Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dejectarum aliæ in coenobium Beatæ Mariæ de Footel, seu de Nemore translatæ sunt, ut colligitur ex his Henrici Sancti Dionysii abbatis litteris : « Henricus Dei gratia abbas, et conventus Beati Dionysii, universis qui præsentes litteras viderint, in Domino salutem. Notum facimus, quod quum inter nos ex una parte, et abbatissam et moniales de Footel ex altera, tam super possessione quam proprietate ecclesiæ Beatæ Mariæ de Argentolio, qui [quæ ?] est prioratus cum suis appendiciis, quæstio verteretur, auctoritate apostolica, coram domino priore Sancti Victoris parisiensis, sancto succentore silvanectensi, et magistro R. de Orson, canonico noviomensi, pro bono pacis promisimus dictis monialibus, quo[d] dabimus et assignabimus eis in terris suis in territorio de Trembleyo decimam, quæ singulis annis valeat decem libras, infra xv dies post factam compositionem, etc. Actum anno Domini MCCVII. » Ea enim conditione cœnobium illud ad jus pristinum abbatis Sancti Dionysii reductum fuerat, ut monialibus loca provideret, ubi possent salvare animas suas. Heloissam vero, quæ prioratum conventus habebat, cum quibusdam aliis de eadem congregatione ipsi adhærentibus, Petrus Abælardus ad Paracletum oratorium suum invitavit, eamque ibi abbatissam cæteris præfecit. Quod testatur etiam Guillelmus Nangius quum ait: « Sed ibi Heloissam, quæ per industriam Suggerii abbatis Sancti Dionysii in Francia postmodum ejecta, venire fecit cum nonnullis monialibus religiosis. Quæ ibi abbatissa effecta. » Et ante eum Robertus Autissiodorensis : « Hic,» inquit, «Abælardus subtilissimus mirabilisque philosophus construxerat cœnobium in territorio trecassino, in prato quodam ubi legere solitus fuerat : in quo sanctimoniales plurimas episcopali auctoritate congregavit, quod Paracletum nominavit. Quibus sanctimonialibus Heloissam quondam uxorem suam religiosam feminam, et litteris tam hebraicis, quam latinis adprime eruditam præfecit abbatissam. >>

Nota LI, pag. 34.

Papa Innocentius II..... per privilegium... corroboravit.—[ Privilegium hoc datum est anno 1134 extatque cum aliis pontificum romanorum ad Heloissam rescriptis in Appendice hujus voluminis. Quare bic illud repetere superfluum duximus. ]

Nota LII, pag. 31.

Plus... ut arbitror, uno anno in terrenis commodis sunt multiplicatæ. Circumadjacentes nempe populi misericordes eis atque propitii plurima largiti sunt. Sed ante alios « Milo dominus Nogennii, sicut in tabulis paracletensibus legitur, «< in cujus territorio paracletense constructum est oratorium, ei loco donavit culturas tres, unam inter Brusletum et viam, alteram juxta Carmam, tertiam juxta viam Triagnelli ad sinistram. Concessit insuper prædicto loco quæcunque homines sui de universo feodo suo ei darent. Dedit etiam usuarium nemoris sui de Monte Morvei omni tempore ad omnia necessaria ipsius loci, nec non et totum mareschium in riveria Ardutionis loco illi adjacens tam ad hortos faciendos, quam ad cætera necessaria. Quæ omnia in dedicatione ipsius oratorii, seu benedictione cimiterii, et omnimodam immunitatem totius loci coram omni populo qui aderat, in manu domini trecensis episcopi posuit, et sic in perpetuum confirmavit, præsentibus Hilduino Decano, Hilduino Magno, Stephano Ridel, Rainaldo Carnail. Die insuper illo, quo sanctimoniales oratorium ingressæ possederunt, donavit eis piscationem totam Ardutionis fluvioli penitus immunem a Sancto Albino usque Quinceium. Qui etiam pro comitissa nepte sua in sanctimonialem suscepta dedit furnum de Sancto Albino cum usuario nemoris quod Furmis habebat, præsentibus Ansello de Triagnello, Milone sancto, et Petro fratre suo. Pro anima Hugonis filii sui ibidem sepulti dedit culturam ad Noereth cum tertia parte de Guamnoveriis, præsentibus illis qui sepulturæ affuerunt. Simon quoque de Nogennio dedit de alodio suo culturas duas, unam scilicet in qua ipsum oratorium constructum est, et aliam in monte Limarsum in præsentia Hulduini decani et Milonis de Nogennio. Hubertus de Nogennio duo jugera terræ ante ipsum oratorium per manum Milonis de Nogennio. » Atque hæc omnia confirmavit aliquanto post Theobaldus comes trecensis, scilicet anno 1146, « laudante filia præfati Milonis Isabel, et Girardo genero suo, Freerio, Josfrido, Gaucherio, Stephano, nepotibus

ejus. » Ipseque etiam monialibus illis modium frumenti singulis annis, et totam piscationem in molendinis suis apud Pontes dedit, ut in litteris domini Eugenii III papæ supra relatis continetur.

Ad hæc, «Galo et Adelaudis uxor ejus soror Ermelinæ quæ se Deo et ecclesiæ Paracleti in sanctimonialem dedit, laudaverunt et concesserunt Deo et dictæ ecclesiæ Paracleti et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus medietatem molendini de Crevecor, et vineas etiam de Crevecor, et XL solidos census et in hoc censu habuerunt sanctimoniales Paracleti censum Pruvini, et hoc quod restabat ad percipiendum de XL solidis ceperunt apud Lezinas. Hæcque concessio facta est apud Pruvinum in præsentia comitis Theobaldi, et Mathildis comitissæ uxoris ejus, et per manum etiam ipsius comitis. Qui comes, ut hæc stabilis et inconvulsa permaneret, eam sigilli sui auctoritate corroborari præcepit anno ab incarn. Domini MCXXXIII, regnante Ludovico rege Francorum, Hainrico archiepiscopo senonensi cathedra residente, Hatone vero episcopo Trecensium existente. »

Ludovicus quoque ipse Francorum rex eisdem «< sanctimonialibus de Paracleto in perpetuum concessit, ut nunquam de quibuslibet rebus, quas ipsæ vel servientes ipsarum ad usus earumdem emerent vel pro suis necessitatibus de suis propriis rebus venderent, aliquam illi vel successoribus suis consuetudinem in tota terra sua persolverent. Quod ut ratum et inconcussum permaneret, scripto commendari præcepit, et ne posset a posteris infringi, sigilli sui auctoritate corroboravit publice apud Sanctum Germanum in Leya, anno incarnati Verbi мCXXXV, regni sui xxvII, Ludovico filio suo in regem sublim[at]o anno III. »

Præterea Mathildis comitissa, Theobaldi conjux, abbatiam in loco Pomerii constructam a se, paracletensi cœnobio subditam esse voluit. Et pro concessione prædicti loci, quem Heloissa ipsa, prima Paracleti abbatissa, religiosorum interventu virorum ei dederat ad constructionem, «dedit comitissa ecclesiæ Paracleti tres modios frumenti per singulos annos in molendino suo Provini sub Crevecor, laude filiorum suorum comitum Henrici, Theobaldi, et Stephani,» sicut est in litteris Hugonis archiepiscopi senonensis hac de re confectis; quas etiam supra cum pontificum romanorum rescriptis integras retulimus. [ Vide ad calcem hujusce voluminis in appendice.] Insuper confirmavit decimam de Sancto Martino de Campis et de Boal, quam Guillelmus clericus ejus dedit post decessum ecclesiæ Paracleti et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus, anno 1454, regnante Ludovico Francorum rege, Hugone archiepiscopo senonensi existente. Nec non et alia plurima bona eidem cœnobio contulit, quæ recitare longum ac fastidiosum foret.

Denique « Hato ipse trecensis episcopus medietatem omnis decimæ de Sancto Albino, et medietatem candelarum in purificatione beatæ Mariæ dedit: Milo de Quinceio, miles, de assensu uxoris suæ Petronillæ, et filii sui Garnerii, et filiæ suæ Isabel, quicquid habebat in decima de Quinceio. » Ansellus dominus Trianguli prioratum conventualem Beatæ Mariæ de Triangulo in trecensi diocesi, nec non Ansellus filius ejus, medietatem totius nemoris quod vocatur Couldroy, in territorio de Marcelliaco. Alii, quorum nomina non reperi, prioratus de Leavalle, in eadem diocesi, de Neofortio in Meldensi, et Sancti Martini de Beaurain in Belvacensi. « Manasses Meldensis episcopus octavam partem tam magnæ quam parvæ decimæ de Melnillo, et medietatem minutæ decimæ de Tilliis, et quartam partem minutæ decimæ de Sancto Maximo. Beucelina, uxor Guerrici de Pontibus, quæ se monialem in Paracleto reddidit, domum cum cellario Sesamiæ sitam. Nobilis mulier Helia de Villamauro relicta Milonis de Pruvino quondam marescalci Campaniæ decem libras annui redditus de proprio patrimonio suo. Maria trecensis comitissa plateam suam Provini. Demum Agnes de Marigniaco pro susceptione sui duas partes minutæ decimæ villæ Marigniacy. Manasses nepos ejus tertiam partem, Theobaldus ejus filius tertiam partem laudante Letuisa uxore illius. » Atque hi sunt præcipui paracletensis monasterii benefactores quibus et aliquot alios addere possem. Sed ad ea quæ notanda supersunt, festinat stylus. Nota LIII, pag. 34.

Illi sorori nostræ quæ cæteris præerat. Heloissam dicit primam Paracleti abbatissam, de cujus doctrina et religione sic paucis Petrus Cluniacensis abbas ad eam scribens : « Necdum,» inquit, << metas adolescentiæ excesseram, necdum in juveniles annos evaseram, quando nomen non quidem

adhuc religionis tuæ, sed honestorum tamen et laudabilium studiorum tuorum mihi fama innotuit. Audiebam tunc temporis mulierem, licet necdum seculi nexibus expeditam, litteratoriæ scientiæ et studio secularis sapientiæ summam operam dare. Quo efferendo studio tuo, et mulieres omnes evicisti, et pene viros universos superasti. Mox vero, juxta verba apostoli, ut complacuit ei qui te segregavit ab utero matris tuæ, per gratiam suam, longe in melius disciplinarum studia commutasti, et pro logica Evangelium, pro physica apostolum, pro Platone Christum, pro Academia claustrum tota jam et vere philosophica mulier elegisti. » Religiosam quoque feminam et tam hebraicis quam latinis litteris adprime eruditam fuisse testatur autissiodorensis monachus, nec non ipsum paracletense calendarium gallicum his verbis: « Heloise mere et premiere abesse de ceans, de doctrine et religion tres resplendissante. Quod apertius adhuc declarat Abælardus ipse suis ad eam scriptis epistolis. Et in Exhortatione de litterarum studio ad virgines paracletenses : « Magisterium, »> inquit, «< habetis in matre, quod ad omnia vobis sufficere, tam ad exemplum scilicet virtutum, quam ad doctrinam litterarum potest: quæ non solum latinæ, verum etiam tam hebraicæ quam græcæ non expers litteraturæ, sola hoc tempore illam trium linguarum adepta peritiam videtur, quæ ab omnibus in beato Hieronymo tanquam singularis gratia prædicatur. » [ Elenchum abbatissarum monasterii paracletensis quem And. Quercetanus hic inseruerat, auctum et emendatum retulimus ad calcem hujusce voluminis. ]

[ocr errors]
[ocr errors]

Verum ut hæc Notæ, quæ ab Abælardo cœperunt, in eum similiter desinant, paucis nunc adhuc subjungendum quod ipse in Historia calamitatum suarum omisit, nempe condemnationem alteram libri sui de Trinitate Senonis factam, de qua sic Otho Frisingensis inter cæteros, lib. I de Rebus gestis Frederici I, cap. XLVIII: « Sedente in urbe Roma Innocentio, in Francia vero Ludovico senioris Ludovici filio regnante, Petrus Abælardus, ab episcopis abbateque Bernardo denuo ad audientiam apud Senonas evocatur, præsentibus Ludovico rege, Theobaldoque; palatino comite, et aliis nobilibus, de populoque innumeris. Ubi dum de fide sua discuteretur, seditionem populi timens, apostolicæ sedis præsentiam appellavit. Episcopi vero simul et abbas missa ad romanam ecclesiam legatione, ac eis pro quibus impetebatur capitulis, damnationis ejus sententiam in litteris reportaverunt. »

Idem narrant etiam continuator Sigeberti, Robertus Autissiodorensis, Guillelmus Nangius, Vincentius Belvacensis, Joannes Sancti Victoris canonicus, chronici turonensis scriptor, et alii. Sed aliter quam omnes, acrioreque animo Gaufridus clarævallensis monachus lib. III Vitæ sancti Bernardi, cap. v [Script. rer. gallic., t. XIV, p. 374], quum ait : « Fuit in diebus illis Petrus Abailardus, magister insignis, et celeberrimus in opinione scientiæ, sed de fide perfide dogmatizans. Cujus quum blasphemiis plena gravissimis volitare undique scripta coepissent, profanas novitates vocum et sensuum viri eruditi atque fideles ad Dei hominem, sanctum Bernardum, detuleruut: qui nimirum solita bonitate et benignitate desiderans errorem corrigi, hominem non confundi, secreta illum admonitione convenit. Cum quo etiam tam modeste tamque rationabiliter egit, ut ille quoque compunctus ad ipsius arbitrium correcturum se promitteret universa. Cæterum, quum recessisset ab eo Petrus idem, consiliis stimulatus iniquis, et ingenii sui viribus plurimoque exercitio disputandi infeliciter fidens, resiliit a proposito saniori. Expetens denique senonensem metropolitanum, quod in ejus ecclesia celebrandum foret in proximo grande concilium, clarævallensem causatur abbatem suis in occulto detrahere libris. Addit quoque paratum se esse in publico sua defendere scripta, rogans ut prædictus abbas, dicturus si quid haberet, ad concilium vocaretur. Factum est ut postulavit. Sed vocatus abbas venire penitus recusavit, suum hoc non esse renuntians. Postea tamen magnorum virorum monitis flexus, ne videlicet ex ipsius absentia scandalum populo, et cornua crescerent adversario, demum pergere acquievit, tristis quidem, nec sine lacrymis annuens, sicut in epistola ad papam Innocentium ipse testatur, in qua plenius ludicidiusque negotium omne prosequitur. Affuit dies, et ecclesia copiosa convenit, ubi a Dei famulo Petri illius in medium scripta prolata sunt, et erroris capitula designata. Demum illi optio data est, aut sua esse negandi, aut errorem humiliter corrigendi, aut respondendi, si posset, objiciendis sibi rationibus pariter et sanctorum testimoniis patrum. At ille, nec volens resipiscere, nec valens resistere sapientiæ et spiritui qui loquebatur; ut tempus redimeret,

sedem apostolicam appellavit. Sed et postea ab egregio illo catholicæ fidei advocato monitus, vel jam sciens in personam suam nihil agendum, responderet tam libere quam secure, audiendus tantum, et ferendus in omni patientia, non sententia aliqua feriendus : hoc quoque omnimodis recusavit. Nam et confessus est postea suis, ut aiunt, quod ea hora maxima quidem ex parte memoria ejus turbata fuerit, ratio caligaverit, et interior fugerit sensus. Nihilominus tamen ecclesia quæ convenerat dimisit hominem, multavit abominationem, a persona abstinens, sed dogmata prava condemnans. Quando vero Petrus ille refugium inveniret in sede Petri tam longe dissidens a fide Petri? Et ipsum ergo auctorem eadem sententia cum erroribus suis apostolicus præsul involvens, scripta incendio, scriptorem silentio condemnavit. » Quidquid sit, Berengarius Pictaviensis Abelardi quondam auditor, hæc videns, nomen ac famam doctoris ac præceptoris sui tunc contra omnes tueri ausus est. Scripsitque pro eo Apologiam illam, quam inter ejus opera nunc etiam ex bibliotheca regis christianissimi cudendam curavimus [Vide tomum alterum hujusce novæ editionis in Appendice], etsi plenam ingentis acrimoniæ contra sanctum Bernardum. Quare et ob hoc postea culpatus a multis, se excusavit quod adolescens, et joco potius quam serio scripsisset. Id enim testatur ipsemet in epistola ad episcopum mimatensem, et ex eo Franciscus Petrarcha in Apologia, ubi « virum non infacundum » vocat, his verbis : « Damnavit Bernardus clarævallensis abbas Petrum Abælardum litteratum quondam virum. Huic iratus Berengarius Pictaviensis, vir et ipse non infacundus ac discipulus Petri, contra Bernardum librum unum scripsit non magni quidem corporis, sed ingentis acrimoniæ. De quo postmodum a multis increpatus, se excusavit quod adolescens scripsisset, et quod sibi viri sanctitas nondum penitus nota esset. »

Soluto autem illo conventu, qui celebratus est anno 1440, infelix Abælardus incertus quid ageret, Cluniacum se contulit, ubi humaniter exceptus est a Petro Mauricio dicto Venerabili, ejusque et cistercensis abbatis opera, paulo post idem et sanctus Bernardus collocuti inimicitias posuere. Quod et ipse cluniacensis abbas Innocentio II significavit. Nec tamen propterea Abælardus Apologeticum pro suæ innocentiæ excusatione scribere destitit. Quod quum innotuisset Guillelmo Sancti Theodorici abbati, qui sanctum Bernardum intimo diligebat affectu, seque transtulerat ad ordinem cisterciensem apud Signiacum, ubi feliciter obiit, Cantici Canticorum reliquit expositionem, ut adversus eum styli sui acumen dirigeret. Hoc enim declarat ipse Guillelmus in epistola ad fratres de Monte Dei, his verbis : « Sunt præterea et alia opuscula nostra, libellus de Sacramento altaris, Meditationes novitiis ad orandum formandis spiritibus non usquequaque inutiles, et super Canticum Canticorum ad illum locum, paululum quum pertransissem, eum inveni quem diligit anima mea. Nam contra Petrum Abælardum, qui prædictum opus ne perficerem effecit: neque enim integrum mihi fore arbitrabar tam delicato intus vacare otio, ipso foris fines fidei nostræ nudo ut dicitur gladio tam crudeliter depopulante.» Composuit autem tres libros, sub nomine Disputationis catholicorum patrum contra dogmata Petri Abælardi, quos et sapientissimo præsuli Hugoni Rothomagensium archiepiscopo dedicavit. Suntque illi procul dubio, de quibus Gaufredus, monachus cisterciensis, in epistola data ad Henricum cardinalem albanensem, quem sciebat interfuisse rhemensi concilio, ubi Eugenius III papa Gislebertum pictaviensem episcopum absolverat potius, quam condamnaverat, hoc modo loquitur: « Audivi etiam quod super damnatione Petri Abælardi diligentia vestra desideret plenius nosse similiter veritatem, cujus libellos piæ memoriæ dominus Innocentius papa II, in urbe Roma et in ecclesia Beati Petri incendio celebri concremavit, apostolica auctoritate hæreticum illum denuntians. Nam et ante plures annos venerabilis quidam cardinalis et legatus romanæ ecclesiæ, Cono nomine, regularis quondam canonicus ecclesiæ Sancti Nicolai de Arvasia, theologiam ejus suessione concilium celebrans, similiter concremaverat, ipsum Petrum præsentem arguens, et convictum de hæretica pravitate condemnans. Unde vestro si placuerit desiderio, per libellum de Vita sancti Bernardi et per ejus epistolas missas ad curiam satisfiet. Inveni tamen in Claravalle libellum cujusdam abbatis nigrorum monachorum, quo errores ejusdem Petri notantur, quem et olim me vidisse recordor: sed a multis annis, ut custodes librorum asserunt, studiose quæsitus, primus quaternio non potuit inveniri. Propter quod propositi nostri est in Franciam destinare ad monasterium cujus abbas extitit, qui eundem librum composuit, et si recuperare potero, transcribi facere codicem totum, et mittere vobis. Credo enim quod vestræ

inquisitioni sufficere debeat, ut cognoscatis, quæ, quemadmodum, quare sint condemnata. » [Vide dom. Brial, Script. rer. gall., t. XIV, p. 334.] Ac ne quis miretur quod de primo quaternione illius libri dicit, habeo nunc ipsissimum exemplar dono viri docti et humani Nicolai Camusatii canonici ecclesiæ trecensis, in cujus capite scriptum adhuc legitur: « Deest unus quaternus, qui tenuerit obedientiam scriptorum, illum requirat, »> [Istud de quo Quercetanus loquitur opus publici juris fecit B. Tissier, Bibliotheca Patrum cistercensium, t. IV (Bonofonte, 1660-1669, in-fol.). Habet autem auctorem anonymum nec tribui potest Guillelmo a Sancto Theodorico cujus partus legitimus, scilicet Disputatio adversus Petrum Abælardum, uno libro contenta, in eadem Bibliotheca paulo supra invenitur.]

Verum et Gaufredus etiam ille, primo Abælardi auditor, indeque cisterciensis monachus, Autissiodorensis vulgo cognominatus, adversus eumdem Abælardum præceptorem suum scripsit. Quod vel ante omnes asserit Helinandus, alter in Frigido Monte monachus, qui et ipse quædam Gaufridi verba refert in hunc modum [Script. rer. gallic., t. XIV, p. 370] : « Hujus Petri aliquando fuerat discipulus Gaufredus autissiodorensis, qui multo tempore fuit notarius sancti Bernardi, qui inter cætera de eodem Petro dixit: « Ego mihi aliquando recolo magistrum fuisse illum, qui pretium redemptionis nostræ evacuans, nihil aliud in sacrificio dominicæ passionis commendabat, nisi virtutis exemplum, et amoris incentivum. Quod enim Scripturæ perhibent de potestate diaboli pretioso illo sanguine humanum genus esse redemptum, in eo solo constare dicebat, quod exemplum nobis exhibitum est usque ad mortem pro veritate et justitia certandi, et adhibitum est velut quoddam incentivum amoris; quum ex impenso amore data est occasio redamandi. Et quidem magna sunt hæc et vera, sed non sola Benedictus Deus, qui mihi simul et vobis magistrum dedit postea meliorem, per quem prioris redarguit ignorantiam, et insolentiam confutavit, secundum quem tria specialia in passione sua Christus nobis exhibuit, exemplum virtutis, incentivum amoris, et sacrificium redemptionis. Quod tertium evacuanti heretico nihil prodesse tria cætera potuerunt. Hæc et alia multa dictus Gaufredus contra Petrum magistrum suum fortiter et catholice scripsit. » Eadem verba recitant et Vincentius belvacensis lib. XXI Speculi historialis cap. xvi, et Joannes monachus Sancti Victoris in chronico sub annum Christi 4440.

Interim vero Abælardus in morbum incidit, et valetudinis causa Cabilonum ab abbate suo Petro missus, ibi in monasterio Sancti Marcellini cluniacensis ordinis excessit e vita, die 24 aprilis anno Christi 4442, anno ætatis suæ 63. Hoc enim prodit calendarium vetus paracletense gallico sermone conscriptum his verbis : « Maistre Pierre Abaelard, fondateur de ce lieu et instituteur de sainte reli«gion, trespassa le xxi avril, aagé de LXIII ans. » Nec referre opus est quanta cum austeritate, pœnitentia, devotione postremum illum vitæ suæ terminum clauserit. Petrus ipse Mauricius, abbas ejus, id optime diffuseque descripsit in epistola ad Heloissam Paracleti abbatissam, quam nos etiam supra jam inseruimus. [Vide ad calcem hujusce voluminis in appendice.] Sed non prætereundum quod cum eodem Petro testantur Robertus Autissiodorensis, Guillelmus Nangius et alii, scilicet, Heloissam illam quondam Abelardi conjugem, « magnam post ejus mortem ei in assiduis precibus fidem servasse, corpusque ejus de loco ubi obierat ad prædictum Paracleti monasterium transtulisse. » Denique et ipsa, sicut in chronico turonensi legitur, « in ægritudine posita præcipit ut mortua intra mariti tumulum poneretur. Et sic eadem defuncta ad tumulum deportata, maritus ejus qui multis diebus ante eam defunctus fuerat, elevatis bracchiis illam recepit, et ita eam amplexatus, bracchia sua strinxit. » [Fragmenta chronici turonensis habentur apud dom. Brial, Script. rer. gallic., t. XII; sed locus a Quercetano allatus hic non legitur. Si autem reliquiarum Abælardi et Heloissæ fata noscere velis, vide clariss. vir. Rémusat t. I, p. 264 et seq., et Seriem abbatissarum monasterii paracletensis in appendice hujus voluminis.]

« ZurückWeiter »