Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

3

Quod si ego taceam', res ipsa clamat, et ipsius rei finis indicat. Dum vero hæc agerentur, carissima mihi mater mea Lucia' repatriare me compulit. Quæ videlicet post conversionem Berengarii patris mei ad professionem monasticam, idem facere disponebat'. Quo completo, reversus sum in Franciam, maxime ut de Divinitate addiscerem, quando jam sæpe fatus magister noster Guillelmus in episcopatu catalaunensi pollebat. In hac autem lectione magister ejus Anselmus laudunensis maximam ex antiquitate auctoritatem tunc tenebat.

6

7

De repatria -
Lucia mater.

tione ejus.

Berengarius pater.

CAP. III.

Quomodo Lau

ad magistrum

Anselmum.

Accessi igitur ad hunc senem, cui magis longævus usus, quam ingenium vel memoria nomen comparaverat. Ad quem si quis de aliqua quæstione pulsandum dunum venit accederet incertus, redibat incertior. Mirabilis quidem erat in oculis auscultantium, sed nullus in conspectu quæstionantium. Verborum usum habebat mirabilem, sed sensu contemptibilem', et ratione vacuum. Quum ignem accenderet, domum suam fumo implebat, non luce illustrabat. Arbor ejus tota in foliis aspicientibus a longe conspicua videbatur, sed propinquantibus, et diligentius intuentibus infructuosa reperiebatur. Ad hanc itaque quum accessissem ut fructum inde colligerem, deprehendi illam esse ficulneam cui maledixit Dominus 10, seu illam veterem quercum, cui Pompeium Lucanus comparat, dicens :

[blocks in formation]

Hoc igitur comperto, non multis diebus in umbra ejus otiosus jacui. Paulatim vero me jam rarius et rarius " ad lectiones ejus accedente, quidam tunc inter discipulos ejus eminentes graviter id ferebant, quasi tanti magistri contemptor fierem. Proinde illum quoque adversum me latenter commoventes, pravis suggestionibus ei me invidiosum fecerunt. Accidit autem quadam die, ut post aliquas sententiarum collationes, nos scholares invicem jocaremur. Ubi quum me quidam animo intentans interrogavisset, quid mihi de divinorum lectione librorum videretur, qui nondum nisi in physicis studueram, respondi saluberrimum quidem hujus lectionis esse studium ubi salus animæ cognoscitur, sed me vehementer mirari, quod his qui litterati sunt, ad expositiones sanctorum intelligendas, ipsa eorum scripta vel glosæ non sufficiant, ut alio scilicet non egeant magisterio". Irridentes plurimi qui aderant, an hoc ego possem et aggredi præsumerem, requisierunt. Respondi me id si vellent experiri paratum esse. Tunc conclamantes et amplius irridentes: Certe, inquiunt, et nos assentimus. Quæratur itaque

[blocks in formation]

Se vitæ sanctioris rationi dicare disposuit RMS.—* Quoniam MS. Amb. 5 Vide not. xv. 6 • Vide not. XVI. "In oculis erat D. 8 Quæstiones discutientium RMS. "Vilem RMS.-10 Matth., c. xxi, v. 19; Marc.. c. iv, v. 14.

[merged small][ocr errors]

16

11 Lucan. Phars., lib. IV, v. 135. - 12 Ita ABCD.- Me jam rarius ad lectiones ejus Fdit. Amb. Sufficiunt ABCD. Magistro MS. Amb. 15 Inclamantes MS 16 Sic ABCD et MS. Amb. - Inquam Edit. Amb.

Amb.

14

Quomodo

bros scholasti

cis, et novas

et tradatur vobis' expositor alicujus inusitata' scripturæ, et probemus quod vos promittitis. Et consenserunt omnes in obscurissima Ezechielis prophetia. Assumpto itaque expositore statim in crastino eos ad lectionem invitavi. Qui sanctos corpe invito mihi consilium dantes, dicebant ad rem tantam non esse properandum, sed diutius in expositione rimanda et firmanda mihi hanc inexperto vigilandum. endere glosas. Indignatus autem respondi non esse meæ consuetudinis per usum proficere, sed per ingenium; atque adjeci vel me penitus desiturum esse, vel eos pro arbitrio meo ad lectionem accedere non differre. Et primæ quidem lectioni nostræ pauci tunc interfuere, quod ridiculum omnibus videretur me adhuc quasi penitus sacræ lectionis expertem3 id tam propere aggredi. Omnibus tamen qui affuerunt in tantum lectio illa grata extitit, ut eam singulari præconio extollerent, et me secunJum hunc nostræ lectionis tenorem ad glosandum compellerent. Quo quidem audito, ii qui non interfuerant cœperunt ad secundam et tertiam lectionem certatim accedere, et omnes pariter de transcribendis glosis' quas prima die incœperam, in ipso eorum initio plurimum solliciti esse.

CAP. IV.

Anselmi in

eun).

8

Hinc itaque prædictus senex vehementi commotus invidia, et quorumdam perDe persuasionibus jam adversum me, ut supra memini, ex tunc stimulatus, non minus in sacra lectione me persequi cœpit, quam antea Guillelmus noster in philosophia. Erant autem tunc in scholis hujus senis duo qui cæteris præeminere videbantur. Albericus scilicet remensis, et Lotulphus lombardus; qui quanto de se majora præsumebant, amplius adversum me accendebantur. Horum itaque maxime suggestionibus, sicut postmodum deprehensum est, senex ille perturbatus impudenter 10 mihi interdixit incœptum glosandi opus in loco magisterii sui amplius exercere : hanc videlicet causam prætendens ", ne si forte in illo opere aliquid per errorem scriberem, ut pote rudis adhuc in hoc studio, ei deputaretur". Quod quum ad aures scholarium pervenisset, maxima commoti sunt indignatione super tam manifesta livoris calumnia, quæ nemini unquam ulterius 13 acciderat. Quæ quanto manifestior, tanto mihi honorabilior extitit, et persequendo" gloriosiorem effecit.

CAP. Y.

Quomodo re

Post paucos itaque dies Parisius reversus, scholas mihi jam dudum destinatas versus Parisius atque oblatas, unde primo fueram expulsus, annis aliquibus quiete possedi; atque

glosas suas quas Lauduni

legere cœperat, consum

mavit.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

3

5

4

ibi in ipso statim scholarum initio glosas1 illas Ezechielis, quas Lauduni incœperam, consummare studui. Quæ quidem adeo legentibus acceptabiles' fuerunt, ut me non minorem gratiam in sacra lectione adeptum jam crederent, quam in philosophica viderant. Unde utriusque lectionis studio scholæ nostræ vehementer multiplicatæ quanta mihi de pecunia lucra, quantam gloriam compararent, ex fama te quoque latere non potuit. Sed quoniam prosperitas stultos semper inflat, et mundana tranquillitas vigorem enervat animi, et per carnales illecebras facile resolvit : quum jam me solum in mundo superesse philosophum æstimarem, nec ullam ulterius inquietationem formidarem, frena libidini cœpi laxare, qui antea vixeram continentissime; et quo amplius in philosophia vel sacra lectione profeceram, amplius a philosophis et divinis immunditia vitæ recedebam. Constat quippe philosophos, nedum divinos, id est sacræ lectionis exhortationibus intentos, continentiæ decore maxime polluisse. Quum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi remedium divina mihi gratia, licet nolenti, contulit; ac primo luxuriæ, deinde superbiæ : luxuriæ quidem, his me privando quibus hanc exercebam; superbiæ vero, quæ mihi ex litterarum maxime scientia nascebatur, juxta illud apostoli : Scientia inflat, illius libri, quo maxime gloriabar, combustione me humiliando. Cujus nunc rei utramque historiam verius ex ipsa re, quam ex auditu cognoscere te volo, ordine quidem quo processerunt. Quia igitur scortorum immunditiam semper abhorrebam, et ab accessu et frequentatione nobilium feminarum studii scholaris assiduitate revocabar, nec laicarum conversationem" multum noveram ; prava mihi, ut dicitur, fortuna blandiens, commodiorem nacta est occasionem, qua me facilius de sublimitatis hujus fastigio prosterneret : imo superbissimum, nec acceptæ gratiæ memorem divina pietas humiliatum sibi vindicaret.

