Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

LEGTORI VICTOR COUSIN.

Quindecim fere abhinc annis, in prologo qui praemittitur operibus dialecticis Petri Abaelardi tunc primum editis1, professores illos philosophiae non ita paucos, qui nunc apud nos vigent, et quibus curriculum aperuisse laetor et glorior, vehementer hortabar ut sparsa Abaelardi scripta hinc inde in unum colligerent, et sic de philosophia simul et de patria bene mererentur. Sed quum prdeterlabentibus annis nullus appareat qui se gerat Abaelardo vindicem et respondere votis meis paratum, ipse cogor suscipere neglectum onus , et post tot labores, dumque alii ac multi defesso mihi nec jam integro etiam incumbunt, laborem insuper aggredi novum, quem recusare videntur juniores. Incertum an perficiam, hisprassertim temporibus quoe vitam mentemque misere distrahunt. At vires forsan sufficiet amor ille philosophiae qui, quum me juvenem inflammaverit, fovebit, ut spero equidem, senescentem invalidumque sustinebit.

Non hic locus est disserendi de Petro Aboelardo, quum ipse in Prologo ineditorum operum doctrinam illius, tum philosophicam tum theologicam, exposuerim et perpenderim, vitam autem vir amicissimus Carolus Remusat ita depinxerit ut ingenioso et doctissimo libro! quidquam addere sit difficillimum. Ceterum in promptu sunt luculentissimae et omni genere eruditionis refertae Andreae Quercetani Turonensis ad Historiam calamitatum notae, quas hic', nec sine quibusdam additamentis, prelo iterum expressas invenies. Id unum volo in hac praefa

1 Ouvrage» nrssrrs D'abelahd, in-4", 1836, Introduction, p. vi. — ' Abelard, 2 vol. in-8°, 1843.— • Fnfra, p 38-71.

tiuncula , scilicet ut, pro jure officioque novi editoris, quid mihi proposuerim et quemadmodum perfecerim quam brevissime notum faciam.

Dum fere omnes, qui in illa mediae aetatis nocte praefulserunt, philosophi, ut aiunt, scholastici invenere laudis suae praecones, quibus nihil antiquius fuit quam eorum scripta eruere, nitori suo restituere, et promere in dias luminis auras, non modo collecta diligenter, sed saepe partibus aucta et adornata non suis , ille Abaelardus cujus nomine Gallia et omnis Europa saeculo duodecimo personuerunt, qui de summis aevi sui magistris triumphum egit, sectae no^ae conditor, et facile princeps omnium quae tunc Parisiis habebantur scholarum, vix etiamnunc publici juris dici potest, quippe cujus opera huc et illuc dissipata non sine quodam labore et impensis sat magnis contrahere et tibi comparare queas. Procul absit ut praegravem et invidiose carpam editionem Abaelardi quam protulit initio saeculi decimi septimi Fr. Amboesius, conferente operam doctissimo Andrea QuercetanoJ. At patet illam omnino mancam esse; nempe in ea desiderantur tot et tanta Palatini scripta, Theohgia christiana1, Expositio in Hexameron*, Ethicak, et plura alia' quaenostra aetas identidem detegit, quaeque aut ignoravit aut nescio qua ratione omisit Amboesius. Existimavi igitur rem fore prorsus utilem nec ingratam litterarum amicis, si disjecti membra magistri recolligerem, et industria mea privatisque opibus, quales philosophi et professoris esse possunt, quoddam exigerem

1 Pelri Abselardi, filosofi et theologi, ahbatis tia, particula i, Berolini, 1831.—Petri Abaelardi Epi

Ruyensis, et Heloiss conjugis ejus, prinue Paracle- tometheologisecbristiante; ediditRheinwald; Anecd.,

tensis abbatisses, opera, nunc primum edlta ex mms. etc, partic. n, Berolini, 1835.— Ouvrages inedits

codd. V. illust. Francisci Amboesii, etc. Parisiis, d'Ab£lard, pour servir a rhistoire de la philosophie

1616, in-i". —* Petri AbsBlardi theologia christiana, scholastique en France, Pari», in-4", 1836. Praecipua

in Thesauro novo anecdotorum, t. V, p. 1139.— quae ibi tunc primum luci tradebantur opera, ea sunt:

*l6iti.,j>. 1361. — 'Petri Abffilardi Ethica, seu Uber 1 • Petri Abaelardi Sic et non; 2° ejusdem dialectica;

dictus ; Scito te ipsum, in Thesauro novissimo, t.lll, 3° ejusdem fragmentum de generibus et speciebus;

p. n, p. 626. —* Petri Abselardi Dialogus inter pbi- necnon alia multa philosophiam quam dicunt scho

losophum, Judaeum et Christiauum; edidit Rhein- lasticam plurimum illustrantia. waldt; Anecdota ad bistoriam ecclesiasticam pertinen

monumentum in honorem summi philosophi et professoris. Quod con

silium quum aliquando mente agitassem, seque mihi in laborum consortium et levamen accessuros promisissent optimi juvenes, Carolus Jourdain et Eugenius Despois, qui egregie philosophiam et litteras in academia Parisiensi docent, tandem operi strenue manum admovi, et nunc hasce offero studiorum nostrorum primitias.

Primo lectorem monitum velim huic nostrse editioni ita supponi et quasi substerni Amboesianam, ut scripta quibus illa constat hic reperiantur omnia, excepto libro Adversus hcereses, qui spurius nunc omnium voce conclamatur. Scriptis autem istis cetera adjunxi quae exhinc ad nostra usque tempora quoquomodo lucem videre. Imo et enixe conatus sum nova quredam antea repertis addere; et proinde nonnulla hic afferuntur anecdota nequaquam aspernanda : Hymni ab Abaelardo compositi in usum virginum monasterii Paraclitensis, quos in Bruxellensi bibliotheca invenit Oehlerus, morte infeliciter interceptus priusquam eos in lucem proferret; 2° Prosa de Beata Virgine, diversa a prosa ejusdem tituli quam dat Amboesius; 3° Duo sermones, alter de sanctis Innocentibus, alter, dimidia parte ineditus, de sancto Stephano protomartyre; 4° Fragmentum tertii libri Introductionis ad theologiam ; 5° Fragmenta commentariorum in Psalmos et in Epistolas sancti Pauli. Ergo collecta in unum lector habebit omnia quae exstant Abaelardi opera, sepositis tamen libris dialecticis et philosophicis, quos olim edidi forma omnino illi eadem qua nunc prodeunt haec duo volumina.

Deinceps dicendum est quo ordine quaesita illa et contracta omni ex loco scripta disposuerimus. Prima fronte nihil videtur rationi*magis consentaneum quam si rerum et materiarum ordinem sequamur; verum inde fit necessario ut multa divellantur et quasi distorqueantur quae eodem confecta tempore, et ad eumdem finem spectantia , omnino nequeunt nisi cum gravissimis incommodis dissociari. Rursus et ordo temporis modo res connectit diversas, modo dissipat naturali nexu

b

[graphic]

devinctas; praeterquam quod non ita facile sit satis affirmate statuere quo tempore opera quaedam composita fuerint. Via igitur alia et tutior inquirenda erat. Dudum autem medio in labore jam succurrerat bene multa scripta Abaelardi, materia aut tempore discrepantia, illo tamen vinculo conjungi quod ad Heloissam cuncta pertineant. Inde peculiaris quaedam series operum, ubi vicissim affectus moventur quam tenerrimi et quaestiones theologicae tractantur arduae et subtiles, et diversissima illa, eodem inscripta nomine, sic in quamdam unitatem coalescunt. Quem ordinem, quum ipse mihi quasi obviam iret, non repudiandum putavi , et istiusraodi scriptis , pauculisque aliis argumenti non dissimilis, complevi hoc prius volumen. Quibus sublatis et seorsum positis, jam ea tantum in manibus erant opera theologica quae primum in Senonensi, postea in Suessionensi concilio condemnata, et fulminibus divi Bernardi perculsa et quasi obruta, restitere tamen, et novitate methodi audaciaque sententiarum rem scholasticam moverunt promoveruntque, et proinde omnino digna sunt quae philosophi simul et historici attente perscrutentur. Ea autem, uno et eodem tincta colore, ad alterum et posterius volumen certo fuerunt remittenda.

Nunc vero, si accuratiorem a me exiges hujus editionis rationem , dicara quae singula ordinatim in hoc priori volumine afferuntur : primo celeberrimae illae Abcelardi et Heloissce Epistolce ; secundo Epistola ad Virgines Paraclitenses de studio litterarum, quae simul attinet tum ad ultimam Epistolarum ad Heloissam, tum ad ea quoe sequuntur problemata; tertio Problemata Heloissce cum solutionibus Abalardi; quarto Hymni rogatu Heloissae et in usum Virginum Paraclitensium compositi; quibus annectuntur Abcelardi carmina undecumque collecta, et Prosa de Beata Virgine hic primum typis mandata; quinto Sermones conscripti etiam rogante Heloissa et in usum monasterii Paraclitensis, prout fert praefatio, id est Epistola ad Heloissam; quamvis

« ZurückWeiter »