Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tiam ad terrena defluentem, dum variis ducitur desideriis, jam quasi a terrenis ad cœlestia sustollit, et in eis ejus animum ad multa primitus discurrentem firmat ac stabilit, et contra quaslibet adversitatum procellas quasi anchora navem conservat, et ad quælibet toleranda vel aggredienda desiderio cœlestium corroborat. Quod bene superior aquarum suspensio facta secundo die figurat, quæ per interpositionem cœli sursum firmiter est stabilita. Tertio die recedentibus aquis, vel per meatus quosdam terræ submissis, exsiccatur terra et arida fit, quia igne caritatis anima succensa, dum carnem spiritui subjicit, a fluxu vel desideriis carnalium concupiscentiarum hoc calore siccata quodammodo fit arida, ut jam fit de illis locis inaquosis, per quæ diabolus suggestionibus suis transiens requiem non invenit, quia talem animam per concupiscentias ad consensum non trahit. Ut autem talis anima per opera etiam consummetur, primum terra producit plantas, postea luminaria in firmamento posita lucem ministrant. Terra itaque, ut dictum est, arefacta plantas producit, quum anima quælibet caritatem qua fervet interius in exhibitione corporalium operum ostendit. Quæ si in tantam perfectionem excreverit, ut verbo quoque prædicationis alios ædificare atque illuminare possit, luminaria fuerit in cœlo, id est verba prædicantis in ecclesia minorum et quasi adhuc terrenorum fuerit illuminatio, et hoc est illuminent terram. Nec solum in die, verum etiam in nocte, quia tam in prosperitate quam in adversitate infirmis mentibus prædicatio necessaria est, ne per hanc extollantur, vel per illam frangantur. Qualibus quidem luminaribus non solum exemplo, sed etiam verbo alios ædificantibus Apostolus ait1: << Inter quos lucent tanquam luminaria.» Et Veritas ipsa: «Vos estis lux mundi. » Hoc igitur viro perfecto tum luce operum tum etiam documento prædicationis alios ædificante, parit undique mundus animantia, tam volatilia scilicet, quam gressibilia, sive reptilia; hoc est, trium ordinum fideles, continentes videlicet, rectores, seu conjugatos. Denique homo ille extra paradisum creatus in paradisum transfertur, dum his qui in hac vita tantis bonis per gratiam Dei floruit ad patriam cœlestem de hoc exsilio transfertur, pro meritis primo ad sabbatum, deinde ad octavam perveniens.

ALLEGORIA.

Sex ætates sæculi senarius iste dierum quibus mundus perfectus est atque adornatus exprimit. Prima ætas sæculi quasi ejus infantia est ab Adam usque ad Noe. Inde secunda usque ad Abraham quasi pueritia. Deinde tertia ad David tanquam adolescentia. Postea quarta usque ad transmigrationem Babylonis

[ocr errors][merged small]

quasi juventus, id est virilis ætas. Inde quinta usque ad Christum tanquam senectus. Denique sexta usque ad finem sæculi tanquam senium vel decrepita

ætas.

Confusa itaque illa nec adhuc distincta congeries elementorum primam mundi ætatem sine lege et disciplina incultam et rudem bene figurat, quæ infantia mundi vocatur : et bene infantia necdum ex documento legis verba Dei formare valens, sicut infantes nondum loqui sufficiunt. Deleta hæc est ætas diluvio, sicut eorum memoria quæ in infantia geruntur per oblivionem delentur,

Secunda ætas diluvio non deletur, quum quisque eorum quæ in pueritia gesserit recordari valeat. In hac ætate arca in diluvio fideles conservavit, et quasi firmamentum aquis interpositum eos ab aquis desuper compluentibus et ab aquis inferius inundantibus illæsos custodivit.

Tertia ætate lex data est, quæ fluxum carnalis concupiscentiæ ab antiquo populo timore pœnarum coerceret, sicut die tertia ab inferioribus aquis terra est exonerata, et statim germinans terrenam sobolem in herbis et arboribus produxit, quia populus antiquus terrena potius quam cœlestia desiderans, terrenam accepit promissionem, et terrenis maxime desideriis adhærens, quasi terrena generatio fuit, atque terræ totus innitens, et in terrenis vitam suam constituens.

