qua ratione hanc temperiem, quam nunc experimur, in vere mundus habere posset, sole nondum condito, ex cujus quidem accessu ipsa nunc fit temperies; imo hac die qua hæc terra protulit frigidius tempus exstitisse videtur quam in hyemalibus diebus quos quantulumcumque sol modo calefacit. Unde ergo secundum naturam rerum terra tunc germinare ista potuerit vel conservare, nonnulla est quæstio. Sed sicut jam supra meminimus, in illis operibus sex priorum dierum sola Dei voluntas vim naturæ obtinuit, quando ipsa etiam natura creabatur,

hoc est vis quædam conferebatur illis rebus quæ tunc fiebant. Unde ipsa postmodum ad multiplicationem sui sufficeret vel ad quoscumque effectus inde processuros vel tanquam nascituros. Quippe, ut dictum est, nihil nunc naturam aliud dicimus, nisi vim et facultatem illis operibus tunc collatam, unde illa sufficerent ad efficiendum hæc quæ postmodum inde contigerunt.

Potest fortassis et nonnulla naturæ ratio reddi, qua tunc terra producere ista potuerit, quod scilicet illa terræ novitas in producendis vel conservandis plantis vires majores habuerit quam postea, et maxime hoc accepisse ex nimia humectatione sui, quam aquarum abundantia ei contulit antequam congregarentur, et ex calore solis die proximo conditi ad hæc conservanda profecisse, qui fortasse conditus statim calore sui universam temperiem fecit in aliqua terrarum parte, non, ut arbitror, ubique. Nunquam enim eodem tempore omnes regiones æqualiter calent et frigescunt, nec eodem tempore quæ in eis sunt nascuntur vel revirescunt, nec simul ad maturitatem fructus ubique perveniunt, nec in omnibus terris eædem herbæ vel arbores nascuntur. Si igitur omnes herbarum vel arborum species hac die terra protulit, ut in sex diebus Deus opera consummasset, neque simul verna temperies omnibus terris inesse posset, quid necesse est, ut in vere id fieret, nisi in ea forte parte terræ ubi ver esset? Ex qua quidem parte ad cætera terrarum loca postea transferri et transplantari potuerunt. Verna autem temperies in paradiso jugis esse creditur, et ibi fortassis omnia tunc simul terra producere et conservare potuit, ubi et terra omnibus apta et ipsa temperies cœli convenirent. Scimus autem multa de terra nasci, quorum alia calidam terram desiderant, alia frigidam, alia temperatam : et sic fieri potuit, ut quocumque tempore terra germinaret, in diversis locis. diversa produceret. Nec tam necessaria videtur temperies ad producendas plantas, quam ad conservandos fructus. Scriptura autem de fructibus nullam hic mentionem facit. Sed de fructuosis plantis in paradiso ubi homo collocandus erat, fructus subito cum arboribus produci credimus quantum homini necessarium esset : unde et eos in fructu vetitæ arboris transgressos fuisse Scriptura commemorat, et cæterarum arborum fructus ei fuisse concessos in esum ei necessarios. Nihil tamen impedit, si in diversis terris pro qualitate earum ac diversa temperie cœli diversæ plantæ fructus suos eodem tempore conservarent, vel eædem plantæ in alia terra cum fructu, in alia sine fructu tunc consisterent donec temperies adveniret, sicut quotidie contingit, quum videamus non æque cito terras omnes eosdem fructus ministrare.

« Et facientem semen. » Sive ut nata statim semen suum haberet, ac si ad maturitatem pervenisset, sive ut apta ad habendum semen crearetur.

<< Et lignum pomiferum. » Hoc est arbores fructuosas, sive statim quum nasce

rentur poma, id est fructus suos afferentes, sive non statim. Solet quippe pomum generaliter pro omni arboris fructu intelligi,

<«<Juxta genus suum. » Hoc est secundum materiæ suæ naturam, ut, pro diversitate scilicet herbarum vel arborum magis quam terrarum, diversos afferant fructus, non eosdem. Cujus semen, hoc est dum terræ radicitus adhærebit, vim suæ propagationis in seipso habeat, sive ex semine sive ex insertione ramorum vel ex plantatione. Et nota quod, quum ait «< lignum pomiferum, » de fructuosis tantum arboribus, non de infructuosis, videtur dicere quod tunc creatæ sint; et ita non omnes tunc arbores creatas esse, sed quasdam postea, sicut de spinis et tribulis creditur post peccatum in pœnam hominis de terra productis. Si quis tamen dicat has quoque arbores, quæ nunc infructuosæ sunt, primo creatas esse fructuosas, sed postmodum pro peccato hominis infructuosas fieri, vel fructum arboris sive pomum quamcumque utilitatem ligni intelligat, non absurdum videtur, quum infructuosa quoque ligna nonnullas habeant utilitates, etsi fructum aliquem non producant in esum. Et quia non est in consuetudine sermonis, ut pomum pro quacumque utilitate sicut fructus accipiatur, ideo quum prius dictum sit «< pomiferum, » postea quasi pro expositione supposuit «< faciens fructum,» hoc est habens quamcumque utilitatem. Propter quam etiam expositionis determinationem quum præmittat, «< factum est ita, » statim adjungit : « Et protulit terra herbam, etc. »

DE QUARTA DIE.

« Fiant luminaria. » Inter creationem plantarum jam factam, et animalium faciendam, luminaria fiunt, ut calore ipsorum plantæ foveantur et proficiant, et eorum luce animalia solatium habeant, ne quasi cæca oberrent in tenebris, ut et alimenta sua eligere possint.

« In firmamento cœli. » Intransitive quod novissime cœlum est appellatum, aquis, ut dictum est, interpositum, et ab illis aquis, quas superius firmat, firmamentum dictum.

« Et dividant. » Ad quas utilitates fiant exponit: primo ad distinguendum sua illuminatione diurnum tempus ac nocturnum. Diurnum quippe tempus est quod sole illuminatur, sicut nocturnum quod luna et sideribus illustratur, vel solis illuminatione caret.

<< Et signa. » Non quæ vanitatis est observare, sicut in auspiciis atque auguriis, sed in quasdam naturales ostensiones futurorum eventuum sive præsentium. Nautæ quippe siderum inspectione ad quas partes mundi ferantur cognoscere solent, et de commutandis temporibus multa indicia ex sole et luna vel sideribus capiuntur, quum modo alterius coloris vel caloris,

« ZurückWeiter »