Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EPISTOLA V,

QUÆ EST RESCRIPTUM PETRI RURSUS AD HELOISSAM.

ARGUMENTUM.

Quatuor capitibus, quibus totam novissimam Heloissæ epistolam constare dicit, argute respondet Abælardus, singulorumque rationes prosequitur, non tam ut seipsum excuset, quam ut ipsam doceat, hortetur, et consoletur Heloissam. Primo quidem rationem ponit, qua in postremis litteris suis nomen ejus suo præposuerit. Secundo, quod suorum periculorum et mortis mentionem egerit, se ab ea adjuratum fecisse exponit. Tertium de laudum suarum rejectione approbat : modo id sincere et sine laudis fiat cupiditate. Quarto de sua utriusque conversionis occasione ad vitam monasticam fusius prosequitur. Plagam in corporis sui fœda parte, quam illa plangebat, sic extenuat, ut eam utrique saluberrimam, et multorum bonorum causam esse profiteatur, comparatione turpium ejusdem pudendæ partis actorum : atque eam ob rem divinam extollit sapientiam et clementiam. Multa denique passim ponuntur ad doctrinam et exhortationem atque consolationem Heloissa. Ponitur et brevis oratio qua monacha paracletenses Abælardo et Heloissa Deum propitiarent.

Sponsæ Christi servus ejusdem.

[ocr errors]

In quatuor, memini, circa quæ tota' epistolæ tuæ novissimæ summa consistit, offensæ tuæ commotionem' expressisti. Primo quidem super hoc conquereris 3, quod præter consuetudinem epistolarum, imo etiam contra ipsum naturalem ordinem rerum, epistola nostra tibi directa te mihi in salutatione præposuit. Secundo, quod quum vobis consolationis potius remedium afferre debuissem, desolationem auxi, et quas mitigare debueram lacrymas excitavi, illud videlicet ibidem adjungens : « Quod si me Dominus in manus inimicorum tradiderit, ut me scilicet prævalentes interficiant, etc. » Tertio vero veterem illam et assiduam querelam tuam in Deum adjecisti, de modo videlicet nostræ conversionis ad Deum, et crudelitate proditionis illius in me commissæ. Denique accusationem tui contra nostram in te laudem opposuisti, non cum supplicatione modica, ne id deinceps præsumerem. Quibus quidem singulis rescribere decrevi, non tam pro excusatione mea, quam pro doctrina vel exhortatione tua; ut eo scilicet libentius petitionibus assentias nostris, quo eas rationabilius factas intellexeris et tanto me amplius exaudias in tuis, quanto reprehensibilem minus invenies in meis; tantoque amplius verearis contemnere, quanto minus videris dignum reprehensione'.

6

De ipso autem nostræ salutationis, ut dicis, ordine præpostero, juxta tuam

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

quoque, si diligenter attendas, actum est sententiam. Id enim quod omnibus patet, tu ipsa indicasti, ut quum videlicet ad superiores scribitur, eorum nomina præponantur. Te vero ex tunc me superiorem factam intelligas, quo domina mea esse cœpisti, Domini mei sponsa effecta, juxta illud beati Hieronymi ad Eustachium ita scribentis: « Hæc idcirco domina mea, Eustachium, scribo. Dominam quippe debeo vocare sponsam Domini mei. » Felix talium commercium nuptiarum, ut homunculi miseri prius uxor, nunc in summi regis thalamis sublimeris, nec ex hujus honoris privilegio priori tantummodo viro, sed quibuscunque servis ejusdem regis prælata. Ne mireris igitur si tam vivus quam mortuus me vestris præcipue commendem orationibus, quum jure publico constet apud dominos plus eorum sponsas intercedendo posse, quam ipsorum familias, dominas amplius quam servos. In quarum quidem typo regina illa et summi regis sponsa diligenter describitur, quum in psalmo dicitur: «< Astitit regina a dextris tuis. » Ac si aperte dicatur: Ista juncto latere sponso familiarissime adhæret, et pariter incedit, cæteris omnibus quasi a longe absistentibus 3 vel subsequentibus. De hujus excellentia prærogativæ sponsa in canticis exultans, illa, ut ita dicam, quam Moyses duxit, Ethiopissa dicit: «Nigra sum, sed formosa, filiæ Hierusalem. Ideo dilexit me rex, et introduxit me in cubiculum suum. » Et rursum : « Nolite considerare quod fusca sum, quia decoloravit me sol. » In quibus quidem verbis quum generaliter anima describatur contemplativa, quæ specialiter sponsa Christi dicitur, expressius tamen ad vos hoc pertinere ipse etiam vester exterior habitus loquitur. Ipse quippe cultus exterior nigrorum aut vilium indumentorum, instar lugubris habitus bonarum viduarum mortuos quos dilexerant viros plangentium, vos in hoc mundo, juxta apostolum, vere viduas et desolatas ostendit, stipendiis ecclesiæ sustentandas. De quarum etiam viduarum luctu super occisum earum sponsum Scriptura commemorat, dicens : « Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes Dominum. » Habet autem Æthiopissa exteriorem in carne nigredinem, et quantum ad exteriora pertinet, cæteris apparet feminis deformior, quum non sit tamen in interioribus dispar, sed in plerisque etiam formosior atque candidior, sicut in ossibus seu dentibus. Quorum videlicet dentium candor in ipso etiam commendatur sponso, quum dicitur " : « Et dentes ejus lacte candidiores. » Nigra itaque in exterioribus, sed formosa in interioribus est; quia in hac vita crebris adversitatum tribulationibus corporaliter afflicta, quasi in carne nigrescit exterius, juxta illud apostoli " : « Omnes qui volunt pie vivere in Christo tribulatio

