Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

3

2

colloquio præsentis recreer, nec absentis epistola consoler dic, inquam, si vales, aut ego quod sentio, imo quod omnes suspicantur dicam. Concupiscentia te mihi potius quam amicitia sociavit, libidinis ardor potius quam amor. Ubi igitur quod desiderabas cessavit, quidquid propter hoc exhibebas pariter evanuit. Hæc, dilectissime, non tam mea est quam omnium conjectura1, non tam specialis quam communis, non tam privata quam publica. Utinam mihi soli sic videretur, atque aliquos in excusationem sui amor tuus inveniret, per quos dolor meus paululum resideret. Utinam occasiones fingere possem, quibus te excusando mei quoquo modo tegerem vilitatem. Attende, obsecro, quæ requiro; et parva hæc videbis et tibi facillima. Dum tui præsentia fraudor, verborum saltem votis, quorum tibi copia est, tuæ mihi imaginis præsenta dulcedinem3. Frustra te in rebus dapsilem expecto, si in verbis avarum sustineo. Nunc vero plurimum a te me promereri credideram, quum omnia propter te compleverim, nunc in tuo maxime perseverans obsequio. Quam quidem juvenculam ad monasticæ conversationis asperitatem non religionis devotio, sed tua tantum pertraxit jussio'; ubi si nihil a te promerear, quam frustra laborem dijudica. Nulla mihi super hoc merces expectanda est a Deo, cujus adhuc amore nihil me constat egisse. Properantem te ad Deum secuta sum habitu, imo præcessi. Quasi enim memor uxoris Loth retro conversæ 8 prius me sacris vestibus et professione monastica quam teipsum Deo mancipasti. In quo, fateor, uno minus te de me confidere vehementer dolui atque erubui. Ego autem (Deus scit) ad Vulcania loca te properantem præcedere vel sequi pro jussu tuo minime dubitarem. Non enim mecum animus meus, sed tecum erat. Sed et nunc maxime si tecum non est, nusquam est. Esse vero sine te nequaquam potest. Sed ut tecum bene sit, age, obsecro. Bene autem tecum fuerit, si te propitium invenerit, si gratiam referas pro gratia, modica pro magnis, verba pro rebus. Utinam, dilecte, tua de me dilectio minus confideret, ut sollicitior esset! Sed quo te amplius nunc securum reddidi, negligentiorem sustineo. Memento obsecro quæ fecerim, et quanta debeas attende. Dum tecum carnali fruerer voluptate", utrum id amore, vel libidine agerem, incertum pluribus habebatur". Nunc autem finis indicat quo id inchoaverim principio. Omnes denique mihi voluptates interdixi, ut tuæ "parerem voluntati. Nihil mihi reservavi, nisi sic tuam nunc præcipue fieri. Quæ vero tua sit iniquitas perpende, si merenti amplius persolvis minus, imo nihil penitus præsertim quum parvum sit quod exigeris, et tibi facillimum. Per ipsum

Verum solamen RMS.

12

Sententia RMS. 2 - Tempora RMS. 3 Celarem v. 26. - "Habitavit RMS. 10 Sacra illa connubiali et RMS. • Notis MS. Amb. gratissima RMS. -11 Sub judice lis fuit RMS. InCompleam RMS. 1 Tua solum coegerunt, mihi in seritur sola (sic) RMS. æternum colende, mandata RMS.

6

--

[ocr errors]

Genes, cap. xix,

itaque, cui te obtulisti, Deum te obsecro, ut quoquo modo' potes tuam mihi præsentiam reddas, consolationem videlicet mihi aliquam rescribendo, hoc saltem pacto, ut sic recreata divino alacrior vacem obsequio. Quum me ad temporales olim voluptates' expeteres, crebris me epistolis visitabas, frequenti carmine tuam in ore omnium Heloissam ponebas. Me plateæ omnes, me domus singulæ resonabant. Quanto autem rectius me nunc in Deum, quam tunc in libidinem excitares? Perpende, obsecro, quæ debes, attende quæ postulo; et longam epistolam brevi fine concludo. Vale, unice.

[ocr errors]

Quomodo D. - Priores eas delicias nobismet semper reminiscendas RMS. Ad exitum perduco RMS.

EPISTOLA III,

QUÆ EST RESCRIPTUM PETRI AD HELOISSAM.

ARGUMENTUM.

Superiori epistolæ Heloissæ respondet Abælardus, ac se candide excusat, quod tanto tempore ad illam non scripserit, minime de incuria in eam venisse: sed quod de prudentia, doctrina, pietate, et religione ejus tantum confideret, ut eam vel exhortatione, vel consolatione non indigere crederet. Monet autem ut ad se rescribat, quid sibi exhortationis vel consolationis divinæ ab eo rescribi velit: et ipse ejus desiderio faciet satis. Rogat eam, ut tam ipsa quam sacer ejus virginum ac viduarum chorus se apud Deum precibus juvet, quantas apud ipsum vires oratio maxime uxorum pro viris habeat, luculenter ex scripturarum auctoritate disserens, et commemoratis precibus, quæ hactenus in ipso monasterio pro se a sacris feminis fierent ad Deum singulis horis canonicis, alias item quæ pro salute absentis fiant instituit. Præterea rogat ut quocunque modo vel loco eum ex hac vita migrare contingeret, defuncti corpus ad paracletense cœnobium deferri, ibique sepeliri curaret.

Heloissæ dilectissimæ sorori sux in Christo Abælardus frater ejus in ipso.

Quod post nostram a seculo ad Deum conversionem nondum tibi aliquid consolationis vel exhortationis scripserim, non negligentiæ meæ, sed tuæ, de qua semper plurimum confido, prudentiæ imputandum est. Non enim eam his indigere credidi, cui abundanter quæ1 necessaria sunt divina gratia impertivit ; ut tam verbis quam exemplis errantes valeas docere', pusillanimes consolari, tepidos exhortari, sicut et facere jam dudum consuevisti, quum sub abbatissa prioratum obtineres. Quod si nunc tanta diligentia tuis provideas filiabus, quanta tunc sororibus, satis esse credimus, ut jam omnino superfluam doctrinam vel exhortationem nostram arbitremur. Sin autem humilitati tuæ aliter videtur, et in iis etiam quæ ad Deum pertinent magisterio nostro atque scriptis indiges, super his quæ velis scribe mihi, ut ad ipsam rescribam prout Dominus mihi annuerit. Deo autem gratias, qui gravissimorum et assiduorum periculorum meorum sollicitudinem vestris cordibus inspirans, afflictionis* meæ participes vos fecit; ut orationum suffragio vestrarum divina miseratio me protegat, et velociter Sathanam sub pedibus nostris conterat. Ad hoc autem præcipue Psalterium, quod a me sollicite requisisti, soror in seculo quondam chara, nunc in Christo charissima, mittere maturavi. In quo videlicet pro nostris magnis et multis excessibus, et quotidiana periculorum meorum instantia, juge Domino sacrificium immoles orationum. Quantum autem locum apud Deum et sanctos

3

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ejus fidelium orationes obtineant, et maxime mulierum pro charis suis, et uxorum pro viris, multa nobis occurrunt testimonia et exempla. Quod diligenter attendens apostolus', sine intermissione orare nos admonet. Legimus Dominum Moysi dixisse2: « Dimitte me ut irascatur furor meus. » Et Jeremiæ3 : « Tu vero, » inquit, «Noli orare pro populo hoc, et non obsistas mihi. » Ex quibus videlicet verbis manifeste Dominus ipse profitetur orationes sanctorum quasi quoddam frenum iræ ipsius immittere, quo scilicet ipsa coerceatur, ne quantum merita peccantium exigunt, ipsa in eos sæviat. Ut quem ad vindictam justitia quasi spontaneum ducit, amicorum supplicatio flectat*, et tanquam invitum quasi vi quadam retineat. Sic quippe oranti vel oraturo dicitur®: « Dimitte me, et ne obsistas mihi. » Præcipit Dominus ne oretur pro impiis'. Orat justus, Domino prohibente, et ab ipso impetrat quod postulat, et irati judicis sententiam immutat. Sic quippe de Moyse subjunctum est : « Et placatus factus est Dominus de malignitate quam dixit facere populo suo. » Scriptum est alibi' de universis operibus Dei: «Dixit, et facta sunt.» Hoc autem loco et dixisse memoratur quod de afflictione populus meruerat, et virtute orationis præventus", non implesse quod dixerat. Attende itaque quanta sit orationis virtus, si quod jubemur oremus, quando id quod orare prophetam Deus prohibuit, orando tamen obtinuit, et ab eo quod dixerat, eum avertit. Cui et alius propheta dicit : « Et quum iratus fueris, misericordiæ recordaberis Audiant id atque advertant principes terreni, qui occasione præpositæ et edictæ justitiæ suæ obstinati magis quam justi reperiuntur, et se remissos videri erubescunt, si misericordes fiant, et mendaces, si edictum suum mutent, vel quod minus provide statuerunt, non impleant, et si verba rebus emendent. Quos quidem recte dixerim Jephthæ comparandos, qui quod stulte voverat stultius adimplens, unicam" interfecit. Qui vero ejus membrum fieri cupit, tunc cum psalmista dicit : « Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Misericordia,» sicut scriptum est 18, « judicium exaltat,» attendens quod alibi Scriptura comminatur, «judicium sine misericordia in eum qui misericordiam non facit. » Quod diligenter ipse Quod diligenter ipse psalmista considerans", ad supplicationem uxoris Nabal Carmeli, juramentum quod ex justitia fecerat, de viro ejus scilicet et ipsius domo delenda, per misericordiam cassavit". Orationem itaque justitiæ prætulit, et quod vir deliquerat, supplicatio uxoris delevit. In quo quidem tibi, soror, exemplum proponitur, et securitas datur, ut si hujus oratio

v. 10.

RMS.

7

17

12

[ocr errors][merged small]

Thessal. II,
v. 17.
cap. v,
Exod., cap. xxxi, 13 Terrestres RMS.
Jerem., cap. vi, v. 16. Preces flectant natam RMS. ·
Retineant RMS. Exod., cap. xxxII, v. 10. ritur male D.
v. 13.

Jerem., cap. VII,

V. 14.

11

6

v. 16.

" Alicubi RMS.

Exod., cap. XXXII,

19 Ibid.

10 Psalm. XXXII, v. 9. reddidit RMS.

Interceptus RMS. 12 Habacuc, сар.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

17 Psalm. c, v. 1.

--

20

18 Jacob., cap. 11,

[blocks in formation]

3

4

:

apud hominem tantum obtinuit, quid apud Deum tua pro me audeat instruaris. Plus quippe Deus, qui pater est noster, filios diligit, quam David feminam supplicantem. Et ille quidem pius et misericors habebatur, sed ipsa pietas et misericordia Deus est. Et quæ tunc supplicabat mulier secularis erat et laica, nec ex sanctæ devotionis professione Domino copulata'. Quod si ex te minus ad impetrandum sufficias, sanctus qui tecum est tam virginum quam viduarum conventus, quod per te non potes, obtinebit. Quum enim discipulis Veritas dicat2 << Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum ; »> et rursum : <«< Si duo ex vobis consenserint de omni re quam petierint, fiet illud a Patre meo; » quis non videat quantum apud Deum valeat sanctæ congregationis frequens oratio? Si, ut apostolus asserit3, « multum valet oratio justi assidua, » quid de multitudine sanctæ congregationis sperandum est? Nosti, charissima soror, ex homelia beati Gregorii XXXVIII, quantum suffragium invito seu contradicenti fratri oratio fratrum mature attulerit. De quo jam ad extremum ducto quanta periculi anxietate miserrima ejus anima laboraret, et quanta desperatione et tædio vitæ fratres ab oratione revocaret, quid ibi diligenter scriptum sit tuam minime latet prudentiam. Atque utinam confidentius te et sanctarum conventum sororum ad orationem invitet, ut me scilicet vobis ipse vivum custodiat , per quem, Paulo attestante", mortuos etiam suos de resurrectione mulieres acceperunt. Si enim Veteris et Evangelici Testamenti paginas revolvas, invenies maxima resuscitationis miracula solis vel maxime feminis exhibita fuisse, pro ipsis vel de ipsis facta. Duos quippe mortuos suscitatos ad supplicationes maternas Vetus commemorat Testamentum, per Eliam scilicet, et ipsius discipulum Elisæum. Evangelium vero trium tantum mortuorum suscitationem a Domino factam continet, quæ, mulieribus exhibita, maxime illud quod supra commemoravimus apostolicum dictum rebus suis confirmant : «< Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. » Filium quippe viduæ ad portam civitatis Naym suscitatum matri reddidit, ejus compassione compunctus. Lazarum quoque 1 amicum suum " ad obsecrationem sororum ejus, Mariæ videlicet ac Marthæ, suscitavit ". Quo etiam archisynagogi filiæ hanc ipsam gratiam ad petitionem patris impendente", « mulieres de resurrectione mortuos suos acceperunt, » quum hæc videlicet suscitata proprium de morte receperit corpus, sicut illæ corpora suorum. Et paucis quidem intervenientibus hæ factæ sunt resuscitationes. Vital vero nostræ conservationem multiplex vestræ devotionis oratio facile obtinebit;

11

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Jacob., cap. v, v. 16. Sic ABC. Naturæ Edd. præter Orellianam.-5 Hebr., cap. 11, v. 35.- Reg. III, cap. xvi, v. 17.- Rey. IV, cap. IV.- Hebr., cap. 11,

12 Joann., cap. 11,

v. 25.

10

Commiseratione

14 Rogatus RMS. v. 44. 13 Matth., cap. IX,

[ocr errors]
« ZurückWeiter »