Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

modo alterius nobis esse videntur, vel quocumque modo nostris aspectibus variantur.

<«< Et tempora. >> Hoc est temporum computationem, sicut dierum vel annorum, quæ statim per exempla supponit: dies enim computamus atque numeramus secundum motus et discursus solis ab oriente in occidentem, et annos secundum revolutiones ejus et nonnunquam cæterorum planetarum computare solemus, ut quot videlicet revolutiones sunt eorum ad idem punctum, tot annos solis vel Saturni vel aliorum planetarum dicamus.

<«< Et luceant. » Ut alibi « sint, » et alibi « illuminent » terram, scilicet ubi necessarium est splendorem suum inde spargentia.

« Fecitque. » Quomodo factum sit de illis ad dividendum diem et noctem quod prius dixerat exponit, quum solem ad illuminationem diurni temporis, lunam et stellas ad illuminationem nocturni instituerit.

«< Luminare majus. » Scilicet solem, non tam sui orbis quantitate quam suæ illuminationis virtute quantum ad sensum nostrum, qui majorem inde suscipimus illuminationem.

« Præesset diei. » Tanquam videlicet ipsum diurnum tempus illuminatione sui efficiens, vel lucem circumferens, sicut luna et stellæ nocti.

«< Luminare minus. » Lunam dicit, quasi secundam a sole in effectu illuminandi, quod terris propinquior sit quam stellæ, ideoque majorem vim ad lucendum nobis habeat quam stellæ, etsi aliquæ ipsarum magis a nobis remota amplius splendoris vel magnitudinis habere credantur.

<«< Et stellas. » Subaudit, similiter, fecit ut præessent nocti. « Eas, » etiam; scilicet stellas in firmamento sicut solem et lunam.

« Ut lucerent. » Istud communiter tam ad stellas quam ad solem et lunam referendum est. Alioquin non apparet quomodo diceret, ut præessent diei ac nocti, quum videlicet stellæ nocti tantum præesse, non diei, habeant. Non parva quæstio est de planetis, qui contra firmamentum ferri dicuntur, utrum animati sint, ut philosophis visum est, et quidam spiritus illis præsint corporibus, qui hunc eis motum tribuant, an sola Dei voluntate et ordinatione hunc discursum immobiliter teneant. Philosophi vero tam eos quam ipsum totum mundum animatos esse adstruunt, et quædam animalia rationalia, immortalia atque impassibilia non dubitant asserere, dicentes omnem motum in corporibus ab anima incipere, nec postea corpus nisi per eam moveri. Qui etiam mundum ita ubique animalibus repleri volunt, ut singulæ mundi partes habeant animalia propria, aer quidem iste inferior et corpulentior usque ad lunam dæmones, superior vero pars mundi, quam æthereum cœlum nominare solemus, planetas vel cætera sidera. Quam quidem sententiam beatus Augustinus commemorans

1

libro de Civitate Dei octavo, ita de Platonicis ait : « Omnium, inquiunt, animalium in quibus est anima rationalis, tripertita divisio est in deos, homines, dæmones. Deorum sedes in cœlo est, hominum in terra, in aere dæmonum. » Item: << Habent dæmones cum diis communem immortalitatem corporum, animarum autem cum hominibus passiones. » Et post aliqua descriptionem dæmonum ex dictis Apulei Platonici supponens ait : « Breviter Apuleius dæmones diffiniens, ait eos esse genere animalia, anima passiva, mente rationalia, corpore aerea, tempore æterna. » Ex quibus philosophorum dictis maxime vero Platonicorum, constat cœlum quoque et aerem propriis animalibus adornari : quorum hæc dæmones, id est animalia rationalia, immortalia et passibilia dicunt; illa vero deos appellant, hoc est animalia rationalia, immortalia et impassibilia, sicut sunt omnia sidera, non solum planeta, verum etiam quælibet stellæ. Planetas vero non solum deos, verum etiam deos deorum, tanquam cæteris sideribus excellentiores, et majorem efficaciam habentes, a Platone dici autumant, ubi, sicut aiunt, eos præcipue ad creationem hominis invitat, ut vi quadam eorum ex terra fingatur corpus humanum, cui Deus animam infundat. Quum autem deorum neminem nisi bonum esse fateantur, dæmonum tamen sicut et hominum quosdam bonos, quosdam malos esse distinguunt : unde hos græce calodæmones, illos cacodæmones appellant. Nihil enim sciunt de diaboli dejectione, sed sicut homines vel cætera animalia, ita et dæmones corporeos esse creatos arbitrantur. Omnium itaque animalium rationalium corpora secundum regionem vel partem mundi quam inhabitant distinguunt, ut videlicet horum alia terrena sint, sicut hominum; alia aerea vel ætherea, sicut dæmonum vel deorum. Constat itaque juxta Platonicam vel Platonicorum sententiam, ipsa quoque sidera quædam esse animalia, et illis sidereis quæ videmus corporibus quasdam inesse animas, quibus ipsa moveri vel agitari queant. Quam profecto sententiam beatus Augustinus nequaquam refellere præsumens, dicit in Enchiridion sibi adhuc incertum esse, utrum ad societatem angelorum sol et luna pertineant, an videlicet quidam de spiritibus angelicis illis sidereis corporibus sint deputati, ut illa trahentes ac circumducentes, humanis usibus tanta beneficia ministrent. De mundo autem utrum animal quoddam sit, quod tam hæc animalia quam cætera in se contineat, minus rationi propinquare, primo Retractationum libro insinuat. Cujus nunc verba ex utroque ipsius opere collecta non incongruum supponere duximus. Ait itaque in Enchiridion caput xxv: «< Utrum archangeli appellentur virtutes, et quid inter se distent sedes, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, dicant qui pos▾

[blocks in formation]

sunt, si tamen possunt probare quod dicunt: ego me ista ignorare profiteor. Sed neque illud certum habeo utrum ad eamdem societatem pertineant sol et luna et sidera, quamvis nonnulla lucida esse corpora, non cum sensu vel intelligentia esse videantur. » Idem in primo Retractationum : « Animal esse istum mundum, sicut Plato sensit, aliique philosophi plurimi, nec ratione certa indagare potui, nec divinarum Scripturarum auctoritate persuaderi posse cognovi : unde tale aliquid a me dictum, quod accipi possit etiam in libro de Immortalitate animæ temere dictum notavi, non quia hoc falsum esse confirmo, sed quia nec verum esse comprehendo quod sit animal mundus. » Apostolus quoque tam cœlestia animalia, quæ deos philosophi vocant, quam aera, quæ dæmones appellant, distinguere videtur. Si ergo, ut philosophis visum est, nec sancti prorsus refellere præsumunt, illis cœlestibus siderum corporibus quidam præsint spiritus, qui eos movere vel agitare queant, facile est propositæ quæstionis de motu planetarum solutio. Sin autem aliunde ordinatum sibi et stabilem motum habeant, sufficit hoc divinæ tribuere voluntati, quæ in primordialibus, ut dictum est, causis vim naturæ obtinuit, et juxta Platonem, in omnibus efficiendis validior est, quam ipsa rerum creatarum naturalis facultas.

Sunt qui astronomiæ doctrinam atque ipsam vim astrorum in tantum efferant et extollant, ut ex ipsis etiam contingentia futura præsignari queant, et per hanc artem de his quoque se judicare fateantur, quæ naturæ incognita philosophi profitentur, tanquam ipsa videlicet astra in signa sint futurorum, non solum naturalium, ut diximus, verum etiam contingentium, sicut illi mentiuntur. Naturalia vero futura dicuntur, quæ causam aliquam naturalem sui eventus habent, ut ex his quæ præcedunt tanquam quibusdam naturalibus sui causis contingere habeant, et sic eis adjuncta sint, ut vix aut nunquam illis præcedentibus hæc inde contingere possit impediri : velut mortis dissolutio futura in proximo post venenum exhaustum, vel pluvia post tonitruum, vel sterilitas terræ post nimiam æstuationem vel immoderatos imbres. Contingentia vero futura, sunt quæ sic æqualiter ad fieri et non fieri sese habent, ut nulla in rerum naturis causa præcedat, unde ipsa fieri vel non fieri cogantur, nec ex aliquo prænosci queat, utrum illa contingere habeant vel non, sicut me hodie lecturum esse, et quæcumque tam facere quam dimittere in nostri arbitrii consistit potestate. Sunt itaque futura quædam naturalia et quasi determinata in suis eventibus, quum ex aliqua naturali adjunctione ad præcedentes sui causas prænosci queant, ac per hoc jam naturæ esse cognitæ dicuntur, sicut omnia quæ præsentia sunt vel præterita. Quum enim jam in præsenti sit ipsa astra esse paria vel esse non paria, nec nobis cognitum sit quid horum jam sit, ipsum tamen naturæ cognitum esse Boetius asserit, Quum jam videlicet in ipsis astris sit numerus talis qui

de se cognitionem conferre possit, quod est eum naturæ cognosci vel determinatum esse. Nam et vox vel sonus audibilis naturaliter dicitur quantum in ipsis est, etsi nemo assistat qui hæc audire valeat; et ager ad excolendum aptus fuit antequam homo esset qui eum excolere posset. Futura vero contingentia naturæ quoque dicuntur incognita, quum videlicet ex nulla naturæ operatione vel institutione prænosci queant. Unde miror quosdam se per astronomiam scire profiteri, de his quoque judicare posse, et quasi divinatores talium esse. Quum enim astronomia species sit physicæ, hoc est naturalis philosophiæ, quomodo per eam investigare valent quod ipsi quoque naturæ philosophi asserunt incognitum esse, hoc est ex nulla rerum natura prænosci posse? Naturalia vero quædam futura nequaquam cognosci per eam negamus, sicut nec per medicinam. Medici enim secundum complexiones corporum multa prænoscere de infirmis possunt, utrum videlicet evadere queant, an minime. Sic et periti astrorum, qui naturas ipsorum, unde calida aut frigida, sicca vel humida vel temperata sunt, noverunt; et illas partes cœli quæ domicilia eorum vocant, in quibus quum fuerint, suas maxime vires exercent, per astronomiam didicerunt, multa de naturalibus futuris prænoscere possunt, utrum videlicet sequenti tempore siccitas abundet. aut pluvia, sive calor aut frigiditas. Quæ non solum ad providentiam cultus terræ, verum etiam ad medicamentorum moderationem plurimum valet. Unde et philosophi planetas ipsos vocare ausi sunt deos, et quasi quosdam mundi rectores profiteri, eo videlicet quod secundum eorum naturas et qualitates situs iste noster plurimum varietur, ut diximus, ut modo sterilitas inde, modo abundantia contingat, modo in humidis locis, modo in siccis seminandum sit, modo calida vel humida in medicamentis vel alia sint providenda. De contingentibus vero futuris, quæ, ut diximus, naturæ quoque sunt incognita, quisquis per documentum astronomiæ certitudinem aliquam promiserit, non tam astronomicus quam diabolicus habendus est. De quo facile nihil eos scire convincere possumus. Si enim interrogemus de aliquo faciendo, quod æque facere vel dimittere in nostra sit potestate, nullum ibi judicium ex aliquo artis suæ documento facere audent, scientes quod si hoc dicerent, in aliud nos converteremus. Si vero alius ex nobis eos hoc ipsum interrogaret de nobis; neque id, inquiunt, faceret causa tentandi, sed sincera intentione veritatis, tunc se veritatem dicturos promittunt. Quod quanta irrisione sit excipiendum quis non videat? Si enim per artem suam de eventu, de quo consuluntur, certitudinem habent, quid refert quis inde eos interroget, vel qua etiam intentione? Vel cur etiam de intentione dijudicare non possunt, quæ quum præsens sit, determinatum jam habet eventum, et de futuro quod omnino incertum est certitudinem promittunt? Ex quo liquere arbitror, quod si quemquam in talibus verum dicere ipsos

contingat; non hoc ex arte prædicta, sed ex opinione diabolica instructi proferunt. Sicut enim nos rerum aliquarum videntes apparatum, quid inde proveniat ex suspicione magis quam ex certitudine prædicimus: ita et diabolus quem consulunt in hanc eos divinationem inducit, ut multa veraciter incerti pronuntient : qui quum de aliquibus vera prædixerint, de cæteris omnibus præscire credunt. Sæpe quoque præsentia de absentibus vel præterita nuntiant diabolico instinctu, nec mentiuntur, quod ab imperitis pro magno habetur, non attendentes quod hæc diabolus nuntiet, quæ jam conspiciendo noverit, ut de futuris quoque ipsis credatur. Nemo itaque talium divinationes ad prædictam referat artem, sed magis ad diabolicam machinationem. Quod itaque de sideribus dictum est, et sint in signa scilicet futurorum, non de contingentibus futuris, hoc est casualibus, sive fortuitis, quæ ad utrumlibet se habere Aristoteles dicit; sed de naturalibus futuris, ut dictum est, accipiendum est; tanquam hinc maxime astronomicæ disciplinæ studium sumpserit initium, vel auctoritate hoc loco præcipue utilitate præsignata; in qua et ipse Moyses Ægyptiorum scientiæ peritissimus enituisse creditur.

DE QUINTA DIE.

<< Reptile animæ viventis. » Ambrosius in Hexameron de die quinto : << Scimus reptilia dici genera serpentium, eo quod super terram repant, sed multo magis omne quod natat reptandi habet vel speciem vel naturam; nam quum supra aquam natant, repunt toto corpore quo trahuntur super quædam dorsa aquarum; unde et David ait : « Hoc mare magnum et spatiosum, illic «< reptilia quorum non est numerus. » Quin etiam quum pleraque pedes habeant et ambulandi usum eo quod sint amphibia, et quæ vel in aquis vel in terris vivant, ut sunt phocæ, crocodili, equi fluvialis, quos hippopotamos vocant, eo quod hi generentur in Nilo flumine, tamen quum in alto aquarum sunt, nec ambulant, nec natant, nec vestigio utuntur pedis ad incedendum, sed tanquam remo ad reptandum. » Ex quibus quidem Ambrosii verbis patet omnes etiam pisces reptilibus aggregari, quum sine incessu pedum sese moveant. «< Animæ viventis >> dicit ad differentiam vivificationis plantarum, quæ si animam quamdam, id est vitam habere dicantur, non tamen ex se vivere habent, sicut ea quæ spirando et respirando vivunt, sed terræ tantum affixæ ipsum terræ humorem in eas conscendentem pro vita habent. Tale est ergo, c anime viventis, » hoc est vitae ex se, ut dictum est, permanentis, non ex immissione terreni hu

moris.

«

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »