Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EPISTOLA II,

QUÆ EST HELOISSÆ AD PETRUM DEPRECATORIA.

ARGUMENTUM.

Quum Heloissa quondam Abælardi amica, postea uxor, ac tandem monasterio paracletensi, quod ipse sibi discipulorum fortunis a fundamentis eduxerat, ab eo præfecta, epistolam ejus ad amicum legisset: hanc ad eum scribit, orans ut de suis periculis vel liberatione ad se rescribat, quo vel luctus, vel gaudii ejus particeps efficiatur. Expostulat etiam quod ad se post monasticam professionem non scripserit, quum antea plures amatorias mitteret litteras. Suum denique erga illum tum præteriti temporis turpem et carnalem amorem, tum præsentis castum et spiritualem exponit ac acerbe queritur se ab illo æque non redamari. Est autem epistola multis affectibus et querulis planctibus more femineo affatim plena : ubi pectus femineum multa eruditione exuberans intueri liceat.

Domino suo, imo patri, conjugi suo, imo fratri; ancilla sua, imo filia; ipsius uxor, imo soror; Abelardo Heloissa.

2

Missam ad amicum pro consolatione epistolam, dilectissime, vestram ad me forte quidam nuper attulit. Quam ex ipsa statim tituli fronte vestram esse considerans', tanto ardentius eam cœpi legere, quanto scriptorem ipsum charius amplector, ut cujus rem perdidi, verbis saltem tanquam ejus quadam imagine recreer. Erant, memini, hujus epistolæ verba fere omnia felle et absinthio plena, quæ scilicet nostræ conversionis miserabilem historiam, et tuas, unice, cruces assiduas referebant. Complesti revera in epistola illa quod in exordio ejus amico promisisti, ut videlicet in comparatione tuarum suas molestias nullas vel parvas reputaret 3. Ubi quidem expositis prius magistrorum tuorum in te persecutionibus, deinde in corpus tuum summæ proditionis injuria, ad condiscipulorum quoque tuorum, Alberici videlicet Rhemensis et Lotulfi Lombardi execrabilem invidiam, et infestationem nimiam stylum contulisti. Quorum quidem suggestionibus quid de glorioso illo theologiæ tuæ opere, quid de te ipso quasi in carcere damnato actum sit non prætermisisti. Inde ad abbatis tui fratrumque falsorum machinationem accessisti, et detractiones illas tibi gravissimas duorum illorum pseudoapostolorum a prædictis æmulis in te commotas, atque ad scandalum plerisque subortum de nomine Paracleti oratorio præter consuetudinem imposito : denique ad intolerabiles illas et adhuc continuas in te persecutiones, crudelissimi scilicet illius exactoris, et pessimorum, quos filios nominas, monachorum profectus, miserabilem historiam consummasti. Quæ cum siccis oculis neminem vel legere

[ocr errors]

5

Mecum reputans RMS. Sic ABC.- Verba desunt

[blocks in formation]
[ocr errors]

Existimaret RMS.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

5

3

6

4

2

vel audire posse æstimem : tanto dolores meos amplius renovarunt, quanto diligentius singula' expresserunt et eo magis auxerunt, quo in te adhuc pericula crescere retulisti; ut omnes pariter de vita tua desperare cogamur, et quotidie ultimos illos de nece tua rumores trepidantia nostra corda et palpitantia pectora expectent. Per ipsum itaque, qui te sibi adhuc quoquo modo protegit, Christum obsecramus; quatenus ancillulas ipsius et tuas crebris litteris de his, in quibus adhuc fluctuas, naufragiis certificare digneris; ut nos saltem quæ tibi solæ remansimus, doloris vel gaudii participes habeas. Solent etenim dolenti nonnullam afferre consolationem qui condolent, et quodlibet onus pluribus impositum levius sustinetur, sive defertur. Quod si paululum hæc tempestas quieverit, tanto amplius maturandæ sunt litteræ, quanto sunt jucundiores futuræ. De quibuscunque autem nobis scribas, non parvum nobis remedium conferes; hoc saltem uno quod te nostri memorem esse monstrabis. Quam jucundæ vero sint absentium litteræ amicorum, ipse nos exemplo proprio Seneca docet, ad amicum Lucilium quodam loco sic scribens : « Quod frequenter mihi scribis, gratias ago. Nam quo uno modo potes te mihi ostendis. Nunquam epistolam tuam accipio, quin protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium jucundæ sunt, quæ memoriam renovant, et desiderium absentiæ falso atque inani solatio levant, quanto jucundiores sunt litteræ, quæ amici absentis veras notas afferunt?»> Deo autem gratias, quod hoc saltem modo præsentiam tuam nobis reddere nulla invidia prohiberis, nulla difficultate præpediris, nulla, obsecro, negligentia retarderis. Scripsisti ad amicum prolixæ consolationem epistolæ, et pro adversitatibus quidem suis, sed de tuis. Quas videlicet tuas diligenter commemorans,. quum ejus intenderes consolationi, nostræ plurimum addidisti desolationi, et dum ejus mederi vulneribus cuperes, nova quædam nobis vulnera doloris inflixisti, et priora auxisti. Sana, obsecro, ipse quæ fecisti, qui quæ alii fecerunt curare satagis. Morem quidem amico et socio gessisti, et tam amicitiæ quam societatis debitum persolvisti; sed majore te debito nobis astrinxisti, quas non tam amicas quam amicissimas, non tam socias quam filias convenit nominari, vel si quod dulcius et sanctius vocabulum potest excogitari. Quanto autem debito te erga eas obligaveris, non argumentis, non testimoniis indiget, ut quasi dubium comprobetur : et si omnes taceant, res ipsa clamat. Hujus quippe loci tu post Deum solus es fundator, solus hujus oratorii constructor, solus hujus congregationis ædificator. Nihil hic super alienum ædificasti fundamentum. Totum quod hic est, tua " creatio est. Solitudo hæc feris tantum, sive latronibus vacans, nullam hominum habitatio

