Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

esset diffusa, nisi forte id, quod per venas terræ immissum est, ejus minuat profunditatem. « Et vocavit. » Id est vocari dignam fecit aridam, id est siccam illam terram aquis detectam. Terra enim erat etiam , quum limosam eam aquæ superfusæ redderent, sed arida nunc facta est aquis cedentibus. « Congregationesque aquarum.» Id est earum continuationes licet diversis locis distinctarum. Apud Hebræos enim cunctæ aquarum congregationes, sive salsae, sive dulces, appellari maria dicuntur. Et nota quod, quum in opere secundæ diei praemisisset : « Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, etc., » postea supposuit : « Et factum est ita. » Quod nequaquam in ista congregatione aquarum nunc facta observavi. Non enim dixit prius et congregatæ sunt aquæ; ut postmodum subderet, et factum est ita; sed tantum dixit, quia factum est ita. Si enim hic sicut ibi supposuisset : « factum est ita,» innuere videretur quod sicut illa suspensio aquarum perpetua est, ita etiam hæc congregatio earum : quod nequaquam verum est, quum eædem aquæ tunc in unum locum adductæ ut appareret arida, in diluvio sint reductæ ut eam contegerent. « Et vidit. » Id est sic istam congregationem fecit, ut bonam esse, et ad hæc quæ facturus erat necessariam, postmodum eam videri faceret. « Germinet terra. » Id est in se primum concipiat quod deinde proferat, sicut ex conceptu producitur in lucem partus. De quo quidem partu statim adnectit : « Et protulit. » Quod vero interpositum est : « Et factum est ita, » ad conceptum tantum germinationis pertinet. Quod vero statim addit : « Et protulit, » tale est tanquam si diceret : Et mox germinatum produxit. Et nota quod quum ex terris vel aquis aliqua procreari vel nasci dicuntur, non sic accipiendum est, ut ex uno tantum elemento constent, sed ex obtinenti nomina sortiuntur, sicut et ipsa ex quibus produci referuntur. « Herbam virentem. » Quæ terræ radicitus adhærent, et ex humore aquæ vivere et crescere habent, recte prædictæ dispositioni terræ et aquæ sub una die aggregantur. Notandum vero, ut quibusdam videtur, ex hoc maxime innui mundum verno tempore his adornari, quod his nascituris de terra vel conservandis vernam temperiem necessariam videamus. Sed profecto non video qua ratione hanc temperiem, quam nunc experimur, in vere mundus habere posset, sole nondum condito, ex cujus quidem accessu ipsa nunc fit temperies; imo hac die qua hæc terra protulit frigidius tempus exstitisse videtur quam in hyemalibus diebus quos quantulumcumque sol modo calefacit. Unde ergo secundum naturam rerum terra tunc germinare ista potuerit vel conservare, nonnulla est quæstio. Sed sicut jam supra meminimus, in illis operibus sex priorum dierum sola Dei voluntas vim naturæ obtinuit, quando ipsa etiam natura creabatur,

hoc est vis quædam conferebatur illis rebus quæ tunc fiebant. Unde ipsa postmodum ad multiplicationem sui sufficeret vel ad quoscumque effectus inde processuros vel tanquam nascituros. Quippe, ut dictum est, nihil nunc naturam aliud dicimus, nisi vim et facultatem illis operibus tunc collatam , unde illa sufficerent ad efficiendum hæc quæ postmodum inde contigerunt. Potest fortassis et nonnulla naturæ ratio reddi, qua tunc terra producere ista potuerit, quod scilicet illa terræ novitas in producendis vel conservandis plantis vires majores habuerit quam postea, et maxime hoc accepisse ex nimia humectatione sui, quam aquarum abundantia ei contulit antequam congregarentur, et ex calore solis die proximo conditi ad hæc conservanda profecisse, qui fortasse conditus statim calore sui universam temperiem fecit in aliqua terrarum parte, non , ut arbitror, ubique. Nunquam enim eodem tempore omnes regiones æqualiter calent et frigescunt, nec eodem tempore quæ in eis sunt nascuntur vel revirescunt, nec simul ad maturitatem fructus ubique perveniunt, nec in omnibus terris eædem herbæ vel arbores nascuntur. Si igitur omnes herbarum vel arborum species hac die terra protulit, ut in sex diebus Deus opera consummasset, neque simul verna temperies omnibus terris inesse posset, quid necesse est, ut in vere id fieret, nisi in ea forte parte terræ ubi ver esset? Ex qua quidem parte ad cætera terrarum loca postea transferri et transplantari potuerunt. Verna autem temperies in paradiso jugis esse creditur, et ibi fortassis omnia tunc simul terra producere et conservare potuit, ubi et terra omnibus apta et ipsa temperies cœli convenirent. Scimus autem multa de terra nasci, quorum alia calidam terram desiderant, alia frigidam , alia temperatam : et sic fieri potuit, ut quocumque tempore terra germinaret, in diversis locis diversa produceret. Nec tam necessaria videtur temperies ad producendas plantas, quam ad conservandos fructus. Scriptura autem de fructibus nullam hic mentionem facit. Sed de fructuosis plantis in paradiso ubi homo collocandus erat, fructus subito cum arboribus produci credimus quantum homini necessarium esset : unde et eos in fructu vetitæ arboris transgressos fuisse Scriptura commemorat, et cæterarum arborum fructus ei fuisse concessos in esum ei necessarios. Nihil tamen impedit, si in diversis terris pro qualitate earum ac diversa temperie coeli diversæ plantæ fructus suos eodem tempore conservarent, vel eædem plantæ in alia terra cum fructu, in alia sine fructu tunc consisterent donec temperies adveniret, sicut quotidie contingit, quum videamus non æque cito terras omnes eosdem fructus ministrare. α Et facientem semen. » Sive ut nata statim semen suum haberet, ac si ad maturitatem pervenisset, sive ut apta ad habendum semen crearetur. « Et lignum pomiferum. » Hoc est arbores fructuosas, sive statim quum nasce

rentur poma, id est fructus suos afferentes, sive non statim. Solet quippe pomum generaliter pro omni arboris fructu intelligi,

«Juxta genus suum. » Hoc est secundum materiæ suæ naturam, ut, pro diversitate scilicet herbarum vel arborum magis quam terrarum, diversos afferant fructus, non eosdem. Cujus semen, hoc est dum terræ radicitus adhærebit, vim suæ propagationis in seipso habeat, sive ex semine sive ex insertione ramorum vel ex plantatione. Et nota quod, quum ait « lignum pomiferum, » de fructuosis tantum arboribus, non de infructuosis, videtur dicere quod tunc creatæ sint; et ita non omnes tunc arbores creatas esse, sed quasdam postea, sicut de spinis et tribulis creditur post peccatum in poenam hominis de terra productis. Si quis tamen dicat has quoque arbores, quæ nunc infructuosæ sunt, primo creatas esse fructuosas, sed postmodum pro peccato hominis infructuosas fieri, vel fructum arboris sive pomum quamcumque utilitatem ligni intelligat, non absurdum videtur, quum infructuosa quoque ligna nonnullas habeant utilitates, etsi fructum aliquem non producant in esum. Et quia non est in consuetudine sermonis, ut pomum pro quacumque utilitate sicut fructus accipiatur, ideo quum prius dictum sit « pomiferum, » postea quasi pro expositione supposuit « faciens fructum, » hoc est habens quamcumque utilitatem. Propter quam etiam expositionis determinationem quum præmittat, « factum est ita, » statim adjungit : « Et protulit terra herbam, etc. »

DE QUARTA DIE.

« Fiant luminaria. » Inter creationem plantarum jam factam , et animalium faciendam, luminaria fiunt, ut calore ipsorum plantæ foveantur et proficiant, et eorum luce animalia solatium habeant, ne quasi cæca oberrent in tenebris, ut et alimenta sua eligere possint. « In firmamento coeli. » Intransitive quod novissime coelum est appellatum, aquis, ut dictum est, interpositum, et ab illis aquis, quas superius firmat , firmamentum dictum. « Et dividant. » Ad quas utilitates fiant exponit : primo ad distinguendum sua illuminatione diurnum tempus ac nocturnum. Diurnum quippe tempus est quod sole illuminatur, sicut nocturnum quod luna et sideribus illustratur, vel solis illuminatione caret. « Et signa. » Non quæ vanitatis est observare, sicut in auspiciis atque auguriis , sed in quasdam naturales ostensiones futurorum eventuum sive præsentium. Nautæ quippe siderum inspectione ad quas partes mundi ferantur cognoscere solent, et de commutandis temporibus multa indicia ex sole et luna vel sideribus capiuntur, quum modo alterius coloris vel caloris, modo alterius nobis esse videntur, vel quocumque modo nostris aspectibus variantur. « Et tempora. » Hoc est temporum computationem, sicut dierum vel annorum, quæ statim per exempla supponit : dies enim computamus atque numeramus secundum motus et discursus solis ab oriente in occidentem, et annos secundum revolutiones ejus et nonnunquam cæterorum planetarum computare solemus, ut quot videlicet revolutiones sunt eorum ad idem punctum, tot annos solis vel Saturni vel aliorum planetarum dicamus. « Et luceant. » Ut alibi « sint, » et alibi « illuminent » terram, scilicet ubi necessarium est splendorem suum inde spargentia. « Fecitque. » Quomodo factum sit de illis ad dividendum diem et noctem quod prius dixerat exponit, quum solem ad illuminationem diurni temporis, lunam et stellas ad illuminationem nocturni instituerit. « Luminare majus. » Scilicet solem, non tam sui orbis quantitate quam suæ illuminationis virtute quantum ad sensum nostrum , qui majorem inde suscipimus illuminationem. « Praeesset diei. » Tanquam videlicet ipsum diurnum tempus illuminatione sui efficiens, vel lucem circumferens, sicut luna et stellæ nocti. « Luminare minus. » Lunam dicit, quasi secundam a sole in effectu illuminandi, quod terris propinquior sit quam stellæ , ideoque majorem vim ad lucendum nobis habeat quam stellæ, etsi aliquæ ipsarum magis a nobis remotæ amplius splendoris vel magnitudinis habere credantur. « Et stellas. » Subaudit, similiter, fecit ut præessent nocti. « Eas, » etiam; scilicet stellas in firmamento sicut solem et lunam. « Ut lucerent. » Istud communiter tam ad stellas quam ad solem et lunam referendum est. Alioquin non apparet quomodo diceret, ut præessent diei ac nocti, quum videlicet stellæ nocti tantum præesse, non diei, habeant. Non parva quæstio est de planetis, qui contra firmamentum ferri dicuntur, utrum animati sint, ut philosophis visum est, et quidam spiritus illis præsint corporibus, qui hunc eis motum tribuant, an sola Dei voluntate et ordinatione hunc discursum immobiliter teneant. Philosophi vero tam eos quam ipsum totum mundum animatos esse adstruunt, et quædam animalia rationalia, immortalia atque impassibilia non dubitant asserere , dicentes omnem motum in corporibus ab anima incipere, nec postea corpus nisi per eam moveri. Qui etiam mundum ita ubique animalibus repleri volunt, ut singulæ mundi partes habeant animalia propria, aer quidem iste inferior et corpulentior usque ad lunam daemones, superior vero pars mundi, quam æthereum coelum nominare solemus, planetas vel cætera sidera. Quam quidem sententiam beatus Augustinus commemorans

libro de Civitate Dei octavo, ita de Platonicis ait ' : « Omnium , inquiunt, animalium in quibus est anima rationalis, tripertita divisio est in deos, homines, dæmones. Deorum sedes in coelo est, hominum in terra, in aere dæmonum. » Item : « Habent dæmones cum diis communem immortalitatem corporum , animarum autem cum hominibus passiones. » Et post aliqua descriptionem dæmonum ex dictis Apulei Platonici supponens ait : « Breviter Apuleius dæmones diffiniens, ait eos esse genere animalia , anima passiva, mente rationalia, corpore aerea, tempore æterna. » Ex quibus philosophorum dictis maxime vero Platonicorum, constat coelum quoque et aerem propriis animalibus adornari : quorum hæc dæmones , id est animalia rationalia, immortalia et passibilia dicunt ; illa vero deos appellant, hoc est animalia rationalia, immortalia et impassibilia, sicut sunt omnia sidera, non solum planetæ, verum etiam quælibet stellæ. Planetas vero non solum deos, verum etiam deos deorum, tanquam caeteris sideribus excellentiores, et majorem efficaciam habentes, a Platone dici autumant, ubi, sicut aiunt, eos præcipue ad creationem hominis invitat, ut vi quadam eorum ex terra fingatur corpus humanum , cui Deus animam infundat. Quum autem deorum neminem nisi bonum esse fateantur, dæmonum tamen sicut et hominum quosdam bonos, quosdam malos esse distinguunt : unde hos graece calodaemones, illos cacodæmones appellant. Nihil enim sciunt de diaboli dejectione, sed sicut homines vel cætera animalia, ita et dæmones corporeos esse creatos arbitrantur. Omnium itaque animalium rationalium corpora secundum regionem vel partem mundi quam inhabitant distinguunt, ut videlicet horum alia terrena sint, sicut hominum; alia aerea vel ætherea, sicut dæmonum vel deorum. Constat itaque juxta Platonicam vel Platonicorum sententiam, ipsa quoque sidera quædam esse animalia, et illis sidereis quæ videmus corporibus quasdam inesse animas, quibus ipsa moveri vel agitari queant. Quam profecto sententiam beatus Augustinus nequaquam refellere præsumens, dicit in Enchiridion sibi adhuc incertum esse, utrum ad societatem angelorum sol et luna pertineant, an videlicet quidam de spiritibus angelicis illis sidereis corporibus sint deputati, ut illa trahentes ac circumducentes, humanis usibus tanta beneficia ministrent. De mundo autem utrum animal quoddam sit, quod tam hæc animalia quam cætera in se contineat , minus rationi propinquare , primo Hetractationum libro insinuat. Cujus nunc verba ex utroque ipsius opere collecta non incongruum supponere duximus. Ait itaque in Enchiridion caput xxv° : « Utrum archangeli appellentur virtutes, et quid inter se distent sedes, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, dicant qui pos

* De Civit. Dei, t. Vlll, cap. xiv. — * Cap. lviii.

« ZurückWeiter »