Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

« Et volatile. » Ex quo liquidum est tam pisces quam volucres ex aquís procreatos habere corpora ejusdem naturæ, nec tantam vim humanis corporibus ad lasciviendum carnes eorum ministrare, quantam carnes terrestrium animantium, quæ cum nostris corporibus ejusdem sunt naturæ. Unde nec monachis beati Benedicti regula ita' carnes illas sicut has interdicit, quum videlicet a carnibus tantum quadrupedum, non aliarum abstinere præcipit.

«< Super terram, sub firmamento cœli. » Quod dicit, «< super terram, sub firmamento coeli, » non solum ad volatile, sed etiam ad reptile referendum videtur, si videlicet ipsa quoque sidera animata putentur. Ipsa quippe quum sine pedibus ferantur, reptilibus aggreganda essent sicut et pisces: sed quum ipsa sub firmamento cœli nequaquam sint, patet ea excludi per hoc quod dicitur, « sub firmamento cœli. » Tale est ergo reptile atque volatile tanquam si diceretur animal aptum ad rependum sive volandum super terram, hoc est ita ut terram non contingat. Nam postmodum quum dicit reptilia terræ potius quam super terram, profecto hoc et istud reptilium genus diligenter distinguunt. Nonnullæ aves aquaticæ dicuntur pedes habere, ita posterioribus adhærentes ut nequaquam cum illis incedere queant, sed solummodo natare, sicut pisces cum pennulis suis, quas profecto reptiles magis quam gressibiles dicendas credimus. Quæ quum nunquam in terram exire videantur, nonnulla quæstio est de ovis earum quomodo ea foveant, an potius aquæ ipsæ talium ova sicut et piscium suscepta quodam suo fotu vivificare sufficiant.

Quum dicit, << sub firmamento cœli,» intransitive videtur accipiendum quasi sub firmamento quod cœlum est, sicut quum dicitur urbs Romæ, fluvius Tyberis, creatura salis, corpus vel essentia lapidis. Hoc autem firmamentum, ut superius dictum est, inde sic nominatur, quod aquis interpositum, superiores ita sustentando firmet, ut relabi ad inferiores nequeant, vel eas unquam contingere. Non ergo proprie firmamentum dicitur quod aquis nubium permixtum est, sed quod prorsus ab aquis vacuum superius est. Aves vero nequaquam volare per firma

mentum possunt, quia earum corpora sustentari ab aere sine aquarum corpulentia nequaquam possent.

« Creavitque, » ex ipsis videlicet aquis.

<«< Animam » pro toto animante ponit ex corpore simul et anima constante, unius videlicet nomine partis totum comprehendens. Juxta quod et alibi ait2:

'Eadem est sententia Theodemari abbatis Casinensis in epistola ad Carolum Magnum, Rabani Mauri lib. II, de Institutione Clericorum, cap. XXVII, et sancti Hildegardis in Expositione regulæ sancti Benedicti. Communis tamen opinio est sanctum Benedictum non solum quadru

pedia, sed etiam volatilia monachis prohibuisse. Qua de re vide quæ diximus in Commentario ad cap. xxxix Regulæ sancti Benedicti. (Not. Edm. Martene.) Genes., cap. xiv, v. 21.

-

« Da mihi animas, cætera tolle tibi. » Et rursum1 : « Descendit Jacob in Ægyptum in animabus septuaginta. »

<< Viventem. >> Subaudis ex se non ex terra, sicut plantæ affixæ radicitus terræ. « Atque motabilem. » Ad differentiam scilicet cæterorum animalium, quæ terra postmodum produxit, quæ gravius est elementum quam aqua. Unde et ista ex aquis producta naturaliter mobiliora et agiliora sunt, quum ex leviori scilicet elemento consistant. Et attende quid superius dixerit de plantis, quod terra eas germinavit ac protulit. De animalibus vero dicitur tantum, quod aqua vel terra ea produxerit, non quod germinaverit ; ut videlicet innueret, quia non terræ radicitus affixa vegetationem inde accipiunt sicut plantæ.

<< Quam produxerant aquæ in species suas. » Sic construe: creavit omnem animam, hoc est omne animatum tale in species: ac si diceret, omnem, inquam, secundum speciem, non secundum numerum. Quippe non omnia individua harum specierum, sed singulæ species tam avium quam piscium tunc creatæ sunt. Unde et in sequentibus cum dicit Deum requievisse ab omni opere suo, non de individuis specierum multiplicandis est accipiendum, sed de naturis specierum jam præparatis ad quælibet postmodum inde procreanda. « Quam produxerant. » Id est ad quam producendam jam aquæ fuerant præparatæ ; sive dulces, ut flumina; sive salsæ, ut marinæ.

« Et vidit. » Nota in operibus hujus diei nequaquam in repetitione creationis ipsorum dici : « Et factum est ita,» sicut superius in secundo die. Vel quum præmisisset: «< Et fecit firmamentum, etc., » postmodum adjunxit : « Et factum est ita,» tanquam per hoc innuens illam aquarum divisionem ita in perpetuum permansuram. Sic et in creatione hominis postquam dixit: «< Creavit Deus hominem, etc., » subjunxit : « Et factum est ita. » Quum ergo, ubicunque dicitur: «< Et faciamus ita,» perseverantia quædam operum significetur, ut sic scilicet permaneant sicut facta sunt, nequaquam in speciebus avium id recte dici posse videtur, quum videlicet nonnulla species in eis quandoque prorsus deperire habeat, sicut de phoenice legitur ac fortasse de nonnullis aliis tam avium quam piscium speciebus contingit, quæ ad opera pertinent hujus diei.

Benedixitque. >> Solis animantibus istis ex aqua productis sicut et postmodum hominibus creatis benedixisse Deus memoratur, quasi quadam dignitate animantia ista homini propinquarent, quæ de illo generata sunt elemento, de quo et homines regenerandi erant. Unde et in arca secundum post hominem locum aves tenuisse non immerito videntur, quia videlicet de illo facta sunt

Genes., cap. XLVI.

elemento, quod in sacramento baptismi magis necessarium nostræ esset saluti. Recte ergo benedictio Dei a creationibus aquaticis incepit, quum ex hoc, ut dictum est, elemento nostræ salutis benedictio initium esset habitura in remissionem peccatorum perfecta. Tale est ergo: Benedixit eis, tanquam si diceret, typum sanctificationis regenerandorum ex aqua vel multiplicationis eorum comparatione circumcisorum jam tunc providebat. Circumcisio quippe quamvis id quod baptismus operata esse dicatur in remissionem peccatorum, non tamen hanc efficaciam in tot habuisse potuit in quot baptismi gratia persistit, non enim nisi mares circumcidebantur, et soli Judæi sive proselyti.

« Dicens. » Id est apud se disponens quod nobis postmodum exhiberet.

[ocr errors]

<< Crescite et multiplicamini. » Hoc est, numero individuorum, non diversitate specierum, crementum accipite. Non enim ita est intelligendum, ut prius in seipsis crescerent donec ad perfectam venirent ætatem qua generare possent, quum statim creatio talium perfecta fuisse credenda sit, alioquin diu educanda esset ut ad perfectionem veniret. Quod si de avibus quoque intelligamus, non facile apparet unde alimentorum acciperent nutrimentum.

་་ Replete. » Hoc est, quantum satis sit ad hoc fructificate.

« Aquas maris. » Quum tamen et aquæ dulces tam pisces habeant quam VOlucres. Sed constat quia omnis congregatio aquarum tam salsa quam dulcis mare dicitur, et omnes aquæ ex mari proveniunt. Ubi et quod ait, « animam viventem atque motabilem,» de his scilicet animantibus quæ producta sunt ex aquis, sacramento baptismi plurimum congruere videtur, ubi a peccato liberati, et quasi de morte suscitati per vivificatorem spiritum nasci ac vivere in Deo incipimus, ac de veteri Adam in novum promovemur et in membra Christi transformamur. Et attende quod solis animantibus istis ex aqua scilicet creatis et postmodum hominibus et tandem septimo diei Deus inter hæc opera benedicere memoratur, benedictione hominis media constituta, tanquam ad illam cæteris duabus convenientibus. Benedictio quippe hominis a baptismo incipit, remissione plenaria peccatorum ibi percepta, ac postmodum in sabbatum supernæ felicitatis promota consummatur, ut hinc quoque benedictum sit superius produci ex aquis animam viventem atque motabilem. In baptismo quippe vivere incipimus, ut inde postmodum in prædictum sabbatum promoti pariter quiescamus.

DE SEXTA DIE.

<< Animam viventem. » Hoc est animatum ex se vivens, non ex terra vitam contrahens, quamvis ex terra sit, sicut e contrario plantæ faciunt. «< Viventem, >> inquit, « in genere suo, » quia etsi jam illa animantia quæ prius creata fuerunt

in se defecerunt, nec jam eadem numero permanent quæ prius facta sunt, in suo tamen genere quodammodo semper vivunt, quia decidentibus individuis genus sive species non deperit. Vivunt ergo in genere, hoc est in specie sua, quæ primo creata sunt, etsi jam in se non vivant. Sicut et de aliquo dicitur tyranno jam mortuo, quia vivit in filiis suis. Et nota quod quum ait «< animam viventem » de his quæ de terra produxit, non adjecit motabilem sicut prius de his quæ aquæ produxerunt; quia quum elementum aquæ levius sit terra, profecto animalia de aquis producta faciliorem habent motum, et corpora eorum facilius ab anima moveri atque agitari possunt, ut jam supra meminimus.

<< Jumenta. » Id est quadrupedia domestica quasi sub jugo et dominio nostro posita.

Reptilia terræ. » Sic enim jungendum est ad differentiam scilicet supradictorum reptilium aquæ.