9

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

7

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

2

3

nem patientur. » Sicut enim candido prosperum, ita non incongrue nigro designatur adversum. Intus autem quasi in ossibus candet, quia in virtutibus ejus anima pollet, sicut scriptum est1 : « Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus. » Ossa quippe, quæ interiora sunt, exteriori carne circumdata, et ipsius carnis, quam gerunt vel substentant, robur ac fortitudo sunt, bene animam exprimunt, quæ carnem ipsam, cui inest, vivificat, sustentat, movet atque regit, atque ei omnem valetudinem ministrat. Cujus quidem est candor sive decor, ipsæ quibus adornatur virtutes. Nigra quoque est in exterioribus, quia dum in hac peregrinatione adhuc exulat, vilem et abjectam se tenet in hac vita; ut in illa sublimetur, quæ est abscondita cum Christo in Deo, patriam jam adepta. Sic vero eam sol verus decolorat, quia coelestis amor sponsi eam sic humiliat, vel tribulationibus cruciat, ne eam scilicet prosperitas extollat. Decolorat eam sic, id est, dissimilem eam a cæteris facit, quæ terrenis inhiant, et seculi quærunt gloriam, ut sic ipsa vere lilium convallium per humilitatem efficiatur : non lilium quidem montium, sicut illæ videlicet fatuæ virgines, quæ de munditia carnis, vel abstinentia exteriore apud se intumescentes, æstu tentationum aruerunt. Bene autem filias Hierusalem, id est, imperfectiores alloquens fideles, qui filiarum potius quam filiorum nomine digni sunt, dicit: « Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. » Ac si apertius dicat: Quod sic me humilio, vel tam viriliter adversitates sustineo, non est meæ virtutis, sed ejus gratiæ, cui deservio. Aliter solent hæretici vel hypocritæ, quantum ad faciem hominum spectat, spe terrenæ gloriæ sese vehementer humiliare, vel multa inutiliter tolerare. De quorum quidem hujusmodi abjectione vel tribulatione quam sustinent, vehementer mirandum est; quum sint omnibus miserabiliores hominibus, qui nec præsentis vitæ bonis, nec futuræ fruuntur. Hoc itaque sponsa diligenter considerans dicit: Nolite mirari cur id faciam. Sed de illis mirandum est, qui inutiliter terrenæ laudis desiderio æstuantes, terrenis se privant commodis, tam hic quam in futuro miseri. Qualis quidem fatuarum virginum continentia est quæ a janua sunt exclusæ. Bene etiam, quia nigra est, ut diximus, et formosa, dilectam et introductam se dicit in cubiculum regis, id est in secretum vel quietem contemplationis, et lectulum illum de quo eadem alibi dicit : «< In lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea. » Ipsa quippe nigredinis deformitas occultum potius quam manifestum, et secretum magis quam publicum amat3. quæ talis est uxor, secreta potius viri gaudia quam manifesta desiderat, et in lecto magis vult sentiri quam in mensa videri. Et frequenter accidit, ut nigrarum

Et

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

7

[blocks in formation]

5

7

caro feminarum quanto est in aspectu deformior, tanto sit in tactu suavior'; atque ideo earum voluptas secretis gaudiis quam publicis gratior sit et convenientior, et earum viri, ut illis oblectentur, magis eas in cubiculum introducunt, quam ad publicum educunt. Secundum quam quidem metaphoram bene spiritualis sponsa quum præmisisset3: « Nigra sum, sed formosa, »> statim adjunxit *: <«< Ideo dilexit me rex, et introduxit me in cubiculum suum, » singula videlicet singulis reddens. Hoc est, quia formosa, dilexit : quia nigra, introduxit; formosa, ut dixi, intus virtutibus, quas diligit sponsus: nigra exterius corporalium tribulationum adversitatibus. Quæ quidem nigredo, corporalium scilicet tribulationum, facile fidelium mentes ab amore terrenorum avellit, et ad æternæ vitæ desideria suspendit, et sæpe a tumultuosa seculi vita trahit ad secretum contemplationis; sicut in Paulo illo videlicet nostræ, id est monachalis vitæ primordio actum esse beatus scribit Hieronymus. Hæc quoque abjectio indumentorum vilium secretum magis quam publicum appetit, et maxima vilitatis ac secretioris loci, qui nostræ præcipue convenit professioni, custodienda est. Maxime namque ad publicum procedere pretiosus provocat cultus, quem a nullo appeti nisi ad inanem gloriam et seculi pompam beatus Gregorius inde convincit : « Quod nemo his in occulto se ornat, sed ubi conspici queat. » Hoc autem prædictum sponsæ cubiculum illud est, ad quod ipse sponsus in Evangelio invitat orantem, dicens 10: « Tu autem quum oraveris, intra in cubiculum, et clauso ostio, ora Patrem tuum; » ac si diceret : Non in plateis vel publicis locis, sicut hypocritæ. Cubiculum itaque dicit secretum a tumultibus et aspectu seculi locum, ubi quietius et purius orari possit : qualia sunt scilicet monasticharum solitudinum secreta, ubi claudere ostium jubemur, id est aditus omnes obstruere, ne puritas orationis casu aliquo præpediatur, et oculus noster infelicem animam deprædetur. Cujus quidem consilii, imo præcepti divini multos hujus habitus nostri contemptores adhuc graviter sustinemus, qui quum divina celebrant officia, claustris vel choris eorum reseratis, publicis tam feminarum quam virorum aspectibus impudenter se ingerunt, et tunc præcipue, quum in solemnitatibus pretiosis polluerint ornamentis, sicut et ipsi quibus ostentant, seculares homines. Quorum quidem judicio tanto festivitas habetur celebrior, quanto in exteriori ornatu est ditior, et in epulis copiosior. De quorum quidem cæcitate

8

Ad imam RMS folii partem hæc occurrunt verba, belles illaqueavit animos horatianus ille Eutrapelus qui recentiori scripta manu: Egregie probant hoc feminæ Cuicunque nocere volebat, inter Afros.- Templo Veneri dicato RMS. · Vestimenta dabat preciosa. cap. 1, v. 4. Erigit RMS. Pauli, Opp. t. IV, col. 69.- 7 Humilitatis MS. Amb.

Ibid., v. 3.

5

-

$ Cantic.,

[ocr errors]

Vit. Et dogma illud pro certo habeatur

* Homil. xi, Opp. t. I. p. 1655. Inseritur: Sic im

Beatus enim jam
Cum pulchris tunicis nova sumit consilia et RMS.
spes.
10 Matth., cap. vi, v. 6.

miserrima et pauperum Christi religioni penitus contraria tanto est silere honestius quanto loqui turpius. Qui penitus judaizantes consuetudinem suam sequuntur pro regula, et irritum fecerunt mandatum Dei per traditiones suas ; non quod debeat, sed quod soleat attendentes, quum, ut beatus etiam meminit Augustinus', Dominus dixerit 2: « Ego sum veritas, » non : Ego sum consuetudo. Horum orationibus, quæ aperto scilicet fiunt ostio, qui voluerit se commendet. Vos autem quæ in cubiculum cœlestis regis ab ipso introductæ, atque in ejus amplexibus quiescentes, clauso semper ostio ei totæ vacatis, quanto familiarius ei adhæretis, juxta illud apostoli3: « Qui adhæret Domino unus spiritus est,» tanto puriorem et efficaciorem habere confidimus orationem, et ob hoc vehementius earum efflagitamus opem. Quas etiam tanto devotius pro me faciendas esse credimus, quanto majore nos invicem charitate colligati sumus.

VOS

Quod vero mentione periculi in quo laboro, vel mortis quam timeo, commovi, juxta ipsam quoque tuam factum est exhortationem, imo etiam adjurationem. Sic enim prima, quam ad me direxisti, quodam loco continet epistola « Per ipsum itaque qui te sibi adhuc quoquo modo protegit Christum obsecramus, quatenus ancillulas ipsius et tuas crebris litteris de his, in quibus adhuc fluctuas, naufragiis certificare digneris: ut nos saltem quæ tibi solæ remansimus, doloris vel gaudii participes habeas. Solent enim dolenti nonnullam afferre consolationem qui condolent, et quodlibet onus pluribus impositum levius sustinetur sive defertur. » Quid igitur arguis, quod vos anxietatis meæ participes feci, ad quod me adjurando compulisti? Numquid in tanta vitæ, qua crucior, desperatione gaudere vos convenit? Nec doloris sociæ, sed gaudii tantum vultis esse, nec flere cum flentibus, sed gaudere cum gaudentibus? Nulla major verorum et falsorum differentia est amicorum, quam quod illi adversitati, isti prosperitati se sociant. Quiesce, obsecro, ab his dictis, et hujusmodi querimonias compesce, quæ a visceribus charitatis absistunt longissime. Aut si adhuc in his offenderis, me tamen in tanto periculi positum articulo, et quotidiana desperatione vitæ, de salute animæ sollicitum esse convenit, et de ipsa, dum licet, providere. Nec tu, si me vere diligis, hanc exosam providentiam habebis. Quin etiam si quam de divina erga me misericordia spem haberes, tanto amplius ab hujus vitæ ærumnis liberari me cuperes, quanto eas conspicis intolerabiliores. Certum quippe tibi est, quod quisquis ab hac vita me liberet, a maximis pœnis eruet. Quas postea incurram incertum est, sed a quantis absolvar dubium non est. Omnis vita misera jucundum exitum habet, et quicunque aliorum anxietatibus vere compatiuntur et condolent, eas finiri desiderant, et cum damnis

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »