Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

quarum tam abstinentia quam continentia Deo sacrata quanto ipsi gratior habetur, tanto ipsum propitiorem inveniet. Et plerique fortassis horum qui suscitati sunt, nec fideles extiterunt, sicut nec vidua prædicta', cui non roganti filium Dominus suscitavit, fidelis extitisse legitur. Nos autem invicem non solum fidei colligat integritas, verum etiam ejusdem religionis professio sociat. Ut autem sacrosanctum collegii vestri nunc omittam conventum, in quo plurimarum virginum ac viduarum devotio Domino jugiter deservit, ad te unam veniam, cujus apud Deum sanctitatem plurimum non ambigo posse, et quæ potes mihi præcipue debere, maxime nunc in tantæ adversitatis laboranti discrimine. Memento itaque semper in orationibus tuis ejus, qui3 specialiter est tuus, et tanto confidentius in oratione vigila, quanto id esse tibi recognoscis justius, et ob hoc ipsi qui orandus est acceptabilius. Exaudi, obsecro, aure cordis, quod sæpius audisti aure corporis. Scriptum est in Proverbiis: « Mulier diligens corona est viro suo. » Et rursum : « Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. » Et iterum: « Domus et divitiæ dantur a parentibus, a Domino autem proprie uxor prudens. » Et in Ecclesiastico: « Mulieris bonæ beatus vir. » Et post pauca: « Pars bona, mulier bona. » Et juxta auctoritatem apostolicam, << Sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem. >> Cujus quidem rei experimentum in regno præcipue nostro, id est Francorum, divina specialiter exhibuit gratia, quum ad orationem videlicet uxoris magis quam ad sanctorum prædicationem ", Clodoveo rege ad fidem Christi converso, regnum sic universum divinis legibus mancipaverunt, ut exemplo maxime superiorum ad orationis" instantiam " inferiores provocarentur. Ad quam quidem instantiam dominica nos vehementer invitans parabola : « Ille, »> inquit, «< si perseveraverit pulsans, dico vobis quia si non dabit ei eo quod amicus illius sit, propter improbitatem ejus surgens dabit ei quotquot habet necessarios. >> Ex hac profecto, ut ita dicam, orationis improbitate, sicut supra memini, Moyses divinæ justitiæ severitatem enervavit ", et sententiam immutavit. Nosti, dilectissima, quantum charitatis affectum præsentiæ meæ conventus olim vester in oratione solitus sit exhibere. Ad expletionem namque quotidie singularum horarum specialem pro me Domino supplicationem hanc offerre consuevit, ut responso proprio cum versu ejus præmissis et decantatis, preces his et collectam in hunc modum subjungeret Responsum. « Non me derelinquas, nec discedas a me, Domine . » Versus. « In adjutorium meum semper intende, Domine 16. » Preces. «< Salvum fac

15

v. 4.

6

[ocr errors]

cap. XXVI, v. 1.

Luc., cap. VII, v. 15. Sic D. Nunc deest cap. vII, v. 14. Præcipue RMS. 10 Conciones RMS. in Edit. 3 Ex omnibus RMS. Prov., cap. XII, 11 Ad orationis desunt in Cod. D perperam. Proverb., cap. xvi, V. 22. Eccles., insitam RMS.-15 Luc., cap. xi, v. 8. - Exod., c. xxXXII, 7 " Ibid., v. 3. Corinth. I, 16 Psalm. LXIX, v. !. 15 Psalm. xxxvu, v. 22. v. 14.

9

12 Vim

»

6

3

servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat1. » Oratio 2. « Deus, qui per servulum tuum ancillulas tuas in nomine tuo dignatus es aggregare, te quæsumus, ut tam ipsi quam nobis in tua tribuas perseverare voluntate. Per Dominum, etc. » Nunc autem absenti mihi tanto amplius orationum vestrarum opus est suffragio, quanto majoris anxietate periculi constringor. Supplicando itaque postulo, et postulando supplico, quatenus præcipue nunc absens experiar quam vera charitas vestra erga absentem extiterit, singulis videlicet horis expletis hunc orationis propriæ modum adnectens: Responsum. «< Ne derelinquas me, Domine pater et dominator vitæ meæ, ut non corruam in conspectu adversariorum meorum, ne gaudeat de me inimicus meus*. » Versus. «< Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi, ne gaudeat. >> Preces. «< Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto, et de Sion tuere eum. Esto ei, Domine, turris fortitudinis a facie inimici. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat ®. » Oratio 1. « Deus, qui per servum tuum ancillulas tuas in nomine tuo dignatus es aggregare, te quæsumus, ut eum ab omni adversitate protegas, et ancillis tuis incolumem reddas. Per Dominum, etc. » Quod si me Dominus in manibus inimicorum tradiderit, scilicet ut ipsi prævalentes me interficiant, aut quocunque casu viam universæ carnis absens a vobis ingrediar 3; cadaver obsecro nostrum ubicunque vel sepultum vel expositum jacuerit, ad cimiterium vestrum deferri faciatis, ubi filiæ nostræ, imo in Christo sorores, sepulcrum nostrum sæpius videntes, ad preces pro me Domino fundendas amplius invitentur. Nullum quippe locum animæ dolenti de peccatorum suorum errore desolatæ tutiorem ac salubriorem arbitror, quam eum qui vero paracleto, id est consolatori proprie consecratus est, et de ejus nomine specialiter insignitus. Nec Christianæ sepulturæ locum rectius apud aliquos fideles, quam apud feminas Christo devotas consistere censeo, quæ de Domini Jesu Christi sepultura sollicitæ 10 eam unguentis pretiosis, et prævenerunt et subsecutæ sunt, et circa ejus sepulcrum plangentes ", sicut scriptum est": << Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes Dominum. » Primo ibidem de resurrectione ejus angelica apparitione et allocutione sunt consolatæ, et statim ipsius resurrectionis gaudia, eo bis eis apparente, percipere meruerunt, et manibus contrectare. Illud autem demum super omnia postulo, ut quæ nunc de corporis mei periculo nimia sollicitudine laboratis, tunc præcipue de salute

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

animæ sollicitæ, quantum dilexeritis vivum exhibeatis defuncto, orationum videlicet vestrarum speciali quodam et proprio suffragio :

Domino MS. Amb.

Vive, vale, vivantque tuæ valeantque sorores,

Vivite, sed Christo ', quæso, mei memores.

EPISTOLA IV,

QUÆ EST RESCRIPTUM HELOISSEÆ AD PETRUM.

ARGUMENTUM.

[ocr errors]

Plena planctibus et doloribus est epistola. Plangit enim Heloissa et suam et monacharum suarum, atque ipsius Abælardi miseram conditionem, accepta planctus occasione ex postrema præcedentis epistolæ parte, ubi de sua ex hac vita migratione meminit Abælardus. Multis utitur affectibus, quibus lectorem ad compassionem suarum et Abælardi movet, ut forte etiam lacrymas excutiat. Plangit et ipsius Abælardi plagam. Multa etiam de ipsis in corpore carnalibus desideriis inardescentibus, quæ aliquando cum ipso experta fuerat Abelardo, conqueritur. Proinde exteriorem et apertam religionem suam non incongrue extenuat, ac illam simulationi potius quam pietati ascribit; se Abelardi sui orationibus juvari postulat, atque suas laudes humiliter rejicit.

Unico suo post Christum unica sua in Christo.

Miror, unice meus, quod præter consuetudinem epistolarum, imo contra ipsum ordinem naturalem rerum, in ipsa fronte salutationis epistolaris me tibi præponere præsumpsisti: feminam videlicet viro, uxorem marito, ancillam domino, monialem monacho et sacerdoti, diaconissam abbati. Rectus quippe ordo est et honestus, ut qui ad superiores vel ad pares scribunt, eorum quibus scribunt nomina suis anteponant. Sin autem ad inferiores, præcedunt scriptionis' ordine qui præcedunt rerum dignitate. Illud etiam non parva admiratione suscepimus, quod quibus consolationis remedium afferre debuisti, desolationem auxisti; et quas mitigare debueras, excitasti lacrymas. Quæ enim nostrum siccis oculis audire possit, quod circa finem epistolæ posuisti dicens : « Quod si me Dominus in manus inimicorum tradiderit, ut me scilicet prævalentes interficiant, etc. » O charissime, quo id animo cogitasti, quo id ore dicere sustinuisti? Nunquam ancillulas suas adeo Deus obliviscatur, ut eas tibi superstites reservet. Nunquam nobis vitam illam concedat, quæ omni genere mortis sit gravior. Te nostras exequias celebrare, te nostras Deo animas convenit commendare, et quas Deo aggregasti ad ipsum præmittere; ut nulla amplius de ipsis perturberis sollicitudine, et tanto lætior nos subsequaris, quanto securior de nostra salute jam fueris. Parce, obsecro, domine, parce hujusmodi dictis, quibus miseras miserrimas facias; et ut ipsum, quodcunque vivimus, ne nobis auferas ante mortem. Sufficit diei malitia sua, et dies illa omnibus, quos inveniet,

[blocks in formation]

satis secum sollicitudinis afferet omni amaritudine involuta. « Quid enim necesse est, »> inquit Seneca', « mala arcessere, et ante mortem vitam perdere ? »> Rogas, unice, ut quocunque casu nobis absens hanc vitam finieris, ad cimiterium nostrum corpus tuum adferri faciamus, ut orationum scilicet nostrarum ex assidua tui memoria ampliorem assequaris fructum. At vero quomodo memoriam tui a nobis labi posse suspicaris? aut quod orationi tempus tunc erit commodum, quando summa perturbatio nihil permittet quietum? quum nec anima rationis sensum, nec lingua sermonis retinebit usum? quum mens insana in ipsum, ut ita dicam, Deum magis irata quam pacata, non tam orationibus ipsum placabit quam querimoniis irritabit? Flere tunc miseris tantum vacabit, non orare licebit, et te magis subsequi quam sepelire maturandum erit, ut potius et nos consepeliendæ simus, quam sepelire possimus. Quæ quum in te nostram amiserimus vitam, vivere, te recedente, nequaquam poterimus. Atque utinam nec tunc usque possimus! Mortis tuæ mentio mors quædam nobis est. Ipsa autem mortis hujus veritas quid, si nos invenerit, futura est? Nunquam Deus annuat, ut hoc tibi debitum superstites persolvamus, ut hoc tibi patrocinio subveniamus, quod a te penitus expectamus. In hoc utinam te præcessuræ, non secuturæ ! Parce itaque, obsecro, nobis, parce itaque unicæ saltem tuæ, hujusmodi scilicet supersedendo verbis, quibus tanquam gladiis mortis nostras transverberas animas, ut quod mortem prævenit ipsa morte gravius sit. Confectus morore animus quietus non est, nec Deo sincere potest vacare mens perturbationibus occupata. Noli, obsecro, divinum impedire servitium, cui nos maxime mancipasti. Omne inevitabile, quod quum acciderit, moerorem maximum secum inferet, ut subito veniat optandum est, ne timore inutili diu ante cruciet, cui nulla succurri providentia potest. Quod et poeta bene considerans Deum precatur dicens :

5

2

Sit subitum quodcunque paras, sit cæca futuri
Mens hominum fati, Liceat sperare timenti ".

Quid autem, te amisso, sperandum mihi superest? Aut quæ in hac peregrinatione causa remanendi, ubi nullum nisi te remedium habeam, et nullum aliud in te nisi hoc ipsum quod vivis omnibus de te mihi aliis voluptatibus interdictis, cui nec præsentia tua concessum est frui, ut quandoque mihi reddi valeam? O si fas sit dici, crudelem mihi per omnia Deum! o inclementem clementiam! o infortunatam fortunam ! quæ jam in me universi conaminis sui tela in tantum consumpsit, ut quibus in alios sæviat, jam non habeat! Plenam in me pharetram

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »