Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

invenitur : more quidem fidelissimi medici, qui non parcit dolori, ut consulat saluti. Hos autem in me stimulos carnis, hæc incentiva libidinis ipse juvenilis fervor aetatis, et jucundissimarum experientia voluptatum, plurimum accendunt, et tanto amplius sua me impugnatione opprimunt, quanto infirmior est natura quam oppugnant. Castam me praedicant, qui non deprehenderunt hypocritam. Munditiam carnis conferunt' in virtutem, quum non sit corporis, sed animi virtus. Aliquid laudis apud homines habens, nihil apud Deum mereor , qui cordis et renum probator est, et in abscondito videt. Religiosa hoc tempore* judicor, in quo jam parva pars religionis non est hypocrisis; ubi ille maximis extollitur* laudibus, qui humanum non offendit judicium. Et hoc fortassis aliquo modo laudabile, et Deo acceptabile quoquo modo videtur, si quis videlicet exterioris operis exemplo quacunque intentione non sit ecclesiæ scandalo, nec jam per ipsum apud infideles nomen Domini blasphemetur, nec apud carnales professionis suæ ordo infametur. Atque hoc quoque nonnullum est divinæ gratiae donum, et cujus videlicet munere venit* non solum bona facere, sed etiam a malis abstinere. Sed frustra istud praecedit, ubi illud non succedit, sicut scriptum est* : « Declina a malo, et fac bonum". » Et frustra utrumque geritur quod amore Dei non agitur. In omni autem (Deus scit) vitæ meæ statu, te magis adhuc offendere quam Deum vereor : tibi placere amplius quam ipsi appeto. Tua me ad religionis habitum jussio, non divina traxit dilectio. Vide quam infelicem, et omnibus miserabiliorem ducam vitam, si tanta hic frustra sustineo et nihil habitura remunerationis in futuro. Diu te', sicut multos, simulatio mea fefellit, ut religioni deputares hypocrisim : et ideo nostris te maxime commendans orationibus, quod a te expecto, a me postulas. Noli, obsecro, de me tanta praesumere, ne mihi cesses orando subvenire. Noli æstimare sanam , ne medicaminis subtrahas gratiam. Noli non egentem credere, ne differas in necessitate subvenire. Noli valetudinem putare, ne prius corruam , quam sustentes labentem. Multis ficta sui laus nocuit, et præsidium quo indigebant, abstulit. Per Isaiam Dominus clamat*: « Popule meus, qui te beatificant ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. » Et per Ezechielem " : « Væ quæ consuitis, » inquit, « pulvillos sub omni cubitu manus, et cervicalia sub capite aetatis universæ ad decipiendas animas. » Et contra autem per Salomonem dicitur": « Verba sapientum quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi, qui videlicet vulnera nesciunt palpare, sed pungere. » Quiesce, obsecro, a laude mea", ne turpem adulationis notam et mendacii crimen incurras, aut si quod in me suspicaris bonum, ipsum laudatum vanitatis' aura ventilet. Nemo medicinae peritus interiorem morbum ex exterioris habitus inspectione dijudicat. Nulla quidquid meriti apud Deum obtinent, quæ reprobis æque ut electis communia sunt. Hæc autem ea sunt, quae exterius aguntur, quæ nulli sanctorum tam studiose peragunt, quantum hypocritæ. « Pravum est cor hominis, et inscrutabile etiam : quis cognoscet illud*? » Et: « Sunt viæ hominis quæ videntur rectæ : novissima autem illius deducunt ad mortem '. » Temerarium est in eo judicium hominis, quod divino tantum reservatur examini. Unde et scriptum est * : « Ne laudaveris hominem in vita. » Ne tunc videlicet hominem laudes, dum laudando facere non laudabilem potes. Tanto autem mihi tua laus in me periculosior est, quanto gratior : et tanto amplius ea capior et delector, quanto amplius tibi per omnia placere studeo. Time, obsecro, semper de me potius quam confidas, ut tua semper sollicitudine adjuver. Nunc vero praecipue timendum est, ubi nullum incontinentiæ meæ superest in te remedium. Nolo me ad virtutem exhortans, et ad pugnam provocans, dicas* : « Nam virtus in infirmitate perficitur, » et' « Non coronabitur nisi qui legitime certaverit. » Non quæro coronam victoriæ. Satis est mihi periculum evitare. Tutius evitatur periculum, quam committitur bellum. Quocunque me angulo coeli Deus collocet, satis mihi faciet. Nullus ibi cuiquam invidebit, quum singulis quod habebunt suffecerit. Cui quidem consilio nostro ut ex auctoritate quoque robur adjungam, beatum audiamus Hieronymum ' : « Fateor imbecillitatem meam, nolo spe victoriae pugnare, ne perdam aliquando victoriam. » Quid necesse est certa dimittere, et incerta sectari?

[graphic]

' Levitatis RMS. — * Jerem., cap. xvii, v. 9. — * Corinth. II, cap. xii, v. 9. ° Timoth., cap. ii, v. 5. * Prov., cap. xiv, v. 12. — * Eccli., cap. ii, v. 30. — — * 0pp., t. IV, p. 288.

EPISTOLA V.

QUÆ EST RESCRIPTUM PETRI RURSUS Ai) HiELOISSAM.

ARGUMENTUM.

Quatuor capitibus, quibus totam novissimam Heloissae epistolam constare dicit, argute respondet Abælardus , singulorumque rationes prosequitur, non tam ut seipsum excuset , quam ut ipsam doceat , hortetur, et consoletur Heloissam. Primo quidem rationem ponit, qua in postremis litteris suis nomen ejus suo praeposuerit. Secundo , quod suorum periculorum et mortis mentionem egerit, se ab ea adjuratum fecisse exponit. Tertium de laudum suarum rejectione approbat : modo id sincere et sine laudis fiat cupiditate. Quarto de sua utriusque conversionis occasione ad vitam monasticam fusius prosequitur. Plagam in corporis sui foeda parte, quam illa plangebat, sic extenuat , ut eam utrique saluberrimam , et multorum bonorum causam esse profiteatur, comparatione turpium ejusdem pudendæ partis actorum : atque eam ob rem divinam extollit sapientiam et clementiam. Multa denique passim ponuntur ad doctrinam et exhortationem atque consolationem Heloissae. Ponitur et brevis oratio qua monachæ paracletenses Abælardo et

Heloissae Deum propitiarent.

Sponsæ Christi servus ejusdem.

In quatuor, memini, circa quæ tota' epistolæ tuæ novissimæ summa consistit, offensæ tuæ commotionem* expressisti. Primo quidem super hoc conquereris', quod præter consuetudinem epistolarum, imo etiam contra ipsum naturalem ordinem ' rerum, epistola nostra tibi directa te mihi in salutatione præposuit. Secundo, quod quum vobis consolationis potius remedium afferre debuissem, desolationem auxi, et quas mitigare debueram lacrymas excitavi, illud videlicet ibidem adjungens : « Quod si me Dominus in manus inimicorum tradiderit, ut me scilicet prævalentes interficiant, etc. » Tertio vero veterem illam et assiduam querelam tuam in Deum adjecisti, de modo videlicet nostrae conversionis * ad Deum, et crudelitate proditionis illius' in me commissæ. Denique accusationem tui contra nostram in te laudem opposuisti, non cum supplicatione modica, ne id deinceps præsumerem. Quibus quidem singulis rescribere decrevi, non tam pro excusatione mea, quam pro doctrina vel exhortatione tua; ut eo scilicet libentius petitionibus assentias nostris, quo eas rationabilius factas intellexeris; et tanto me amplius exaudias in tuis, quanto reprehensibilem minus invenies in meis; tantoque amplius verearis contemnere, quanto minus videris dignum

reprehensione”. De ipso autem nostrae salutationis, ut dicis, ordine præpostero, juxta tuam

' Sic ABC. — Tota deest in Edit. — * Culpæ tuæ dul- * Conversationis MS. Amb. et D. — " Perfidia illius cissimæ offensionem RMS. — * Conquerens AB. — Conse- infanda RMS. — " 0bjurgatione RMS. quens D perperam. * Communem naturæ ritum RMS.

quoque, si diligenter attendas, actum est sententiam. Id enim quod omnibus patet, tu ipsa indicasti, ut quum videlicet ad superiores scribitur, eorum nomina præponantur. Te vero ex tunc me superiorem factam intelligas, quo domina mea esse coepisti, Domini mei sponsa effecta, juxta illud beati Hieronymi ad Eustachium ita scribentis ' : « Hæc idcirco domina mea, Eustachium, scribo. Dominam quippe debeo vocare sponsam Domini mei. » Felix talium commercium nuptiarum, ut homunculi miseri prius uxor, nunc in summi regis thalamis sublimeris, nec ex hujus honoris privilegio priori tantummodo viro, sed quibuscunque servis ejusdem regis prælata. Ne mireris igitur si tam vivus quam mortuus me vestris præcipue commendem orationibus, quum jure publico constet apud dominos plus eorum sponsas intercedendo posse, quam ipsorum familias, dominas amplius quam servos. In quarum quidem typo regina illa et summi regis sponsa diligenter describitur, quum in psalmo dicitur* : « Astitit regina a dextris tuis. » Ac si aperte dicatur : Ista juncto latere sponso familiarissime adhæret, et pariter incedit, cæteris omnibus quasi a longe absistentibus” vel subsequentibus. De hujus excellentia prærogativæ sponsa in canticis exultans, illa, ut ita dicam, quam Moyses duxit ', Ethiopissa dicit ' : « Nigra sum, sed formosa, filiæ Hierusalem. Ideo dilexit me rex, et introduxit me in cubiculum suum. » Et rursum ° : « Nolite considerare quod fusca sum, quia decoloravit me sol. » In quibus quidem verbis quum generaliter anima describatur* contemplativa, quæ specialiter sponsa Christi dicitur, expressius tamen ad vos hoc pertinere ipse etiam vester exterior habitus loquitur. Ipse quippe cultus exterior nigrorum aut vilium indumentorum, instar lugubris habitus bonarum viduarum miortuos quos dilexerant viros plangentium, vos in hoc mundo, juxta apostolum *, vere viduas et desolatas ostendit, stipendiis ecclesiæ sustentandas. I)e quarum etiam viduarum luctu super occisum earum sponsum Scriptura commemorat, dicens " : « Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes Dominum. » Habet autem Æthiopissa exteriorem in carne nigredinem ", et quantum ad exteriora pertinet, cæteris apparet feminis deformior, quum non sit tamen in interioribus dispar, sed in plerisque etiam formosior atque candidior, sicut in ossibus seu dentibus. Quorum videlicet dentium candor in ipso etiam commendatur sponso, quum dicitur " : « Et dentes ejus lacte candidiores. » Nigra itaque in exterioribus, sed formosa in interioribus est; quia in hac vita crebris adversitatum tribulationibus corporaliter afflicta , quasi in carne nigrescit exterius, juxta illud apostoli " : « Omnes qui volunt pie vivere in Christo tribulatio

' Epist. xviii, 0pp. t. IV, p. 27. — * Psalm. xliv, * Pingatur RMS.— ° Timoth. I, cap. v, v. 16. — * Mauh., v. 10.— * Adsistentibus MS. Amb. — * Num., cap. xii , cap. xxvii , v. 61. — '° Nigritiem RMS. - '' Genes., v. 1. — * Cantic., cap. 1, v. 4. — ° Ibid., v. 5. — cap. xlix, v. 12. '* Timoth. II, cap. iii , v. 12.

neni patientur. » Sicut enim candido prosperum, ita non incongrue nigro designatur adversum. Intus autem quasi in ossihus candet, quia in virlutibus ejus anima pollet, sicut scriptum est1 : « Omnis gloria ejus filiae regis ab intus. » Ossa quippe, quae interiora sunt, exteriori carne circumdata, et ipsius carnis, quam gerunt vel substentant, robur ac fortitudo sunt, bene animam exprimunt, quae carneni ipsam, cui inest, vivificat, sustentat, movet atque regit, atque ei omnem valetudinem minislrat. Cujus quidem est candor sive decor, ipsae quibus adornatur virtutes. Nigra quoque est in exterioribus, quia dum in hac peregrinatione adbuc exulat, vilem et abjectam se tenet in hac vita; ut in illa sublimetur, qu?e est abscondita cum Christo in Deo, patriam jam adepta. Sic vero eam sol verus decolorat, quia coelestis amor sponsi eam sic humiliat, vel tribulationibus* cruciat, ne eam scilicet prosperitas extollat. Decolorat eam sic, id est, dissimilem eam a caeteris facit, quae terrenis inhiant, et seculi quaerunt gloriam, ut sic ipsa vere lilium convallium per humilitatem efficiatur : non lilium quidem montium, sicut illae videlicet fatuae virgines, quae de munditia carnis, vel abstinentia exteriore apud se intumescentes, aestu tenlationum8 aruerunt. Bene autem filias Hierusalem, id est, imperfectiores alloquens fideles, qui filiarum potius quam filiorum nomine digni sunt, dicit*: « Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. » Ac si apertius dicat : Quod sic me humilio, vel tam viriliter adversitates sustineo, non est meae virtutis, sed ejus gratiae, cui deservio. Aliter solent haeretici vel hypocritae, quantum ad faciem hominum' spectat, spe terrenae gloriae sese vehementer humiliare, vel multa inutiliter tolerare. De quorum quidem hujusmodi abjectione vel tribulatione quam sustinent , vehementer mirandum est; quum sint omnibus miserabiliores hominibus, qui nec praesentis vitaebonis, nec futurse fruuntur. Hocitaque sponsa diligenter considerans dicit: Nolite mirari cur id faciam. Sed de illis mirandum est, qui inutiliter terrenae laudis desiderio aestuantes, terrenis se privant commodis, tam hic quam in futuro miseri. Qualis quidem fatuarum virginum continentia est quteajanua sunt exclusae6. Bene etiam, quia nigra est, ut diximus, et formosa, dilectam et introductam se dicit in cubiculum regis, id est in secretum vel quietem contemplationis, et lectulum illum de quo eadem alibi dicit1 : « In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea. » Ipsa quippe nigredinis deformitas occultum potius quam manifestum, et secretum magis quam publicum amat \ Et quae talis est uxor, secreta potius viri gaudia quam manifesta desiderat, et in lecto magis vult sentiri quam in mensa videri. Et frequenter accidit, ut nigrarum

'Psalm. xuv, v. 14. — * Doloribus RMS. — ' Im- cap. m, v. 1. — * lnserilur neque cum horaliana ilia pulsuum satanicornm RMS. — * Cantic-, cap. i, v. 5. — pictura:

'Hominis C — 5 Matlh., cap. xxv, v. 1 elaq. - ' Cantic, Opt»t »ub luce videri. Rms.

« ZurückWeiter »