Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

semper eruditoria meditabatur, docebat, fatebatur. Tali nobiscum vir simplex et rectus, timens Deum et recedens a malo, tali, inquam, per aliquantum temporis conversatione ultimos vitæ suæ dies consecrans Deo, pausandi gratia (nam plus solito scabie et quibusdam corporis incommoditatibus gravabatur) a me Cabillonem missus est. Nam propter illius soli amoenitatem, qua cunctis pene Burgundiæ nostræ partibus præminet, locum ei habilem prope urbem quidem, sed tamen Arari interfluente, provideram. Ibi juxta quod incommoditas permittebat, antiqua sua revocans studia, libris semper incumbebat: nec, sicut de magno Gregorio legitur, momentum aliquod præterire sinebat, quin semper aut oraret, aut legeret, aut scriberet, aut dictaret. In his sacrorum operum exercitiis eum adventus illius evangelici visitatoris reperit, nec eum, ut multos, dormientem, sed vigilantem invenit. Invenit eum vere vigilantem, et ad æternitatis nuptias, non ut fatuam, sed ut sapientem virginem evocavit. Attulit enim ille secum lampadem plenam oleo, hoc est conscientiam refertam sanctæ vitæ testimonio. Nam ad solvendum commune mortalium debitum morbo correptus eoque ingravescente in brevi ad extrema perductus est. Tunc vero quam sancte, quam devote, quam catholice primo fidei, dehinc peccatorum confessionem fecerit, quanto inhiantis cordis affectu viaticum peregrinationis ac vitæ æternæ pignus, corpus scilicet redemptoris Domini acceperit, quam fideliter corpus suum et animam hic et in æternum ipsi commendaverit, testes sunt religiosi fratres et totus illius monasterii, in quo corpus sancti martyris Marcelli jacet, conventus. Hoc magister Petrus fine dies suos consummavit; et qui singulari scientiæ magistro toti pene orbi terrarum notus et ubique famosus erat, in illius discipulatu qui dixit1: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, » mitis et humilis perseverans, ad ipsum, ut dignum est credere, sic transivit. Hunc ergo, venerabilis et carissima in Domino soror, cui post carnalem copulam tanto validiore quanto meliore divinæ caritatis vinculo adhæsisti, cum quo et sub quo diu Domino deservisti: hunc, inquam, loco tui, vel ut te alteram in gremio suo confovet, et in adventu Domini, in voce archangeli, et in tuba Dei descendentis de cœlo, tibi per ipsius gratiam restituendum reservat. Esto ergo in Domino memor ipsius, esto etiam, si placet, et sanctis sororibus tecum domino famulantibus fratres congregationis nostræ ac sorores, qui ubique terrarum pro posse suo eidem, cui et tu, Domino famulantur, sollicite commenda. Vale.

[blocks in formation]

V.

EPISTOLA

HELOISSÆ AD PETRUM ABBATEM CLUNIACENSEM.

[Pag. 343 edit. Amb.]

Petro reverendissimo Domino et patri ac venerabili abbati Cluniacensium Heloissa humilis Dei et ejus ancilla spiritum gratiæ salutaris.

Visitante nos Dei misericordia, dignationis vestræ nos visitavit gratia. Gratulamur, pater benignissime, et, quod ad parvitatem nostram magnitudo vestra descenderit, gloriamur. Est siquidem vestra visitatio, magna magnis quibuslibet gloriatio. Norunt alii quantum eis utilitatis vestræ contulerit præsentia sublimitatis: ego certe non dicam enarrare dictu, sed nec ipso valeo comprehendere cogitatu, quam utilis, quam jucundus vester mihi fuerit adventus. Abbas noster, dominus noster apud nos anno præterito xvi kalendis decembris missam celebrastis, in qua Spiritui sancto nos commendastis; in capitulo divini nos sermonis elogio cibastis, corpus magistri nobis dedistis ac beneficium Cluniacense concessistis. Mihi quoque, quam nec ancillæ nomine dignam sublimis humilitas vestra tam scripto quam verbo sororem vocare non dedignata est, singulare quoddam velut amoris et sinceritatis privilegium donastis, Tricenarium scilicet, quod mihi defunctæ conventus Cluniacensis persolveret. Indixistis etiam quod donum illud sigillatis confirmaretis apicibus. Quod itaque sorori, imo ancillæ concessistis, frater, imo dominus, impleatis. Placeat etiam vobis aliud mihi sigillum mittere, in quo magistri absolutio litteris apertis contineatur; ut sepulcro ejus suspendatur. Memineritis et amore Dei et nostri Astralabii vestri, ut aliquam ei vel a parisiensi vel alio quolibet episcopo præbendam acquiratis. Vale. Dominus vos custodiat, et præsentiam vestram quandoque nobis exhibeat.

VI.

EPISTOLA

PETRI CLUNIACENSIS ABBATIS

AD HELOISSAM.

[Pag. 344-345 edit. Amb.]

Venerabili et carissimæ sorori nostræ, Deique ancillæ Heloissæ ancillarum Dei ductrici ac magistræ, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutis a Deo, amoris a nobis in Christo plenitudinem.

Gavisus sum, et hoc non parum, legens sanctitatis vestræ litteras, in quibus agnovi adventum meum ad vos non fuisse transitorium, ex quibus adverti non solum me apud vos non fuisse, sed et a vobis nunquam postmodum recessisse. Non fuit, ut video, illud hospitium meum velut memoria hospitis unius noctis prætereuntis, nec factus sum advena et peregrinus apud vos, sed civis sanctarum, et domesticus, utinam, Dei. Sie sacræ menti vestræ cuncta inhæserunt, sic benigno spiritui vestro omnia impressa sunt, quæ in illo fugaci seu volatico adventu meo dixi, quæ feci, ut non dicam ea quæ studiose a me tunc dicta sunt, sed nec verbum forte negligenter prolatum, ad terram cederet. Ita notastis omnia, ita tenaci memoriæ ex sinceritatis affectu derivatæ commendastis, quasi magna, quasi cœlestia, quasi sacrosancta, quasi ipsius verba vel opera Jesu Christi. Forte moverunt vos ad illa sic retinenda, verba communis regulæ, hoc est tam nostræ quam vestræ, quæ de hospitibus præcipit, Christus in eis adoretur, qui et suscipitur. Forsitan et illa de præpositis, licet ego præpositus vobis non sim : «Qui vos audit, me audit. » Utinam hæc mihi semper gratia detur apud vos, ut mei memor esse dignemini, ut pro me Omnipotentis misericordiam cum sacro gregis vobis commissi collegio deprecemini. Rependo et ego in hoc vobis vicem quam possum; quia et longe antequam vos viderem, et maxime ex quo vestri notitiam habui, singularem vobis in intimis mentis meæ recessibus veræ, non fictæ caritatis locum servavi. Donum quod de Tricenario vobis præsens feci, ab

[blocks in formation]

sens, ut voluistis, scriptum et sigillatum transmitto. Mitto etiam sicut mandåstis, magistri Petri absolutionem in charta similiter scriptam et sigillatam. Astralabio vestro vestrique causa nostro, mox ut facultas data fuerit, in aliqua nobilium Ecclesiarum præbendam libens acquirere laborabo. Res tamen difficilis est: quia, ut sæpe probavi, ad dandas in Ecclesiis suis præbendas variis objectis occasionibus, valde se difficiles præbere episcopi solent. Faciam tamen causa vestri quod potero, mox ut potero. Valete.

ABSOLUTIO PETRI ABELARDI.

Ego Petrus Cluniacensis Abbas, qui Petrum Abælardum in monachum Cluniacensem recepi, et corpus ejus furtim delatum Heloissa abbatissæ et monialibus Paracleti concessi, authoritate omnipotentis Dei et omnium sanctorum absolvo eum pro officio ab omnibus peccatis suis.

VII.

EPITAPHIA ABELARDI.

4.

[Petrus venerabilis auctor hujus et sequentis epitaphii esse fer-
tur. Vide Amboes., p. 342, et Præfat. Apolog.; Fabricii
Biblioth. med. et infimæ latinitatis, Patavii 1754, in-4o,
t. V, p. 235; Hist. litt. de la France, t. XII, p. 102.]
Gallorum Socrates, Plato maximus Hesperiarum,
Noster Aristoteles, logicis quicunque fuerunt,
Aut par, aut melior; studiorum cognitus orbi
Princeps; ingenio varius, subtilis et acer;
Omnia vi superans rationis, et arte loquendi
Abelardus erat; sed tunc magis omnia vicit,
Quum Cluniacensem monachum moremque pro-
[fessus,

Ad Christi veram transivit philosophiam.
In qua longævæ bene complens ultima vitæ,
Philosophis quandoque bonis se connumerandum
Spem dedit, undenas maio revocante kalendas.

2.

Petrus in hac petra latitat, quem mundus Home-
Clamabat, sed jam sidera sidus habent. [rum

Sol erat hic Gallis, sed eum jam fata tulerunt.
Ergo caret regio gallica sole suo.

Ille sciens quidquid fuit ulli scibile, vicit
Artifices, artes absque docente docens.
Undecimæ maii Petrum rapuere kalendæ,
Privantes logices atria rege suo.

Est satis in tumulo, Petrus hic jacet Abælardus,
Cui soli patuit scibile quidquid erat.

3.

[Ex Codice Oxoniensi, apud Rawlinson, in editione Epistolarum
Petri Abælardi, p. 11.]

Occubuit Petrus, succumbit eo moriente
Omnis philosophus, perit omnis Philosophia,
Scinditur in partes jam vestis Philosophiæ.
Gallia facta est frequens studiis et Philosophia,
Petrum defunctum deflet de Philosophia,
Gemma subtracta plangit solitaria facta.
Plangit Aristotelem sibi Logica nuper ademptum,
Et plangit Socratem sibi morens Ethica demptum,
Physica Platonem, Facundia sic Ciceronem,

Argumentandi solertia, copia fandi,

Artes Artificem deplorant occubuisse,
Quod quid sentirent, senserunt exposuisse.
Petrus Aristoteles fuit ipse vel alter et hæres,
Solus Aristotelis metas qui reperit artes;
Hic docuit voces cum rebus significare,
Et docuit voces res significando notare.
Errores generum correxit, ita specierum ;
Hic genus et species in sola voce locavit,
Et genus et species sermones esse notavit.
Significativum quid sit, quid significatum,
Significare quid sit prudens diversificavit;
Hic quid res essent, quid voces significarunt
Lucidius reliquis patefecit in arte peritis.

Sic animal nullumque animal genus esse probatur,
Sic et homo, sed nullus homo species vocitatur.
Ingenio fretus docuit subtilia Petrus
Dogmata doctores quæ non docuere priores,
Quantum difficiles aliis sunt omnibus artes
Tam Petro faciles, Petro referente patentes.
Petrus laudandus, Petrus plangendus ab hoste
Occidit hunc subita rapuit sors invida morte.
Errorum nebulæ surgunt, te, Petre, cadente;
Si stares, caderent, et, te surgente, jacerent.
Gloria te celebrem fecit, tua fama perennem,
Nec potuit titulos mors abolere tuos.
Invidit mors ipsa tibi, qui causa fuisti

Omnibus invidiæ : mors inimica tibi.
Jam tua vocalis sententia facta realis

Mors argumentum, sic tibi tumba locus. Hæc in voce docens, hæc in rebus didicisti, Et moriendo probas quod moriatur homo.

4.

Diss. Isag., p. XXII.]

[blocks in formation]

[Ex chronico Richardi Pictaviensis, ap. Rer. Gall. et Francic. Script., t. XII, p. 415.]

Summorum major Petrus Abælardus
Occidit, immanis factus dolor omnibus unus.
Gallia nil majus habuit vel clarius isto.
Nec mors cujusquam fit tanta ruina Latinis.
In quantum fama Romani nominis exit,
Illius ingenii studiorum fama volavit.

E Codice perantiquo, ap. Bern. Pez Thes. anecd. noviss., Namque oritur patre Pictavis et Britone matre, Cum Francis studuit, monachus moritur Cabilo[nis.

Petrus amor cleri, Petrus inquisitio veri,

Lingua salutaris turbæque lucerna scholaris,

« ZurückWeiter »