Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

inebriati nihil aliud quaerant nisi laudare nomen Domini, cantare ei canticum novum. » Nec omnino male loco huic convenire videtur, quod auctor chronici lemovicensis refert ad annum 1 \ 30 : « Sub his,» inquit, « temporibus, ordo canonicus praemonstratensium, et monasticus cisterciensium quasi duae olivae in conspectu Dei pietatis lumen et devotionis pinguedinem mundo ministrabant, et quasi vites fructiferae religionis palmites circumquaque propagabant, ct per omnes fere christiani orbis termiuos bonae opinionis paulatim odore diffuso novas abbatias, ubi antea cultus Dei non fuerat, construebant. Unde et in Syriam ct Palestinam de utroque ordine fratrcs missi nonnullas abbatias aediGcaverunt. Eratque circa ea tempora pulchra ac decora facies ecclesiae diversorum ordinum ac professionum circumdata varietate, dum hinc praemonstratenses, inde cistercienses monachi, inde etiam diversi habitus atque professionis sanctimoniales et mulieres Deo devotae in continentia atque paupcrtate sub obedientiae jugo regulariter viventes, fervore religionis se invicem provocarent, et nova certatim diversis in locis monasteria fundarent. » Dtrique tamen illi duorum ejusmodi ordinum propagatores fellis et acrimoniae pleni fuerunt in Abaelardum nostrum, ut vel ex solis aliquot epistolis liquct quas Bernardus Innocentio pontifici romano et cardinalibus adversus eum scripsit.

Nota XLVIII, pag. 29.

Erat in Britannia minore abbatia qumdam Sancti Gildasii Ruiensis. — Abbatia haec omnium Bri

tanniae abbatiarum antiquissima. Nam sanctus ipse Gildasius, sive GHdas, cognomento Sapiens, in majore Britannia natus , illius prima fundamenta jecit tempore Childerici regis Merovei filii. Quod ne minus probabiliter dixisse videar, producam testimonium auctoris anonymi, sed veteris ac lide digni, qui Vitam ac res gestas sancti Gildae scripsit: « Quum Dei jussu, » inquit, « pervenisset Gildas in Armoricam quondam Galliae regionem (tuncautem a Britannis, a quibus possidebatur, Britannia dicebatur), ab eis honorifice et cum gaudio magno susceptus est. » Et paulo post: « Veniens itaque ad quoddam castrum in monte Reuvysii, in prospectu maris situm, ibi potioris fabricae construxit monasterium, atque in eo claustra ccenobitali ritu perfecit. » Itemque rursus : « Positura est autem corpus sancti viri in ecclesia quam ipse in antiquo castro Reusii construxerat. Ubi per multa annorum curricula servabatur, et ab universa Britannorum gente venerabiliter colebatur, quoniam innumerabiles ibi Gebant virtutes. » Unde patet et cur coenobium illud Sancti Gildae Ruiensis nomen obtinuerit. Verum postca bellis in Brilannia supervenieutibus, interfectoque crudeliter ab impiis religioso comite liritonum Salomone , non modo locus ipse penitus, cum alio, nomine Lochmenech, desertus atque destructus est, sed etiam habitatores eorum regiones alienas petere compulsi sunt, ac uovas in bituricensi pago sedes eligentes, secum corpus pretiosum sancti Gildae delulerunt, et in dolensi monasterio posuerunt, ubi bituricus princeps Ebbo benigniter eos suscepit, quod diserte confirmatur alt auctore cbronici lemovicensis, in haec verba: « Per idem tempus, » inquit, nempe versus annum Chrisli 907, « in Bithurica in castro doleusi fundatum est ccenobium nobile quod Dolense vocatur, ab Ebbone viro illustri dornino praedicti castri. Hic devotus vir post paululum a Britannia plures monachos fugientes cum multis sanctorum reliquiis religiose suscepit, qui Normannorum rabiem mortis metu evaserant. Hi corpus beati Gildasii abbatis ad dolense coenobium detulerunt. Cui Dei electus idem Ebbo proprium ccenobium juxta castellum suum ex alia aquae parte construxit, ubi illius venerabile corpus cum multorum sanctorum reliquis honorabiliter conditum requiescit. » Nec tamen propterea ruiense monasterium , quum omnipotenti Domino placuisset ut restauraretur, illo deinceps adhuc sancti Gildae nomine minus gavisum est. Nam Gaufridus tandem comes, totius Britanniae principatum adeptus, ut refert idem qui supra Vitae sancti Gildae scriptor, « rogavit Goslinum floriacensis tunc monasterii abbatem , qui etiam postea bituricensi ecclesiae praefuit archiepiscopns, ut transmitteret sibi Felicem monachum ad restauranda monasteria, quae erant in sua regione solo tenus destrticta. Anno igitur incarn. (lominicse nrvni, missus est Felix a supradicto abbate ad Gaufredum comitem, qui honorifice ab eo susceptus est, atque praedicta coenobia, » nempe Ruiense, et Lochmenech, « ei donavit cum oranibus appendiciis suis : comniendavitque illum fratri suo Judicaeli episcopo venetensi, iu cujus diocesi ipsa iuonastoria crant. » Et aliqnando ]>osl: « Quum anteiti dubitaret quem poliorem locum de duobus slatueret sedera abbatiae habere, ducem Alanum episcopumque venetensem super bac re consuluit. llli convocatis nobilibus viris, aliquibus etiam episcopis, statucrnnt locum Sancti Gildae, qui ciat antiquior, et terrae fertilitate, frumenti etiam etvini, arborumque pomiierarum abundantior : diversorum quoque magnorum piscium generibus suis temporibus aflluentior. » Atque haec forte diffusius quam oportuit a me relata sunt, sed occasione potissimum Petri Abaelardi, qui et ipse Brito, denium ad illam etiam Sancti Gildae abbatiam concordi fratrum electione cum assensu principis terrse vocatus est, ut propriis verbis declarat. Et certe quod abbas fuerit in Britannia, licet tacito abhatiae nomine, testatur quoque Guillelmus Nangius quum ail : « Petrus Abaelardus niagister in dialectice insignis et celeberrimus, primo uxoratus, deinde Sancti Dionysii in Francia mriiiachus, post in Britannia, unde uatus fuerat, abbas coustitutus. »

Nota XLIX, pag. 30.

Accidil. . ut abbas... SanctiDionysiiprmdictamillamArgenleoliabbatiam... lanquainad jus monatteriisuiantiquituspertincntem... acquireret.—Fuit Argcnteoli mouasterium ab ipsis fundatorihusabbatiae Sancti Dionysii subjectum. Postea tamen Carolus magnus illud Thcodradae filiae suae commisit. Quae congregatis ibi sanctimonialibus eo pacto tenuit, ut post mortem ejus in usum ecclesiae Sancti Diouysii reverteretur. Quod manifcste docet hoc Ludovici et Lotharii iniperatorum praeceptum e cartulario Sancti Dionysii depromptum :

Confirmatio Ludovici et Lotharii imperatorum, super eccle tia Argenlolii, quam dedit Hermenricus

et uxor sua Mumma 1 Sancto Dionysio.

« In nomine Domini Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperalores augusti. Si ea, quae a Deum timentibus hominibus ad loca divino cultui dedicata , sollemni donatione largita vel condonata sunt, et postea qualibet occasione inde abstracla esse noscuntur, nostra auctoritate ad statum suum revocamus, et iterum nostrae jussionis oraculo confirmamus : hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem adipiscendam, seu stabilitatem imperii nostri roboraodam pertinere confidimus. Ideo noturo sit omnium fidelium nostrorum tam praesentium, quam et futurorum industriae, quia illustris femina, soror videlicet nostra Theodrada Deo sacrata , nostrae suggessit mansuetudini, qualiter compertum habuisset, quod monaslerium vocabulo Argentoliuni situm in pago parisiaco super fluvium Sequanam, quod ipsa primo per heneficium domni et genitoris nostri Karoli serenissimi imperatoris, et postea per nostram largitioncm tenebat, ad moisasterium beati et gloriosi Christi martyris Dionysii, ubi praesenti tempore vir venerabilis Hilduinus abbas, et sacri palatii nostri archicapellanus, rector praeesse videttir, pertinere deberet. Petiitque ut pro mercedis nostrae augmento ad statum pristinum illud revocari fecissemus [faceremus ?], eo videlicet modo ut memoratum monasterium post suum ab hac luce disccssum, si tamen aliud monasterium ei antea in comparatione pro ipso a nobis datum non fuerit, aut propria voluntatc eum dimittere non voluerit, ad potestatem monasterii Sancli Dionysii absque ulla contrarietate vel cujusquam interrogatione reciperetur. Nos vero audita illius salubri ac religiosa petitione, praedictum venerabilem virum Hilduinum, quia praesens aderat, si quid de hac re compertum haberet interrogamus. Qui statim donationeni cujusdam Deum timentis ac religiosi hominis nomine Ermenrici, ac conjugis suae Nummanae, qui praefatum monasterium in suo proprio construxerant, et id per testamenti paginam ad Beati Dionysii martyris Christi monasterium sollemni donatione contulerant, nec non et praeceptum confirmationis Lotharii quondam regis, quod super eamdem donationem conscribere jusserat, nobis petitioni memoratae dilectae sororis nostrae Theodradae annuere, et sicut petebat, per nostram auctoritatem saepedictum monasterium argentogilum ad potestatem Sancti Dionysii, pretiosissimi Christi martyris, revocare. Quapropter hanc nostrae auctoritatis confirmationem fieri praecipimus, per quam omnimodis decernimus atqne jubemus, ut jam dictum monasteriura argentogilum post ipsius dilectae sororis nostrae ab hac vita discessum ad monasterium et potestatem saepedicti beatissimi Christi mart\ ris

[ocr errors]

Dionysii, ad qtiam primitus ob Dei amorem , et ipaorum sanctorum reverentiam piamque intercessionem a supradictis Dei fidelibus traditum vel condonatum fuisse uoscitur, absque ullius personae contradictione, aut nostra vel successorum nostrorum interrogatione recipiatur, et in jureac domina

tione ipsius monastcrii cum omni iutegritate vel appcndiciis suis quicquid ibidem praesenti tempore cernitur pertinere revocetur. Et si forte contigerit, ut cadem soror nostra ipsum monasterium aut spontanea voluntate, ut diximus, aut pro commutatione alterius monasterii antc finem vitae suae dimittere velit: tunc nihilominus absque ulla contradictione, aut expectata consignatione, ad praefati bealissimi martyris Christi Dionysii monasterium , sicut supra insertuni est, perpetualiter ad habendum recipiatur, et iu postmodum nullo unqnam tempore ulla qualibct dignitate aut polestate praedicta persona rectoribus monasterii praefati , ac beatissimi Christi martyris Dionysii aliquam requisitioneni facere, aut ullam calumniam ingerere pragsuraat : sed liceat illis sine cujuslibet injusta interrogatione piaefatum monasterium argentogilum , sicut caeleras res ad beati Dionysii potestatem simili modo condonatas ac pertinentes, quieto ordine tenere ac disponere. Et quicquid pro opportunitate atque utilitate ipsius ecclesiae secundum christianae religionis regulam facere voluerint, liberam in omuibus habere potestalem. Et ut haec auctoritas confinuationis seu redditionis nostrae per fulura tcmpora inviolabilem atque inconvulsam obtineat (irmitatem , manibus propriis nostris subler eam firmavinius , et annuli nostri impressione signari jussimus. — Signum Ludovici serenissimi iinperatoris, signuni l.otharii gloriosissimi Augusti. Durandus diacnnus ad vicem Fridugisi recognovit. »

Sed quum Normanni coenobium illud diruissent, Adelais Hugonis regis uxor ipsum reslauravit, ac rursus in eo sanctimonialcs constituit, quae inibi usque ad Suggerii Sancti Dionysii abbatis terapora remanscrunt. Qualiter autem hic eas inde expulerit, et abbatiam antiquo sui monasterii juri vindicarit sub annum Christi 1427, sic ipse narrat in libello de rebus a se gestis : « Quum aetate, » inquit, « docibili adolescentiae meae antiquas armarii possessionum revolverem chartas, ct immunitatum biblos propter multorum calumniatorum improbitates frequentarem, crebro manibus recurrcbat de cosuobio argentoilensi fundationum cbarta ab Hermenrico et conjuge ejus Numma, in qua contincbatur, quod a tempore Pipini regis, Beati Dionysii abbatiae extiterat, sed quadam occasionc contractus incommodi in tempore Caroli Magni filii ejus alienata fuerat. Praefatus enim imperator quamdam filiam suam matrimonium humanum recusantem ibidem abbatissam sanctimonialium constituit, eo pacto ut post mortem ejus in usum ecclesiae reverteretur; sed turbatione regni filiorum fiiii ejus, videlicet filii pii altercatione, quoadusque super vixerat, perfici non potuit. Unde quum antcccssores nostri saepius super hoc laborantcs parum profecissent, communicato cum fratribus nostris consilio, nuntios nostroet cbartas antiquas fundationis et donalionis et confirmationum privilegia bonae mcmoriae papae Honorio Romara delegaviraus, postulantcs ut justitiam nostram canonico investigaret et restitueret scrutinio. Qui, nt erat vir consilii et justitiae tutor, tam pro nostra justitia quani pro eoormitate monac.harum ibidem male viventium, eumdem nobis locum cum appendiciis suis, ut reformaretur ibi religionis orclo, restituit. Hex vero Ludovicus Philippi charissimus, dominus et amicus uoster eamdera restilutionem confirmavit, et quaecunque rcgalia ibidem habebat auctoritate regiae majestatis, ecclesiae praecepto. » Et in Vita Ludovici Grossi : « Papa Honorius vir gravis et severus, qui quuin justitiara nostram de inonasterio argentoilensi puellarum miserrima conversatione infamato, tum legati sui Matthcei albanensis episcopi, tum domini carnotensis, parisiensis, suessionis, domini etiam archiepiscopi rhemensis Rainaldi, et multorum virorum testimonio cognovisset : praecepta regum antiquorum Pipini, Caroli Magni, Ludovici Pii, et alioruin, de jure loci praefatis nuntiis noslris oblata perlcgisset, curiae totius persuasioue, tam pro nostra justitia, quam pro earum foetida enormitate, Beato Dionysio et restituit, et confirmavit. »

IVota L, pag. 34.

Quce... quum exules dispergercntur... eam {Hcloissam) cum quibusdam aliis de eadem congregatione psi adhatrentibus adpratdiclum oratorium invitavi. — Sanctimoniaiium Argenteoli sic a monasterio suo dejectarutn aliae in coenobium Beatae Maria; de Footel, seu de Nemore translatae sunt, ut colligitur ex his Henrici Sancti Dionysii abbatis litteris i « Henricus Dei gratia abbas, et conventus Beati Dionysii. universis qui praesentes litteras viderint, in Domino salutem. Notum facimus, quod quum inter nos ex una parte, et abbatissam et moniales de Footel ex altera, tam super possessione quam proprietate ecclesiae Beatae Mariae de Argentolio, qui [qua3?] est prioratus cum suis appendiciis, quaestio verteretur, auctoritate apostolica, coram domino priore Sancti Victoris parisiensis, sancto succentore silvanectensi, et magistro B. de Orson, canonico noviomensi, pro bono pacis promisimus dictis monialibus , quo[d] dabimus et assignabimus eis in terris suis in terrilorio de Trembleyo decimam, quae singulis annis valeat deceni libras, infra xv dies post factam compositionem, etc. Actum anno Domini Mccvii. » Ea enim conditione ccenobium illud ad jus pristinum abbatis Sancti Dionysii rcductum fuerat, ut monialibus loca provideret, tibi possent salvare animas suas. Heloissam vero, qnae prioratum conventus habebat, cum quibusdam aliis de eadem congregatione ipsi adhsrentibus, Petrus Abaelardus ad Paracletum oratorium suum invitavit, eamque ibi abbatissam caeteris praefecit. Qood testatur etiam Guillelmus Nangius quum ait: « Sed ibi Heloissam, quae per industriam Suggerii abbatis Sancti Dionysii in Francia postmodum ejecta, venire fecit cum nonnullis monialibus religiosis. Quae ibi abbatissa effecta. » Et ante eum Bobertus Autissiodorensis : «Hic,» inquit, «Abaelardus subtilissimus mirabilisque pbilosoplius construxerat ccenobinm in territorio trecassino, in prato quodam ubi legere solitus fuerat in quo sauctimoniales plurimas episcopali auctoritate congregavit, qnod Paracletum nominavit. Quibu« sanctimonialibus Heloissam quondain uxorem suam religiosam feminam, et littei is tam hebraicis . quam latinis adprime erudilani praefecit ahbatissam »

[graphic]

Nota LI, pag. 34.

Papa lnnocenlius II... per privilegium... corroboravil.— [ Privilegium hoc datum est anno 4131 exlatque cum aliis pontiGcuiu romanoruni ad Heloissam rescriptis in^Appendice hujus voluminis. Quare liic illud repetere supertluum duximus. ]

Nota Lll, pag. 31.

Plus... ut arbitror, uno anno in lerrenis commodis sunl multiplicata.— Circumadjacentes nempe populi misericordes eis atque propitii plurima largili sunt. Std ante alios « Milo dominus Nogennii, » sicut in tabulis paracletensibus legitnr, « in cujus territorio paraclelense constructum est oratorium . ei loco donavit culturas tres, unam inter Brusletum etviam, alteram juxta Carmam, tertiam juxU viam Triagnelli ad sinistram. Concessit insuper praedicto loco quaecunque homines sui de universo feodo suo ei darent. Dedit etiam usuarium nemoris sui de Monte Morvei omni tempore ad omnia necessaria ipsius loci, nec non et totum mareschium in riveria Aidutionis loco illi adjacens tam ad liortos faciendos, quam ad caetera necessaria. Quae omnia in dedicatione ipsius oratorii, seu benedictione cimiterii, et omnimodam immunitatem totius loci coratn omni populo qui aderat, in manu rlomini trecensis episcopi posuit, et sic in perpetuum confirmavit, praesentihus Hilduino Decano, Hilduino Magno , Stephano Bidel, Bainaldo Carnail. Die insuper illo, quo sanctimoniales oratorium ingressae possedertint, donavit eis piscationem totam Ardutionis fluvioli penitus immunem a Sancto Albino usque Qninceium. Qui etiam pro comitissa nepte sua in sanclimonialem suscepta dedit furnum <ie Sancto Albino cum usuario nemoris quod Furmis habebat, praesentibus Ansello de Triagnello , Milone sancto, et Petro fratre suo. Pro anima Hugonis filii sui ibidem scpulti dedit culturain ad iVoereth cuin tertia parte de Guamnoveriis, praesentibus illis qtii sepultnrae affuerunt. Simon quoqtie de IVogennio dedit de alodio suo culturas duas, unam scilicet in qua ipsum oratorium constructum est , et aliam in monle Limarsum in prasentia Hulduini decani et Milonis de Nogennio. Hubertus de iVogennio duo jugcra terrae ante ipsum oratorium per manum Milonis de Nogennio. » Atque haec omnia confirmavit aliqnanto post Theobaldus comes trecensis, scilicet anno 1146, « laudante filia et Girardo genero suo, Freerio, Josfrido, Gaucherio, Stephano, nepotibus ejus. » Ipsequc etiam monialibus iliis modium frumenti singulis annis, et totam piscationem in molendinis suis apud Pontes dedit, ut in litteris domini Eugenii III papae supra relatis continetur.

[graphic]

Ad hsec , << Galo et Adelaudis uxor ejus soror Ermelinae quae se Deo et ecclcsiae Paracleti in sanctimonialcm dedit, laudaverunt et concesserunt Deo et dictae ecclesiae Paracleti et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus medietatem molendini deCrevecor, etvineas etiam de Crevecor, etxLsolidos census : et in hoc censu babuerunt sanctimoniales Paracleti censum Pruvini, et hoc quod restabat ad percipienduni de Xl solidis ceperunt apud Lezinas. Haecque concessio facta est apud Pravinum in praesentia comitis Tbeobaldi , et Mathildis comitissae uxoris ejus, et per manum etiam ipsius comitis. Qui comcs, ut haec stabilis et inconvulsa permaneret, eam sigilli sui auctoritate corroborari praecepit anno ab incarn. Domiui Mcxxxiii , regnante Ludovico rege Francorum , Hainrico archiepiscopo senonensi cathedra residente, Hatone vero episcopo Trecensium existente. »

Ludovicus quoque ipse Francorum rex eisdem « sanctimonialibus de Paracleto in perpetuum coucessit, ut nunquam de quibuslibet rehus, quas ipsae vel servientes ipsarum ad usus earumdem emerent vel pro suis uecessitatibus de suis propriis rebus venderent, aliquam illi vel successoribus suis consuetudinem in tota terra sua persolverent. Quod ut ratum et inconcussum permanerct, scripto commendari praecepit, et ne posset a posteris infringi, sigilli sui auctoritate corroboravit publice apud Sanctum Germanum in Leya, anno incarnati Verbi Mcxxxv, regni sui xxvn, Ludovico filio suo in regem sublim[at]o anno m. »

Praeterea Mathildis comilissa, Theobaldi conjux, abbatiam in loco Pomerii constructam a se, paracletensi ccenobio subditam psse voluit. Et pro concessione praedicti loci, quem Heloissa ipsa, prima Paracleti abbatissa , religiosorum interventu virorum ei dederat ad constructiouem, « dcdit comitissa ecclesiae Paracleti tres modios frumenti per singulos annos in molendino suo Provini sub Crevecor , laude filiorum suorum comitum Henrici, Theobaldi, et Stephani,» sicut est in litteris Hugonis archiepiscopi senonensis hac de re confectis; quas etiam supra cum pontificum romanorum rescriptis integras relulimus. [ Vide ad calcem hujusce voluminis in appeudice.] Insuper confirmavit decimam de Sancto Martino de Campis et de Boal, quam Guillelmus clericus ejus dcdit post decessum ecclesis Paracleti et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus, anno H54, regnante Ludovico Francorum rege, Hugone archiepiscopo senonensi existente. Nec non et alia plurima boDa eidem ccenobio contulit, qua; recitare longum ac fastidiosum foret.

Deniquc « Hato ipse treconsis episcopus medietatem omnis decimae de Sanclo Albino, et medietatem candelarum in purificatione beatae Mariae dedit : Milo de Quinceio, niiles, de assensu uxoris suae Petronillae, et filii sui Garnerii, ot filiae suae Isabcl, quicquid habebat in decima de Quinceio. » Ansellus doniinus Trianguli prioratum conveutualem Beatae Mariae de Triangulo in trecensi dioccsi, nec uon Ansellus filius ejus, medietatem totius nemoris quod vocatur Couldroy , in territorio de Marcelliaco. Alii, qnorum nomina non reperi, prioralus de Leavalle, in cadem diocesi, de Neofortio inMeldensi, et Sancti Martini de Beaurain in Belvaceusi. « Manasses Meldensis episcopus octavam partem tam magnae quam parvae decimae de Melnillo, et mcdietatem minutae decimae de Tilliis, et quartam partem minutae decimae de Sancto Maximo. Beucelina, uxor Guerrici de Pontibus, quae se monialem iu Paracleto reddidit, domum cum cellario Sesamiae sitam. Nobilis roulier Helia de Villamauro rclicta Milonis de Pruvino quondam marescalci Campaniae decem libras annui rcdditus de proprio patrimonio suo. Maria trecensis comitissa platcam suam Provini. Demum Agnes de Marigniaco pro susceptione sui duas partes minutae decimae villse Marigniacy. Manasses nepos ejus tertiam partcm , Theobaldus ejus filius tertiam partem laudante Letuisa uxore illius. » Atque hi sunt praecipni paracletensis monasterii benefactores : quibus et aliquot alios addcre possem. Sed ad ea quae uotanda supersunt, festinat stylus.

Nota LIII, pag. 34.

lUi sorori nostrce quce cceleris prceemt. — Heloissam dicit primam Paracleti abbatissam, de cujus doctrina et religione sic paucis Petrus Cluniacensis abbas ad eam scribens : « Necdum , » inquit, « metas adolescentiae excesseram, necdum injuveniles annos evaseram, quando nomen non quidem

« ZurückWeiter »