7

10

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

11

[blocks in formation]

3

nem noverat, nullam domum habuerat. In ipsis cubilibus ferarum, in ipsis latibulis latronum, ubi nec nominari Deus solet, divinum erexisti tabernaculum, et Spiritus sancti proprium dedicasti' templum. Nihil ad hoc ædificandum ex regum vel principum opibus intulisti, quum plurima posses et maxima, ut quidquid fieret, tibi soli posset ascribi. Clerici sive scholares huc certatim ad disciplinam tuam confluentes omnia ministrabant necessaria; et qui de beneficiis vivebant ecclesiasticis, nec oblationes facere noverant, sed suscipere, et qui manus ad suscipiendum non ad dandum habuerant, hic in oblationibus faciendis prodigi atque importuni fiebant. Tua itaque, vere tua hæc est proprie in sancto proposito novella plantatio', cujus adhuc teneris maxime plantis frequens, ut proficiant, necessaria est irrigatio. Satis ex ipsa feminei sexus natura debilis est hæc plantatio, et est infirma, etiamsi non esset nova. Unde diligentiorem culturam exigit et frequentiorem, juxta illud apostoli* : « Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit. »> Plantaverat apostolus atque fundaverat in fide per prædicationis suæ doctrinam Corinthios, quibus scribebat. Rigaverat postmodum eos ipsius apostoli discipulus Apollo sacris exhortationibus, et sic eis incrementum virtutum divina largita est gratia. Vitis alienæ vineam, quam non plantasti, in amaritudinem tibi conversam, admonitionibus sæpe cassis, et sacris frustra sermonibus excolis. Quid tuæ debeas attende, qui sic curam impendis alienæ. Doces et admones rebelles, nec proficis. Frustra ante porcos divini eloquii margaritas spargis. Qui obstinatis tanta impendis, quid obedientibus debeas considera'. Qui tanta hostibus largiris, quid filiabus debeas meditare. Atque ut cæteras omittam, quanto erga me te obligaveris debito, pensa : ut quod devotis communiter debes feminis, unicæ tuæ devotius solvas. Quot autem et quantos tractatus in doctrina, vel exhortatione, seu etiam consolatione sanctarum feminarum sancti patres consummaverint, et quanta eos diligentia composuerint, tua melius excellentia quam nostra parvitas novit. Unde non mediocri admiratione nostræ tenera conversionis initia tua jam dudum oblivio movit, quod nec reverentia Dei, nec amore nostri, nec sanctorum patrum exemplis admonitus fluctuantem me et jam diutino morore confectam, vel sermone præsentem, vel epistola absentem consolari tentaveris. Cui quidem tanto te majore debito noveris obligatum, quanto te amplius nuptialis foedere sacramenti constat esse astrictum; et eo te magis mihi obnoxium, quo te semper, ut omnibus patet, ut omnibus patet, immoderato amore complexa sum. Nosti", charissime, noverunt omnes, quanta in te ami

3

7

Accepisti RMS. * Nova colonia, tua nova plantatio RMS. Sic D.- Est infirma, etsi non esset nova Edit. Amb. * Corinth. I, cap ш, v. 6. In pectore versa RMS. Sic ABD. - Consummaverint deest

[merged small][ocr errors]

6

[ocr errors]

8

serim, et quam miserabili1 casu summa et ubique nota proditio' me ipsam quoque mihi tecum abstulerit, et incomparabiliter major sit dolor ex amissionis modo quam ex* damno. Quo vero major est dolendi causa, majora sunt consolationis adhibenda remedia, non utique ab alio, sed a teipso, ut qui solus es in causa dolendi, solus sis in gratia consolandi. Solus quippe es qui me contristare, qui me lætificare, seu consolari valeas. Et solus es qui plurimum id mihi debeas, et tunc maxime quum universa quæ jusseris in tantum impleverim, ut quum te in aliquo offendere non possem, meipsam pro jussu tuo perdere sustinerem. Et quod majus est, dictuque mirabile, in tantam versus est amor insaniam, ut quod solum appetebat, hoc ipse sibi sine spe recuperationis auferret, quum ad tuam statim jussionem tam habitum ipsa quam animum immutarem : ut te tam corporis mei quam animi unicum possessorem ostenderem. Nihil unquam (Deus scit) in te nisi te requisivi; te pure, non tua concupiscens. Non matrimonii fœdera, non dotes aliquas expectavi, non denique meas voluptates aut voluntates, sed tuas, sicut ipse nosti, adimplere studui. Et si uxoris nomen sanctius ac validius videtur, dulcius mihi semper extitit amicæ vocabulum; aut, si non indigneris, concubinæ vel scorti; ut, quo me videlicet pro te amplius humiliarem, ampliorem apud te consequerer gratiam, et sic etiam excellentiæ tuæ' gloriam minus læderem. Quod et tu ipse tui gratia oblitus penitus non fuisti, in ea, quam supra memini, ad Amicum epistola pro consolatione directa; ubi et rationes nonnullas, quibus te a conjugio nostro infaustis thalamis revocare conabar, exponere non es dedignatus, sed plerisque tacitis, quibus amorem conjugio, libertatem vinculo præferebam. Deum testem invoco, si me Augustus universo præsidens mundo matrimonii honore dignaretur, totumque mihi orbem confirmaret in perpetuo præsidendum, carius mihi et dignius videretur tua dici meretrix, quam illius imperatrix. Non enim quo quisque ditior sive potentior, ideo et melior; fortunæ illud est, hoc virtutis. Nec se minime venalem æstimet esse quæ libentius ditiori quam pauperi nubit, et plus in marito sua quam ipsum concupiscit. Certe quamcunque ad nuptias hæc concupiscentia" ducit, merces ei potius quam gratia debetur. Certum quippe est eam res ipsas, non hominem sequi, et se, si posset, velle prostituere ditiori. Sicut inductio illa Aspasia philosophæ apud socraticum Æschinem cum Xenophonte et uxore ejus habita manifeste convincit". Quam quidem inductionem quum prædicta philosopha ad reconciliandos invicem illos proposuisset, tali fine ipsam " conclusit : « Quia

[blocks in formation]

3

4

nisi hoc peregeritis, ut neque vir melior, neque femina in terris lectior sit, profecto semper id quod optimum putabis esse multo maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optimæ, et hæc quam optimo viro nupta sit. >> Sancta profecto hæc et plus quam philosophica est sententia ipsius potius sophiæ quam philosophiæ dicenda. Sanctus hic error, et beata fallacia in conjugatis, ut perfecta dilectio illæsa custodiat matrimonii foedera non tam corporum continentia, quam animorum pudicitia. At quod error cæteris, veritas mihi manifesta contulerat, quum quod illæ videlicet de suis æstimarent maritis, hoc ego de te, hoc mundus universus non tam crederet quam sciret; ut tanto verior in te meus amor existeret, quanto ab errore longius absisteret. Quis etenim regum aut philosophorum tuam exæquare famam poterat? Quæ te regio, aut civitas, seu villa videre non æstuabat? Quis te, rogo, in publicum procedentem conspicere non festinabat, ac discedentem collo erecto, oculis directis non insectabatur? Quæ conjugata, quæ virgo non concupiscebat absentem, et non exardebat in præsentem? Quæ regina vel præpotens femina gaudiis meis non invidebat vel thalamis? Duo autem, fateor, tibi specialiter inerant, quibus feminarum quarumlibet animos statim allicere poteras: dictandi videlicet, et cantandi gratia"; quæ cæteros minime philosophos assecutos esse novimus. Quibus quidem quasi ludo quodam laborem exercitii recreans philosophici, pleraque amatorio metro vel rhythmo composita reliquisti carmina, quæ præ nimia suavitate tam dictaminis quam cantus sæpius frequentata, tuum in ore omnium nomen incessanter tenebant : ut etiam illitteratos melodiæ dulcedo tui non sineret immemores esse. Atque hinc maxime in amorem tui feminæ suspirabant. Et quum horum pars maxima carminum nostros decantaret amores, multis me regionibus brevi tempore nuntiavit, et multarum in me feminarum accendit invidiam. Quod enim bonum animi vel corporis tuam non exornabat adolescentiam? Quam tunc mihi invidentem, nunc tantis privatæ deliciis compati calamitas mea non compellat? Quem vel quam, licet hostem primitus, debita compassio mihi nunc non emolliat? Quæ plurimum nocens, plurimum, ut nosti, sum innocens. Non enim rei effectus, sed efficientis affectus in crimine est ; nec quæ fiunt, sed quo animo fiunt, æquitas" pensat. Quem autem animum in te semper habuerim, solus qui expertus es judicare potes. Tuo examini cuncta committo, tuo per omnia cedo testimonio. Dic unum, si vales, cur post conversionem nostram, quam tu solus facere decrevisti, in tantam tibi negligentiam atque oblivionem venerim, ut nec

10

12

9

8

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »