Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

monachis dedit, nos eidem ecclesiæ confirmamus. Eidem etiam ecclesiæ confirmamus terram, et nemus quod dicitur Raimundi. Actum Parisius anno incarnati Verbi mcxxiv, Adelaidis reginæ vu. Signum Stephani dapiferi, signum Gilleberti buticularii, signum Hugonis constabularii, signum Alberici camerarii. Data per manum Stephani cancellarii. »

Verum hæc charta scrupulum ingerit, qui paulo diligentius excutiendus est. Nam et Stephanum dapiferum, et Stephanum cancellarium simul subscriptos habet. Quum tamen Annales mauriniacensis cœnobii, quos Teulfus, et aliquot loci illius monachi scripserunt, eumdem faciant Stephanum de Garlanda dapiferum cum Stephano cancellario regis. Teulfi verba sunt hæc Annalium libro II : << Defuncto Vuillelmo Anselli dapiferi germano, Stephanus cancellarius, frater amborum, major regiæ domus effectus est. Hoc retroactis generationibus fuerat inauditum, ut homo qui diaconatus fungebatur officio, militiæ simul post regem duceret principatum. Hic vir industrius, et sæculari præditus sapientia, cum multis ecclesiasticorum bonorum redditibus, tum familiaritate regis, quam sic habebat, ut ei potius a quibusdam diceretur imperare quam servire, temporali felicitate supra cæteros mortales nostris temporibus efflorebat. Tradita vero nepti sui in conjugio Almarico de Monteforti, cum honore de Rupeforti, qui puellæ de matrimonio obvenerat, tumefactus oblitusque sui Adelam reginam frequentissimis molestiis sibi reddidit infestam, odiisque crescentibus, rege turbato, depositus ab honore, pulsatur a curia. Ipse vero veluti quadam correptus insania, regnum turbare totis viribus enititur, et viri in armis strenui, Amalrici dico, fretus auxiliis, patriam hanc bellis accendit. Sed quum suos affectus deducere non posset ad effectus, reversus ad semetipsum, senescalciam, quam jure possidere se dicebat hereditario, dimisit, et cum rege Ludovico, Adelaide regina interveniente, pacificatus est. » [Vide Script. rer. gallic., t. XII, p. 75.] Ex quibus quantus et qualis fuerit Stephanus de Garlanda dapifer facillime potest judicari. Sed ut eum fuisse credam Stephanum illum cancellarium, qui postea parisiensis episcopus factus est, adduci nequeo. Multa enim in antiquis et fide dignis monumentis occurrunt, quæ contrarium persuadere videntur. Et primo, tabulæ Sancti Martini referunt Stephanum parisiensem episcopum, « ecclesiam Sancti Dionysii quæ dicitur de Carcere, quam diu manus laica injuste invaserat, quæ etiam suo tempore ad manus regias redacta fuerat, ipsam in manibus suis redditam ex consensu, petitione et voluntate regis Ludovici, annuente Adelaide regina, et Henrico ejusdem ecclesiæ abbate concedente, in perpetuum donasse Sancto Martino de Campis anno Christi MCXXXIII. » In litteris vero Henrici abbatis Sancti Germani de Pratis memorantur servientes Stephani de Garlanda, » qui sub annum adhuc 4438, « castrum gurnaicum cum appendiciis in advocatione tenebat pro Almarico Eboredi comite neptis suæ filio, cui idem castrum hereditario jure successerat. » Secundo, tumulus Stephani parisiensis episcopi, qui decessit anno 1440, eum primo cancellarium, post episcopum fuisse, nulla dapiferi vel senescalli mentione facta, demonstrat, hoc modo: « Hic jacet felicis memoriæ reverendus pater et dominus Stephanus, quondam Franciæ cancellarius, post parisiensis episcopus, etc. » Denique, quod luce meridiana clarius est, tabulæ Beatæ Mariæ de Gornaio referunt simul et « Stephanum parisiensem episcopum, et Stephanum dapiferum Gornaium tenentem. » Quare dubio hoc ita remoto, jam subjungendum restat, Stephano de Garlanda Radulphum Peronæ, seu Viromanduorum comitem in senescalcia successisse. Quod aperte testatur Hugo de Cleriis quam ait : « Post Stephanum fuit senescallus, Radulphus Peronæ comes, qui similiter fecit hominia et servitium. » Post Radulphum Theobaldus Magnus, comes blesensis, dapiferi munere functus est sub Ludovico Juniore. Post Theobaldum Magnum Theobaldus alter filius ejus, itidem comes blesensis, Philippi Augusti senescallus extitit. Et sic de cæteris.

[ocr errors]

Nota XLIV, pag. 25.

Assensu episcopi terræ. - Hatonis scilicet episcopi trecensis, posteaque cluniacensis monachi, de quo multa Petrus Venerabilis abbas Cluniaci, sanctus Bernardus, et alii ejusdem ævi scriptores in epistolis.

Nota XLV, pag. 25.

Oratorium quoddam in nomine sanctæ Trinitatis..... construxi.— Tacet hoc loco, quod alibi refert ac sæpe repetit, oratorium illud se, quum in nomine sanctæ Trinitatis fundatum ac dedicatum esset, quia tamen ibi profugus ac jam desperatus divinæ gratia consolationis aliquantulum respirasset, in memoriam hujus beneficii Paracletum sive Paraclitum nominasse. Quod asserunt etiam Robertus Autissiodorensis, chronicon Sancti Petri Vivi Senonum, et alii. Construxitque illud in pago trecensi, super fluvium Arduzonem sive Ardiconem, in parochia Quinceii, vicina Nogento super Sequanam. Guillelmus Nangius in chronico: « Construxerat enim monasterium in episcopatu trecensi juxta Nogentum super Sequanam in quodam prato ubi legere solitus fuerat. » Et Innocentius II, in litteris ad Heloissam: «< Heloissæ, » inquit, « abbatissæ, cæterisque sororibus in oratorio quod in pago trecensi, in parrochia Quinceii, supra fluvium Arduconem situm est. » Vocant autem illud romani pontifices, «paracletense cœnobium, oratorium Sanctæ Trinitatis, Paracletum, et oratorium Sancti Spiritus.»> Sed de eo plura adhuc postea. [Adde quod Petrus noster effigiem sanctissimæ Trinitatis in oratorio Paracleti collocari curaverat, quam Mabillon his verbis describit, Annal. ordin. S. Bened. lib. LXXIV, cap. x1x, t. VI, p. 85: « Antequam Abælardi Paracletum dimittamus, haud ab re videtur hic observare trium sanctissimæ Trinitatis cui dedicatum ejus loci oratorium est, personarum extantes figuras, ad humanam staturam ex uno lapide fabrefactas, quas Abælardus ipse fabricari curavit, insolito, ut in omnibus insolitus erat, modo. Pater in medio positus est cum toga talari, stola e collo pendente et ad pectus decussata, atque ad cingulum adstricta; cum corona clausa in capite et globo in sinistra manu; pallio superindutus, quod ad duas inde personas extenditur, cujus e fibula pendit lembus deauratus his verbis adscriptis: Filius meus es tu. Ad Patris dexteram stat Filius cum simili toga, sed absque cingulo, habens in manibus crucem pectori appositam, et ad sinistram partem lembum cum his verbis: Pater meus es tu. Ad sinistram extat Spiritus sanctus cum simili toga indutus, decussatas super pectus habens manus cum hoc dicto: Ego utriusque spiraculum. Filius coronam spineam, Spiritus sanctus olearem gerit. Uterque respicit Patrem, qui calceatus est, non duæ aliæ personæ. Eadem in tribus vultus species et forma. » Vide etiam quæ de eodem argumento disseruerunt D. Gervaise, Vie d'Abeillard, t. II, p. 229; Alexandre Lenoir, Musée des monuments français, t. I, tab. no 546; et clariss. vir Rémusat, in opere sæpe laudato, t. I, p. 109 et sq.]

Nota XLVI, pag. 25.

Quod quum cognovissent scholares, cœperunt undique concurrere. - Franciscus Petrarcha, lib. II, de Vita solitaria : « Qui Petrus Abælardus,» inquit, « invidiæ cedens, solitudinis trecensis abdita penetravit, etsi non sine magno undique studiosorum conventu, quos e multis urbibus solitario illi discipulos doctrinæ celebris fama contraxerat, sine requie tamen optata, quam sibi radicitus tenax livor, odiumque convulserant. »

Nota XLVII, pag. 28.

Alter regularium canonicorum vitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur. Sanctos Nortbertum canonicæ præmonstratensium congregationis institutorem, et Bernardum monastici cisterciensium ordinis promotorem præcipuum intelligit. Quorum hic primus clarævallensis cœnobii abbas, benedictus est a Guillelmo de Campellis episcopo catalaunensi sub annum 1114, episcopatu lingonensi vacante, sicut in chronico victoriano legitur, posteaque trecentorum et amplius monacho rum pater esse meruit. Ille vero, teste veteri laudunensis ecclesiæ canonico, « post paucos annos novi luminis, novæque conversionis, nec solum interius, sed etiam exterius candoris novus inventor et incœptor, dominus scilicet Nortbertus, de Lotharingia Franciam adveniens, divina præcedente et comitante gratia in episcopatu laudunensi primam illam vincam plantavit, quæ in charitate radicata et fundata jam emisit propagines suas, et vino fortitudinis suæ, quod lætificat cor hominis, jam ubertim inebriavit plures principes et judices terræ, juvenes, et virgines, senes cum junioribus. Ita ut fortiter

:༥

inebriati nihil aliud quærant nisi laudare nomen Domini, cantare ei canticum novum. » Nec omnino male loco huic convenire videtur, quod auctor chronici lemovicensis refert ad annum 1430 : « Sub his, »> inquit, « temporibus, ordo canonicus præmonstratensium, et monasticus cisterciensium quasi duæ olivæ in conspectu Dei pietatis lumen et devotionis pinguedinem mundo ministrabant, et quasi vites fructiferæ religionis palmites circumquaque propagabant, et per omnes fere christiani orbis terminos bonæ opinionis paulatim odore diffuso novas abbatias, ubi antea cultus Dei non fuerat, construebant. Unde et in Syriam et Palestinam de utroque ordine fratres missi nonnullas abbatias ædificaverunt. Eratque circa ea tempora pulchra ac decora facies ecclesiæ diversorum ordinum ac professionum circumdata varietate, dum hinc præmonstratenses, inde cistercienses monachi, inde etiam diversi habitus atque professionis sanctimoniales et mulieres Deo devotæ in continentia atque paupertate sub obedientiæ jugo regulariter viventes, fervore religionis se invicem provocarent, et nova certatim diversis in locis monasteria fundarent. » Utrique tamen illi duorum ejusmodi ordinum propagatores fellis et acrimoniæ pleni fuerunt in Abælardum nostrum, ut vel ex solis aliquot epistolis liquet quas Bernardus Innocentio pontifici romano et cardinalibus adversus eum scripsit.

Nota XLVIII, pag. 29.

Erat in Britannia minore.... abbatia quædam Sancti Gildasii Ruiensis. - Abbatia hæc omnium Britanniæ abbatiarum antiquissima. Nam sanctus ipse Gildasius, sive Gildas, cognomento Sapiens, in majore Britannia natus, illius prima fundamenta jecit tempore Childerici regis Merovei filii. Quod ne minus probabiliter dixisse videar, producam testimonium auctoris anonymi, sed veteris ac fide digni, qui Vitam ac res gestas sancti Gildæ scripsit : « Quum Dei jussu, » inquit, « pervenisset Gildas in Armoricam quondam Galliæ regionem (tunc autem a Britannis, a quibus possidebatur, Britannia dicebatur), ab eis honorifice et cum gaudio magno susceptus est. » Et paulo post : « Veniens itaque ad quoddam castrum in monte Reuvysii, in prospectu maris situm, ibi potioris fabricæ construxit monasterium, atque in eo claustra cœnobitali ritu perfecit. » Itemque rursus: « Positum est autem corpus sancti viri in ecclesia quam ipse in antiquo castro Reusii construxerat. Ubi per multa annorum curricula servabatur, et ab universa Britannorum gente venerabiliter colebatur, quoniam innumerabiles ibi fiebant virtutes. » Unde patet et cur cœnobium illud Sancti Gilda Ruiensis nomen obtinuerit. Verum postea bellis in Britannia supervenientibus, interfectoque crudeliter ab impiis religioso comite Britonum Salomone, non modo locus ipse penitus, cum alio, nomine Lochmenech, desertus atque destructus est, sed etiam habitatores eorum regiones alienas petere compulsi sunt, ac novas in bituricensi pago sedes eligentes, secum corpus pretiosum sancti Gildæ detulerunt, et in dolensi monasterio posuerunt, ubi bituricus princeps Ebbo benigniter eos suscepit, quod diserte confirmatur ab auctore chronici lemovicensis, in hæc verba : « Per idem tempus, » inquit, nempe versus annum Christi 907, « in Bithurica in castro dolensi fundatum est cœnobium nobile quod Dolense vocatur, ab Ebbone viro illustri domino prædicti castri. Hic devotus vir post paululum a Britannia plures monachos fugientes cum multis sanctorum reliquiis religiose suscepit, qui Normannorum rabiem mortis metu evaserant. Hi corpus beati Gildasii abbatis ad dolense cœnobium detulerunt. Cui Dei electus idem Ebbo propriu:n cœnobium juxta castellum suum ex alia aquæ parte construxit, ubi illius venerabile corpus cum multorum sanctorum reliquis honorabiliter conditum requiescit. » Nec tamen propterea ruiense monasterium, quum omnipotenti Domino placuisset ut restauraretur, illo deinceps adhuc sancti Gildæ nomine minus gavisum est. Nam Gaufridus tandem comes, totius Britanniæ principatum adeptus, ut refert idem qui supra Vitæ sancti Gildæ scriptor, « rogavit Goslinum floriacensis tunc monasterii abbatem, qui etiam postea bituricensi ecclesiæ præfuit archiepiscopus, ut transmitteret sibi Felicem monachum ad restauranda monasteria, quæ erant in sua regione solo tenus destructa. Anno igitur incarn. dominicæ мVII, missus est Felix a supradicto abbate ad Gaufredum comitem, qui honorifice ab eo susceptus est, atque prædicta cœnobia, » nempe Ruiense, et Lochmenech, « ei donavit cum omnibus appendiciis suis commendavitque illum fratri suo Judicæli episcopo venetensi, in cujus diocesi ipsa monasteria erant. » Et aliquando post : « Quum autem dubitaret quem potiorem locum de duobus

:

statueret sedem abbatiæ habere, ducem Alanum episcopumque venetensem super hac re consuluit. Illi convocatis nobilibus viris, aliquibus etiam episcopis, statuerunt locum Sancti Gildæ, qui erat antiquior, et terræ fertilitate, frumenti etiam et vini, arborumque pomiferarum abundantior: diversorum quoque magnorum piscium generibus suis temporibus affluentior. » Atque hæc forte diffusius quam oportuit a me relata sunt, sed occasione potissimum Petri Abælardi, qui et ipse Brito, demum ad illam etiam Sancti Gildæ abbatiam concordi fratrum electione cum assensu principis terræ vocatus est, ut propriis verbis declarat. Et certe quod abbas fuerit in Britannia, licet tacito abbatiæ nomine, testatur quoque Guillelmus Nangius quum ait : « Petrus Abælardus magister in dialectice insignis et celeberrimus, primo uxoratus, deinde Sancti Dionysii in Francia monachus, post in Britannia, unde natus fuerat, abbas constitutus. »

Nota XLIX, pag. 30.

Accidit... ut abbas... Sancti Dionysii prædictam illam Argenteoli abbatiam... tanquam ad jus monasterii sui antiquitus pertinentem..... acquireret.—Fuit Argenteoli monasterium ab ipsis fundatoribus abbatiæ Sancti Dionysii subjectum. Postea tamen Carolus magnus illud Theodradæ filiæ suæ commisit. Quæ congregatis ibi sanctimonialibus eo pacto tenuit, ut post mortem ejus in usum ecclesiæ Sancti Dionysii reverteretur. Quod manifeste docet hoc Ludovici et Lotharii imperatorum præceptum e cartulario Sancti Dionysii depromptum :

Confirmatio Ludovici et Lotharü imperatorum, super ecclesia Argentolii, quam dedit Hermenricus et uxor sua Mumma' Sancto Dionysio.

<< In nomine Domini Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores augusti. Si ea, quæ a Deum timentibus hominibus ad loca divino cultui dedicata, sollemni donatione largita vel condonata sunt, et postea qualibet occasione inde abstracta esse noscuntur, nostra auctoritate ad statum suum revocamus, et iterum nostræ jussionis oraculo confirmamus hoc nobis procul dubio ad æternam beatitudinem adipiscendam, seu stabilitatem imperii nostri roborandam pertinere confidimus. Ideo notum sit omnium fidelium nostrorum tam præsentium, quam et futurorum industriæ, quia illustris femina, soror videlicet nostra Theodrada Deo sacrata, nostræ suggessit mansuetudini, qualiter compertum habuisset, quod monasterium vocabulo Argentolium situm in pago parisiaco super fluvium Sequanam, quod ipsa primo per beneficium domni et genitoris nostri Karoli serenissimi imperatoris, et postea per nostram largitionem tenebat, ad monasterium beati et gloriosi Christi martyris Dionysii, ubi præsenti tempore vir venerabilis Hilduinus abbas, et sacri palatii nostri archicapellanus, rector præesse videtur, pertinere deberet. Petiitque ut pro mercedis nostræ augmento ad statum pristinum illud revocari fecissemus [faceremus?], eo videlicet modo ut memoratum monasterium post suum ab hac luce discessum, si tamen aliud monasterium ei antea in comparatione pro ipso a nobis datum non fuerit, aut propria voluntate eum dimittere non voluerit, ad potestatem monasterii Sancti Dionysii absque ulla contrarietate vel cujusquam interrogatione reciperetur. Nos vero audita illius salubri ac religiosa petitione, prædictum venerabilem virum Hilduinum, quia præsens aderat, si quid de hac re compertum haberet interrogamus. Qui statim donationem cujusdam Deum timentis ac religiosi hominis nomine Ermenrici, ac conjugis suæ Nummanæ, qui præfatum monasterium in suo proprio construxerant, et id per testamenti paginam ad Beati Dionysii martyris Christi monasterium sollemni donatione contulerant, nec non et præceptum confirmationis Lotharii quondam regis, quod super eamdem donationem conscribere jusserat, nobis petitioni memoratæ dilectæ sororis nostræ Theodradæ annuere, et sicut petebat, per nostram auctoritatem sæpedictum monasterium argentogilum ad potestatem Sancti Dionysii, pretiosissimi Christi martyris, revocare. Quapropter hanc nostræ auctoritatis confirmationem fieri præcipimus, per quam omnimodis decernimus atque jubemus, ut jam dictum monasterium argentogilum post ipsius dilectæ sororis nostræ ab hac vita discessum ad monasterium et potestatem sæpedicti beatissimi Christi mart ris

'Lege Nummana.

Dionysii, ad quam primitus ob Dei amorem, et ipsorum sanctorum reverentiam piamque intercessionem a supradictis Dei fidelibus traditum vel condonatum fuisse noscitur, absque ullius personæ contradictione, aut nostra vel successorum nostrorum interrogatione recipiatur, et in jure ac dominatione ipsius monasterii cum omni integritate vel appendiciis suis quicquid ibidem præsenti tempore cernitur pertinere revocetur. Et si forte contigerit, ut eadem soror nostra ipsum monasterium aut spontanea voluntate, ut diximus, aut pro commutatione alterius monasterii ante finem vitæ suæ dimittere velit : tunc nihilominus absque ulla contradictione, aut expectata consignatione, ad præfati beatissimi martyris Christi Dionysii monasterium, sicut supra insertum est, perpetualiter ad habendum recipiatur, et in postmodum nullo unquam tempore ulla qualibet dignitate aut potestate prædicta persona rectoribus monasterii præfati, ac beatissimi Christi martyris Dionysii aliquam requisitionem facere, aut ullam calumniam ingerere præsumat: sed liceat illis sine cujuslibet injusta interrogatione præfatum monasterium argentogilum, sicut cæteras res ad beati Dionysii potestatem simili modo condonatas ac pertinentes, quieto ordine tenere ac disponere. Et quicquid pro opportunitate atque utilitate ipsius ecclesiæ secundum christianæ religionis regulam facere voluerint, liberam in omuibus habere potestatem. Et ut hæc auctoritas confirmationis seu redditionis nostræ per futura tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manibus propriis nostris subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus. — Signum Ludovici serenissimi imperatoris, signum Lotharii gloriosissimi Augusti. Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovit.

[ocr errors]

Sed quum Normanni cœnobium illud diruissent, Adelais Hugonis regis uxor ipsum restauravit, ac rursus in eo sanctimoniales constituit, quæ inibi usque ad Suggerii Sancti Dionysii abbatis tempora remanserunt. Qualiter autem hic eas inde expulerit, et abbatiam antiquo sui monasterii juri vindicarit sub annum Christi 1127, sic ipse narrat in libello de rebus a se gestis : « Quum ætate, » inquit, «docibili adolescentiæ meæ antiquas armarii possessionum revolverem chartas, et immunitatum biblos propter multorum calumniatorum improbitates frequentarem, crebro manibus recurrebat de cœnobio argentoilensi fundationum charta ab Hermenrico et conjuge ejus Numma, in qua continebatur, quod a tempore Pipini regis, Beati Dionysii abbatiæ extiterat, sed quadam occasione contractus incommodi in tempore Caroli Magni filii ejus alienata fuerat. Præfatus enim imperator quamdam filiam suam matrimonium humanum recusantem ibidem abbatissam sanctimonialium constituit, eo pacto ut post mortem ejus in usum ecclesiæ reverteretur; sed turbatione regni filiorum filii ejus, videlicet filii pii altercatione, quoadusque super vixerat, perfici non potuit. Unde quum antecessores nostri sæpius super hoc laborantes parum profecissent, communicato cum fratribus nostris consilio, nuntios nostros et chartas antiquas fundationis et donationis et confirmationum privilegia bonæ memoriæ papæ Honorio Romam delegavimus, postulantes ut justitiam nostram canonico investigaret et restitueret scrutinio. Qui, ut erat vir consilii et justitiæ tutor, tam pro nostra justitia quam pro enormitate monacharum ibidem male viventium, eumdem nobis locum cum appendiciis suis, ut reformaretur ibi religionis ordo, restituit. Rex vero Ludovicus Philippi charissimus, dominus et amicus noster eamdem restitutionem confirmavit, et quæcunque regalia ibidem habebat auctoritate regiæ majestatis, ecclesiæ præcepto. » Et in Vita Ludovici Grossi : Papa Honorius vir gravis et severus, qui quum justitiam nostram de monasterio argentoilensi puellarum miserrima conversatione infamato, tum legati sui Matthæi albanensis episcopi, tum domini carnotensis, parisiensis, suessionis, domini etiam archiepiscopi rhemensis Rainaldi, et multorum virorum testimonio cognovisset præcepta regum antiquorum Pipini, Caroli Magni, Ludovici Pii, et aliorum, de jure loci præfatis nuntiis nostris oblata perlegisset, curiæ totius persuasione, tam pro nostra justitia, quam pro earum fœtida enormitate, Beato Dionysio et restituit, et confirmavit. »

"

Nota L, pag. 31.

Quæ... quum exules dispergerentur... eam (Heloissam) cum quibusdam aliis de eadem congregatione psi adhærentibus ad prædictum oratorium invitavi.— Sanctimonialium Argenteoli sic a monasterio suo

« ZurückWeiter »