Quarta die facta luminaria lucem prophetarum post legem significant longe apertius de Christo loquentium quam lex antiqua fecerat, sicut dicit Daniel': « Pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia tam in viris, ut in Samuele, Nathan, quam in feminis sicut in Anna. » Proprie namque a tempore Samuelis tempus prophetarum incepit, sicut in Actibus Apostolorum, ubi scriptum est': <«< Et omnes prophetæ a Samuel et deinceps, etc., » diligenter exprimitur. Beda etiam attestante, dum locum illum exponeret dicens : « Quamvis patriarchæ et sancti priorum temporum multa de Christo dictis factisque prophetaverint, tempus tamen proprie prophetarum, eorum dico qui de Christi ecclesiæque mysterio manifeste scripserunt, a Samuele exordium sumpsit, et usque ad Babylonica captivitatis solutionem permansit. >>

Quinta ætas quasi senium mundi, defectum præteritorum bonorum designat, quum jam patriarchæ et prophetæ præteriissent, atque unctio ad alienigenam transferretur, non jam pristino ritu sacrificium celebraretur, quod etiam Babylonica captivitas abstulerat. In hoc quidem senio jam mundo languescente missus est Salvator, qui veterem renovaret hominem, baptismum prædicaret : in

[merged small][ocr errors][merged small]

quo quidem baptismo homines veterem hominem deponentes, et novum induentes, sicut scriptum est1 : « Quicunque baptisati estis, Christum induistis, » quasi ex aquis animalia producta sunt.

Sexta ætate homo renovatus in paradiso collocatur, quia post passionem Domini tantum aditus cœlestis hominibus patuit, ut primo sabbatum in anima postmodum octavam in corpore simul et anima celebret. Unde et latroni dictum est: «< Hodie mecum eris in paradiso, » ut in hac ætate tantum cœlum hominibus patere ostenderet.

non

« Istæ generationes. » Quasi diceret, bene dixi, « cessaverat, » quia istæ sunt aliæ postmodum ex aliqua nova naturæ præparatione futuræ. « Generationes cœli et terræ. » Id est species rerum factæ materialiter ex elementis per cœlum et terram, ut diximus, primo significatis.

« Quando creatæ sunt. » Id est primum factæ istæ scilicet generationes ante hunc septimum diem quo multiplicantur quotidie.

<< In die. » Id est in tempore illo sex præcedentium dierum.

« Quo fecit Dominus cœlum et terram. » In hebræo est ordo commutatus ita : « Quo fecit Dominus terram et cœlum; » quum in principio dictum sit e converso, quia creavit cœlum et terram. Ex quo innuitur ex hac commutatione ordinis varietas quædam significationis ad prædictas scilicet generationes comprehendendas. Per terram quippe et cœlum animalia, per virgultum et herbas comprehendit plantas. Animalia quippe, quia vivificationem non ex humore sicut plantæ, sed ex spiritu habent, juxta quod Gregorius tres vitales spiritus distinguit, per terram et cœlum hoc loco insinuantur, quum ex corporea et gravi substantia constent secundum corpus, et ex spiritali et levi secundum animam. Et quia corpora prius formata sunt quam spiritus infunderentur, bene hic terram prius quam cœlum nominavit. Ubi et de stellis innuere videtur, si omnia comprehendit facta ex elementis, quosdam spiritus et illis inesse quo possint animalibus et connumerari, sicut philosophi asserunt, et beatus Augustinus adeo sibi esse incertum profitetur, ut se ignorare dicat, utrum sol et luna ad societatem angelorum pertineant, sicut et supra meminimus.

<< Virgultum agri. » Id est agreste adhuc et nondum cultum ab hominibus vel insertum sicut nunc vel aliqua cura hominum custoditum.

<< Oriretur in terra. » Id est fructificaret per universas terras dispersum sicut nunc ex irrigatione imbrium proficiens.

«<Religionis. >> Pro quo in hebræo est «< agri,» sicut superius; quasi diceret incultam adhuc nec ex propagine et ope imbrium multiplicatam sicut nunc. Unde et subditur:

[blocks in formation]

« Non enim. » Id est, nondum pluvia facta fuerat, ex qua tunc quoque sicut nunc per universum mundum hæc multiplicatio fieret, homine tunc terram sicut nunc excolente, quum nec ipse homo qui terram operaretur tunc esset. Quod statim annectit dicens : « Et homo non erat. » Non dicit simpliciter : Non erat, quum ipse quoque inter generationes cœli et terræ superius sit comprehensus et factus esse monstretur; sed non erat ad operandum terram, quia nondum ei necessaria erat laboriosa cultura, quam postmodum in pœnam peccati accepit, et quam nunc ubique terrarum exercet.

« Sed fons. » Ne quis forte requireret unde ergo humorem quo nutrirentur vel conservarentur plantæ habebant, quum pluvia non esset, respondet, quia de imo aqua tenuis conscendens more fontis irrigabat eas mundi partes in quibus plantæ dispersæ erant. Et attende quod quum superius per septem dies Deus tantum vocatus sit, non etiam Dominus appellatus; hic tamen ubi generationes cœli et terræ completas commemorat, eum non solum Deum, sed et Dominum vocat, et deinceps frequenter Domini vocabulo ipsum designat. Hoc quippe nomen Dominus nonnisi ex creaturis quibus dominari et præesse habet convenit, nec ex quibusdam tantum creaturis, sed ex omnibus simul. Unde post consummationem omnium ipsum tantum poni congruum visum

est.

<< Formavit igitur. » Hoc et ad illud respicit quod sexto die præmissum est de hominis creatione, quum dicitur : « Et creavit Deus hominem, etc. » Ibi quippe quod creatus sit homo tam masculus quam femina præmissum est, sed modus creationis expressus non est : quod hic diligenter aperit docendo scilicet corpus viri de limo terræ prius formatum esse, ac deinde animam infundi; feminam vero non per se creatam esse, sed de viro assumptam, ut sequentia docent. Continenter dixi hominem creari, sed modum creationis non expressi, igitur nunc faciam. Et hoc est quod nunc agit dicens: «< Formavit hominem, » id est humanum corpus in effigiem istam quam nunc habemus composuit.

« De limo terræ. » Id est de terra humida et quasi compacta non dissoluta, et sic corpori jam creato infudit animam. Ex quo patenter innuit, animam humanam ex ipso modo creationis dissimilem a cæteris animabus esse. In creatione quippe cæterorum animantium dictum est terram vel aquam ea cum corpore simul et anima produxisse : ex quo innuitur illorum animas ex ipsis etiam elementis esse quasi quamdam eorum raritatem vel subtilitatem, pro qua scilicet subtilitate illæ quoque animæ spiritus dicuntur, sicut et ventus nonnunquam spiritus appellatur, comparatione terræ et aquæ, quæ grossioris et corpulentioris substantiæ sunt. Diligenti etiam vocabulo utitur, quum dicit hominem de humo formari potius quam creari. Ubi enim de materia aliquid fit forma ei su

peraddita, formari proprie dicitur. Isidorus, Etymol., lib. XI, cap. 1 : « Homo dictus est, quia ex humo est factus, sicut et in Genesi dicitur: « Et creavit «Deus hominem de limo terræ. » Abusive tamen pronuntiatur ex utraque substantia totus homo, id est ex societate animæ et corporis, nam proprie homo ab humo. »> Item : « Duplex est autem homo, interior et exterior: interior homo, anima; exterior homo, corpus. » Idem : « Anima hominis non est homo, sed corpus quod ex humo factum est, id tantum est homo.» Beda, supra Genesim lib. II. Et vocavit nomina eorum Adam in die quo creati sunt. Adam interpretatur homo, ut utrique sexui possit aptari. Unde recte dicitur: «< Vocavit nomina eorum Adam,» id est homo. Sicut homo latine ab humo, ita apud Hebræos Adam a terra nominatur. Unde et terrenus sive terra rubra potest interpretari. Porro apud Græcos homo aliam habet etymologiam. Vocatur enim veρwnоç ab eo quod superna spectari et ad coelestia contuenda debeat mentis oculos attollere. >>

Inspiravit spiraculum vitæ. » Id est quasi per se non de aliquo materiali primordio dedit animam corpori jam formato, ut ipsa videlicet anima ex solo Deo tanquam principio non ex alia primordiali causa esse haberet. «< Spiraculum vitæ » dicit ad differentiam flatus venti, qui et spiraculum dicitur, sed non vivificans, sicut et anima nonnunquam flatus dicitur, juxta illud Isaia1: «Flatum omnem ego feci. » Hinc quoque anima recte flatui sive spiraculo comparatur, quia maxime an in corpore sit exspirando vel flando apparet, quum sine his vita non possit in animalibus conservari.

ctum,

1

<«< In faciem ejus. » Spiraculum, inquam, in faciem ejus, hoc est, hominis faut videlicet anima illa sola non cæterorum animantium notitiam sive scientiam per rationem haberet. Facies quippe qua unusquisque cognoscitur notitiam significat.

« Et factus est. » Id est, ita consummatus est homo.

<<< In animam viventem. » Id est, per talem animam quæ semper vivat, quum defectum non habeat.

" Paradisum voluptatis. » Id est, hortum delectabilem, ut non solummodo ex dignitate creationis suæ quantum Deo debeat homo attenderet, verum etiam ex amoenitate et delectabilitate loci electi ex universo mundo in quo est positus. De quo quidem loco scriptum est, quod nonnulli volunt, quod in orientali parte orbis terrarum sit locus paradisi, quamvis longissimo interjacente spatio vel Oceani vel terrarum a cunctis regionibus quas nunc humanum genus incolit secretum. Unde nec aquæ diluvii, quæ totam nostri orbis superficiem altissime

↑ Isaiæ cap. LVII, v. 16. ́

« ZurückWeiter »