10

9

CAP. VI.

Quomodo in

amorem

Heloissa la

inde tam men

tis

quam cor

Erat quippe in ipsa civitate Parisius adolescentula quædam nomine Heloissa", neptis canonici cujusdam, qui Fulbertus vocabatur, qui eam quanto amplius diligebat, tanto diligentius in omnem quam poterat scientiam litterarum promoveri psus vulnus studuerat. Quæ quum per faciem non esset infima, per abundantiam litterarum erat suprema. Nam quo bonum hoc, litteratoriæ scilicet scientiæ, in mulieribus est rarius, eo amplius puellam commendabat, et in toto regno nominatissimam fecerat ". Hanc igitur, omnibus circumspectis, quæ amantes allicere solent, commodiorem censui in amorem mihi copulare ", et me id facillime credidi posse.

1

2

-

Superio

15

1* Vide

Explicationes RMS. Gratæ fuerunt RMS. - Excessu Edit. Amb. - Commercium RMS. 'Gloriam MS. Amb. Mollissimas RMS. 5 not. XVIII. — 15 Et per totum Gallorum regnum fama indolem suam mirificam disseminavit RMS. 14 Attrahere RMS. Facere MS. Amb.

-

rem MS. Amb. 6 Castitate severissima et plus quam eremetica RMS. 7 Sic D. Hanc deest in Edit. Corinth. I, cap. xvIII, v. 1.- Ordine vero RMS. -1° Sic D.

8

[merged small][ocr errors]

poris traxit.

2

[ocr errors]

Tanti quippe tunc nominis eram, et juventutis et formæ gratia præeminebam, ut quamcunque feminarum nostro dignarer amore, nullam vererer repulsam. Tanto autem facilius hanc mihi puellam consensuram credidi, quanto amplius eam litterarum scientiam et habere et diligere noveram, nosque etiam absentes scriptis internuntiis invicem liceret præsentare, et pleraque audacius scribere quam colloqui, et sic semper jucundis interesse colloquiis. In hujus itaque adolescentulæ amorem totus inflammatus, occasionem' quæsivi qua eam mihi domestica et quotidiana conversatione familiarem efficerem, et facilius ad consensum traherem. Quod quidem ut fieret, egi cum prædicto puellæ avunculo, quibusdam ipsius amicis intervenientibus, quatenus me in domum suam, quæ scholis nostris proxima erat, sub quocunque procurationis pretio susciperet; hanc videlicet occasionem prætendens quod studium nostrum domestica nostræ familiæ cura plurimum præpediret et impensa nimia nimium me gravaret. Erat autem cupidus ille valde, atque erga neptim suam, ut amplius semper in doctrinam proficeret litteratoriam, plurimum studiosus. Quibus duobus facile assensum assecutus sum, et quod optabam obtinui: quum ille videlicet et ad pecuniam totus inhiaret, et neptim suam ex doctrina nostra aliquid percepturam crederet. Super quo vehementer me deprecatus, supra quam sperare præsumerem, votis meis accessit, et amori consuluit eam videlicet totam nostro magisterio committens, ut quoties mihi a scholis reverso vacaret, tam in die quam in nocte, ei docendæ operam darem, et eam si negligentem sentirem, vehementer constringerem. In qua re quidem quanta ejus simplicitas esset vehementer admiratus, non minus apud me obstupui, quam si agnam teneram famelico lupo committeret. Qui quum eam mihi non solum docendam, verum etiam vehementer constringendam traderet, quid aliud agebat, quam ut votis meis licentiam penitus daret, et occasionem, etiam si nollemus, offerret, ut quam videlicet blanditiis non possem, minis et verberibus facilius flecterem? Sed duo erant, quæ eum maxime a turpi suspicione revocabant, amor videlicet neptis, et continentiæ meæ fama præterita. Quid plura? primum domo una conjungimur, postmodum animo. Sub occasione itaque disciplinæ amori penitus vacabamus, et secretos recessus, quos amor optabat, studium lectionis offerebat'. Apertis itaque libris plura de amore quam de lectione* verba se ingerebant, plura erant oscula quam sententiæ. Sæpius ad sinus quam ad libros reducebantur manus; crebrius oculos amor in se reflectebat quam lectio in scripturam dirigebat; quoque minus suspicionis haberemus, verbera quandoque dabat amor, non furor; gratia, non ira, quæ omnium unguentorum suavitatem

[blocks in formation]

3

2

transcenderent'. Quid denique? nullus a cupidis intermissus est gradus amoris, et si quid insolitum amor excogitare potuit, est additum. Et quo minus ista fueramus experti gaudia, ardentius illis insistebamus, et minus in fastidium vertebantur. Et quo me amplius hæc voluptas occupaverat, minus philosophiæ vacare poteram, et scholis operam dare. Tædiosum mihi vehementer erat ad scholas procedere, vel in eis morari; pariter et laboriosum, quum nocturnas amori vigilias, et diurnas studio conservarem. Quem etiam ita negligentem et tepidum lectio tunc habebat, ut jam nihil ex ingenio, sed ex usu cuncta proferrem; nec jam nisi recitator pristinorum essem inventorum, et si qua invenire liceret carmina, essent amatoria, non philosophiæ secreta. Quorum etiam carminum pleraque adhuc in multis, sicut et ipse nosti, frequentantur et decantantur regionibus, ab his maxime quos vita simul oblectat. Quantam autem mostitiam, quos gemitus, quæ lamenta nostri super hoc scholares assumerent, ubi videlicet hanc animi mei occupationem, imo perturbationem præsenserunt, non est facile vel cogitare. Paucos enim jam res tam manifesta decipere poterat, ac neminem (credo) præter eum, ad cujus ignominiam maxime id spectabat, ipsum videlicet puellæ avunculum. Cui quidem hoc quum a nonnullis nonnunquam suggestum fuisset, credere non poterat, tum, ut supra memini, propter immoderatam suæ neptis amicitiam, tum etiam propter anteactæ vitæ meæ continentiam cognitam. Non enim facile de his, quos plurimum diligimus, turpitudinem suspicamur. Nec in vehementi dilectione turpis suspicionis labes potest inesse. Unde et illud est beati Hieronymi in epistola ad Sabinianum: «< Solemus mala domus nostræ scire novissimi, ac liberorum ac conjugum vitia, vicinis canentibus, ignorare. >> Sed quod novissime scitur, utique sciri quandoque contingit, et quod omnes deprehendunt, non est facile unum latere. Sic itaque pluribus evolutis mensibus et de nobis accidit. O quantus in hoc cognoscendo dolor avunculi! quantus in separatione amantium dolor ipsorum! quanta sum erubescentia confusus! quanta contritione super afflictione puellæ sum afflictus! quantos mororis ipsa de verecundia mea substinuit æstus! Neuter quod sibi, sed quod alteri contigerat querebatur. Neuter sua, sed alterius plangebat incommoda. Separatio autem hæc corporum maxima erat copulatio1o animorum, et negata sui copia amplius amorem accendebat, et verecundiæ transacta jam passio inverecundiores reddebat, tantoque verecundiæ minor extiterat passio, quanto convenientior videbatur actio". Actum itaque in nobis est quod in Marte et Venere deprehensis poetica narrat

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
« ZurückWeiter »