<< Bestias. » Videlicet sylvestres, ut feras, vel quascunque a nostra conversatione remotas.

<«< Et fecit. » Primo dixit : « Factum est ita, » quod scilicet terra produxit animalia, secundum corporis substantiam : sed postmodum hæc Dominus consummando fecit, quasi perfecit, vitalem spiritum eis dando de aqua, ut nonnullis videtur, sive de cæteris elementis, non ita corpulentis aut gravibus, sed magis levibus atque mobilibus. Non dicitur Deus benedixisse bestiis sicut piscibus et volucribus, quia serpens cui maledicturus erat de bestiis tunc erat. Homini vero benedixit quanquam peccaturus esset, nec eum, sed terram propter eum maledictam dicit.

« Faciamus hominem. » Creatis cæteris omnibus sive dispositis propter hominem, eum novissime condidit, et tanquam in fine suorum operum constituit: ad quem tanquam finem et causam suæ creationis cætera omnia tendebant, quum propter eum fierent universa. Unde nec eum creari oportuit nisi cæteris quibus præesse debebat, vel quæ ipsi in esum necessaria, vel saltem ad glorificandum Deum congrua erant, ante creatis et ei præparatis, ne quid forte de indigentia in excusationem sui peccati prætendere posset, et tanto amplius ab offensa Dei revocari posset, quanto majorem dilectionis ejus causam haberet, qui eum præfecerit universis, vel etiam post casum ad pœnitentiam citius moveretur, dolens se illum offendisse cui tanta debebat. Cujus quidem creationis excellentiam patenter insinuat, quum quasi ex quodam consilio loquens, dicit : << Faciamus. >> Sed cur pluraliter dicitur : « Faciamus hominem ad imaginem nostram,» si nulla prorsus pluralitas in Deo sit, qui solus hominem creasse ad imaginem suam postea memoratur his verbis : « Et creavit Deus hominem ad

imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum. » Dicant Judæi si possunt, vel nobiscum fateantur in una divinitatis essentia pluralitatem personarum magis quam rerum esse. Quod diligenter Propheta considerans ad distinctionem personarum faciendam, dicit pluraliter « faciamus; » ad unitatem vero Dei assignandam subjunxit singulariter, « et creavit Deus hominem, etc. >> » Quasi ergo aliquis secum loquens se et rationem suam quasi duo constituit quum eam consulit, sicut Boetius in libro de Consolatione Philosophiæ, vel Augustinus in libro Soliloquiorum. Sic Deus Pater ad creationem hominis tam Sapientiam quam Bonitatem, hoc est Filium et Spiritum sanctum quasi invitans dicit : Faciamus, eum talem et tantum, ut imago nostra sit vel similitudo. Quæ quidem creatio quam excellens sit, et cæteris supra positis longe superior, ipsis quoque verbis exprimitur tanquam in consilio quodam collatis ad magnum aliquid faciendum quum dicitur : « Faciamus. » In cæteris vero creationibus non ita dictum est, sed solummodo ut fiat hoc vel illud, vel terra sive aqua hoc vel illud producat. Quum autem homo commune nomen sit tam viri quam feminæ, quum sit utrumque animal rationale mortale; unde et in sequentibus quum dicitur «< quia creavit Deus hominem, » statim subinfertur, « masculum et feminam creavit eos, >> intelligimus virum ad imaginem Dei creatum, feminam vero ad similitudinem. De viro quippe Apostolus ait: «< Vir quidem non debet velare caput suum, quia imago et gloria Dei est. » Hoc est, gloriosior et pretiosior ejus similitudo. Distat autem inter imaginem et similitudinem, quod similitudo rei potest dici quod convenientiam aliquam habet cum ipsa, unde simile illi dici queat. Imago vero expressa tantum similitudo dicitur, sicut figuræ hominum quæ per singula membra perfectius eos repræsentant. Quia ergo vir dignior quam femina est, et per hoc Deo similior, imago ejus dicitur; femina vero similitudo, quum ipsa etiam sicut vir per rationem et immortalitatem animæ Deum imitetur. Vir autem hoc insuper habet quo Deo similior fiat, quod sicut omnia ex Deo habent esse, ita ex uno viro secundum traducem corporis tam femina ipsa quam totum genus humanum initium habet. Si quis autem diligentius ac perfectius hanc imaginem vel similitudinem Dei, ad quam homo factus dicitur, considerare velit juxta ipsarum personarum distinctionem, videbit hominem ipsum tam Patris quam Filii vel Spiritus sancti ex sua conditione similitudinem maximam adeptum esse. Constat quippe Deo Patri, qui a seipso non ab alio esse habet, juxta hanc ejus proprietatem, id quod ad potentiam pertinet divinam specialiter adscribi; sicut et Filio, qui ejus Sapientia dicitur, quod sapientiæ est; et Spiritui sancto, qui amborum Amor vocatur et proprie Caritas dicitur, id quod ad bonitatem

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »