Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

animae sollicilte, quantum dilexeritis vivum exhibeatis defuncto, orationum videlicel vestrarum speciali quodam et proprio suffragio :

Vive, vale, vivantque tuae valeantque sorores,
Vivite, sed Christo *, quaeso, mei memores.

1 Domino MS. Amb.

[graphic]

ARGUMENTUM.

Plena planctibus et doloribus est epistola. Plangit enim Heloissa el suam , et monacharum suarum , atqur ipsius Abaelardi miseram conditionem , accepta planctus occasione ex postrema praecedentis epistola: parte , ubi desua ex hac vita migratione meminit Abselardus. Multis utitur affectibus, quibus lectorem ad compassionem suarum et Abaelardi movet, ut fortc ctiam lacrymas excutiat. Plangit et ipsius Abaelardi plagam. Multa etiam de ipsis in corpore carnalibus desideriis inardescentibus , quse aliquando cum ipso experta fuerat Abaelardo, conqueritur. Proinde exteriorem et apertam religionem suam non incongrue extenuat , ac illam simulationi potius quam pietati ascribit; se Abelardi sui orationibus juvari postulat, atque suas laudes humiliter rejicit.

Unico suopost Christum unica sua in Christo.

Miror, unice meus , quod prseter consuetudinem epistolarum , imo contra ipsum ordinem naturalem rerum, in ipsa fronte salutationis epistolaris me tibi pireponere prsesumpsisli : feminam videlicet viro, uxorein marito , ancillam domino, monialem monacho et sacerdoti, diaconissam abbati. Rectus quippe ordo est et honestus, ut qui ad superiores vel ad pares scribunt, eorum quibus scribunt nomina suis anteponant. Sin autem ad inferiores, praecedunt scriptionis' ordine qui pracedunt rerum dignitate. lllud etiam non parva admiratione suscepimus, quod quibus consolationis remedium afTerre debuisti, desolationem auxisti; et quas mitigare debueras, excitasti lacrymas. Qiue enim nostrum siccis oculis audire possit, quod circa finem epistolae posuisti dicens2: « Quod si me Dominus in manus inimicorum tradiderit, ut me scilicet prsevalentes interficiant, etc. » O charissime, quo id animo cogitasti, quo id ore dicere sustinuisti3? Nunquam ancillulas suas adeo Deus obliviscatur, ut eas tibi superstites reservet. INunquam nobis vitam illam concedat, qua; omni genere mortis sit gravior. Te nostras exequias celebrare, te nostras Deo animas convenit commendare, et quas Deo aggregasti ad ipsum praemittere; ut nulla amplius de ipsis perturberis sollicitudine, et tanto laetior nos subsequaris, quanto securior de nostra salule jam fueris. Parce, obsecro, domine, parce hujusmodi dictis, quibus miseras miserrimas facias; et ut ipsum, quodcunque vivimus, ne nobis auferas ante mortem. Sufficit diei malitia sua 4, et dies illa omnibus, quos inveniet,

' Scribendi vero RMS. — * Vide supra pag. 83.— MTnnkUmum Doloponm «u dori tnlta Cljxii

1 Inseritur : Et non possum in silenlio obruere illud poe- Temjwret a lacrymis? HMS.

ticum ad meas res upprime spectans . ' Matlh., cap. vi, v. 34.

Quil talia fandu

L

satis secura sollicitudinis afferet omni amaritudine involula. « Quid enim necesse

est, » inquit Seneca « mala arcessere, et ante morlem vitam perdere? » Rogas,

unice, ut quocunque casu nobis absens hanc vitam finieris, ad cimiterium noslrum corpus luum adferri faciamus, ut oralionum scilicet nostrarum ex assidua tui memoria ampliorem assequaris fructum. At vero quomodo memoriam tui a nobis labi posse suspicaris ? aut quod orationi tempus lunc erit commodum, quando summa perturbatio nibil permittet quietum ? quum nec anima rationis sensum, nec lingua sermonis retinebit usum? quum mens insana in ipsum, ul ita dicam, Deum magis irata quam pacata, non tam 01 ationibus ipsum placabit quam querimoniis irritabit? Flere tunc miseris tantura vacabit, uon orare licebit, et te magis subsequi quam sepelire maturandura erit, ut potius et nos consepeliendae simus, quam sepelire possimus. Quae quum in le nostram amiserimus vitam , vivere, te recedente, nequaquam poterimus. Atque utinam nec tunc usque possimus! Mortis tuse mentio" mors qiuedam nobis est. lpsa autem martis bujus veritas quid, si nos invenerit, fulura est? Nunquam Deus annuat, ut hoc tibi debitum superstites persolvamus, ut hoc tibi patrocinio subveniamus, quod a te penitus expectamus. ln boc utinam te pracessurae, non secuturae ! Parce itaque, obsecro, nobis, parce itaque unicae saltem tute, hujusmodi scilicet supersedendo verbis, quibus tanquam gladiis mortis nostras transverberas animas, ut quod mortem praevenit ipsa morte gravius sit. Confectus maerore animus quielus non est3, nec Deo sincere potest vacare mens perturbationibus occupata 4. Noli, obsecro, divinum irapedire servitium , cui nos maxirae mancipasti. Omne inevitabile, quod quum acciderit, mceroreni maximum secura inferet, ut subito veniat optandum esl, ne timore inutili diu ante cruciet, cui nulla succurri providentia potest. Quod et poeta bene considerans Deum preeatur' dicens:

Sit subitum quodcunque paras, sit eajca futuri
Mens hominum fatL Liceat sperare timenti'.

Quid autem, te amisso, sperandum mihi superesl? Aut quae in hac peregrinatione causa remanendi, ubi nullum nisi te remedium habeani', et nullum aliud in (e nisi hoc ipsum quod vivis omnibus de te mihi aliis voluptatibus interdictis, ctii nec praesentia tua concessum est frui, ut quandoque raihi reddi valeam ? O si fas sit dici, crudelem mihi per omnia Deum! o inclementem clementiam! o infortunatamfortunam! quae jam in me universi conaminis sui tela in tantum consumpsit, ut quibus in alios saeviat, jam non habeal! Plenam in me pharetram

1 Epift. xxiv. — * Inseritur etiam cogilatis RMS.— divos hisprecibuspetit RMS. — * Lucan. Fhartal., lib. 11, 1 Nunquam quiescit RMS. — * Tantis et lam sievis tem- v. 14, 15. — ' Vel opem RMS. peslatibus RMS. - Agitata RMS. — 5 Secum revolvens

[graphic]

exhausit, ut frustra jam alii bella ejus formident. Nec si ei adhuc telum aliquod superesset, locum in me vulneris inveniret. Lnum inter tot vulnera metuit, ne morte supplicia fmiam; et quum interimere non cesset, interilum tanien quem accelerat, timet. O me miserarum miserrimam! infelicium infelicissimam, quae quanto universis in te feminis praelata sublimiorem obtinui gradum, tanto hinc prostrata graviorem in le et iu me pariler perpessa sum casum! Quanto quippe altior ascendentis gradus, tanto gravior corruentis casusQuam mihi nobilium acs potentium feminarum forluna unquam pneponere potuit aut sequare? Quam denique adeo dejecit et dolore conficere potuit? Quam in te ' mihi gloriam conlulit? Quam in te mihi ruinam intulit? Quam mihi vehemens in utramque partem extitit, ut nec iu bonis nec in malis modum habuerit*? Qua*, ut me miserrimam omnium faceret, omnibus ante beatiorem effecerat, ut, quum tanta perdidi pensarem , tanto me majora consumerent lamenta, quanto me majora oppresserant damna; et tanto major amissorum succederet dolor, quanto major possessorum praecesserat amor et summae voluptatis gaudia sumrna mceroris terminaret tristitia. Et, ut ex injuria major indignatio surgeret, omnia iu nobis aequitatis jura pariter sunt perversa. Dum enim solliciti amoris gaudiis frueremur, et, ut turpiore, sed expressiore vocabulo" utar, fornicationi6 vacaremus, divina nobis severitas1 pepercit. Ut autem illicita licitis correximus8. et iionore conjugii turpiludinem fornicationis operuimus, ira Domini manum suani snper nos vehementer aggravavil9, et immaculatum non pertulit torum, qui diu ante sustinuerat pollutum. Deprehensis in quovis adulterio viris hsec satis esset ad vindictam poena quam pertulisti. Quod ex adulterio promerentur alii, id tu ex conjugio incurrisli, per quod jam te omnibus satisfecisse confidebas injuriis. Quod fornicatoribus10 suis adultera;, hoc propria uxor tibi contulit. Nec quuni pristinis vacaremus voluptatibus, sed quum jam ad tempus segregati, castius viveremus, te quidem Parisius scholis praesidente, et me ad imperium tuum Argenteolicum sanclimonialibus conversante, divisis ilaque sic nobis adinvicem " ut tu studiosius scholis, ego liberius orationi sive sacrae lectionis meditationi vacarem, et tanto nobissanctiusquantocastius degentibus, solus in corpore luisti quod duo pariter commiseramus. Solus in poena fuisti, duo in culpa , et qui minus debueras, totum pertulisti. Quanto enim amplius te pro rae humiliando satisfeceras et me pariter ettotum genusmeum sublimaveras, tanto te minus tam apudDeum quam apud illos proditores obnoxium pcenae reddideras. O me miseram in tanti

RMS. — ' Sermonibus expressioribus RMS. — ' Veneri minus licitae RMS. — 1 Justiiia RMS. — * Correxerimus D.

— ' Graviorem reddidit RMS. — 10 Scortatoribus RMS

— " Ab invicem C el MS. Amb.

* Posuerit

[ocr errors]

sceleris causa progenitam ! O summam in viros summos et consuetam (eminarum perniciem! Hincde muliere cavenda scriptum est in Proverbiis': « Nuncergo, fdi, audi me, etattende verbis oris mei. Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque

decipiarissemitisejus. Multosenimvulneratosdejecit,et fortissimi quiqueinterfecti sunt abea. Via; inferi domus ejus penetrantes in interiora mortis.» Et in Ecctesiaste1: «Lustravi universa animomeo, et inveniamariorem morte mulierem, quaelaqueus venatorum est, et sagena cor ejus. Vincula enim sunt manus ejus. Qui placet Deo, effugiet eam. Qui autem peccator est, capietur ab illa. » Prima stalim mulier de paradiso2 virum captivavit4, et quaj ei a Domino creata fuerat in auxilium , in summum ei conversa est exitium. Fortissimum illum Nazaraeuin Domini et angelo nuntiante conceplum Dalila sola superavit1, et eum inimicis proditum et oculis privatum ad hoc tandem dolor compulil , ut se pariter cum ruina hostium opprimeret. Sapientissimum omnium Salomonem sola quam sibi eopulaverat mulier infatuavit6, et in tantam conipulit insaniam, et eum quem ad aedificandum sibi Dominus templum elegerat, patre ejus David , qui justus fuerat, in hoc reprobato, ad idololatriam ipsa usque in finem vila1 dejiceret, ipso. quem tam verbis quam scriptis praxlicabat atque docebal, divino cultu derelicto. lob sanctissimus 7 in uxore novissimam alque gravissimam sustinuit pugnam , quae eum ad maledicendum Deo stimulabat. Et callidissimus tentator9 hoc optime noverat, quod saepius expertus fuerat, virorum videlicet ruinam in uxoribus esse facillimam. Qui denique etiam usque ad nos consuetam extendens malitiam, quem de fornicatione sternere non potuit, de conjugio tentavit; el bono male est usus, qui malo male uti non est permissus. Deo saltem super hoc gratias, quod me ille ut supra positas feminas in culpam ex consensu non traxit, quam tamen in causam commissae malitia? ex affectu convertit. Sed et si purget animum meum innocentia , nec hujus reatum sceleris consensus incurrat; peccata tamen multa praecesserunt, qua? me penitus immunem ab hujus reatu sceleris esse nou sinunt. Quod videlicet diu ante earnalium 9, illecebrarum voluptatibus serviens, ipsa tunc merui quod nunc plector, et praecedentium in me peccalorum sequentia merito facta sunt pcena. Etiam malis initiis perversus imputandus est exitus. Atque utinam hujus pra-cipue commissi dignam agere valeani ptenitenliam, ut poenae illi tuae vulneris illati ex longa saltem paniitentia? contritione vicem quoquo modo recompensare 10 queam; et quod tu ad horam in corpore pertulisti, ego in omni vita, ut justum est, in contritione mentis suscipiam, et hoc tibi saltem modo, si non Deo, satisfaciam. Si enim vere miserrimi

1 Prov., cap. vn, v. 24 et sq. — * Eccles.. cap. vu , cap. II. - ' Job., cap. u , v. 9 et sq. — * Inferoritwn v. 2'i et sq. — 3 Genes., cap. m, v. fi. — 4 Ulaqueavit princeps RMS. — • lllicilarum RMS. — 10 Rependere RMS. RMS. — * Jndic, cap. xvi, v. 4 et sq. — 4 Reg. III,

[graphic]
« ZurückWeiter »