Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

THE NE w yoRR PUBLIC LIBRARY

Astor, Lenox awo
liben fovnoaroma,

LECTORI VICTOR COUSIN.

Quindecim fere abhinc annis, in prologo qui præmittitur operibus dialecticis Petri Abælardi tunc primum editis', professores illos philosophiae non ita paucos, qui nunc apud nos vigent, et quibus curriculum aperuisse lætor et glorior, vehementer hortabar ut sparsa Abælardi scripta hinc inde in unum colligerent, et sic de philosophia simul et de patria bene mererentur. Sed quum præterlabentibus annis nullus appareat qui se gerat Abælardo vindicem et respondere votis meis paratum, ipse cogor suscipere neglectum onus, et post tot labores, dumque alii ac multi defesso mihi nec jam integro etiam incumbumt, laborem insuper aggredi novum, quem recusare videntur juniores. Incertum an perficiam, his præsertimtemporibus quæ vitam mentemque misere distrahunt. At vires forsan sufficiet amor ille philosophiæ qui, quum me juvenem inflammaverit, fovebit, ut spero equidem, senescentem invalidumque sustinebit.

Non hic locus est disserendi de Petro Abælardo, quum ipse im Prologo ineditorum operum doctrinam illius, tum philosophicam tum theologicam , exposuerim et perpenderim, vitam autem vir amicissimus Carolus Remusat ita depinxerit ut ingenioso et doctissimo libro* quidquam addere sit difficillimum. Ceterum in promptu sunt luculentissimæ et omni genere eruditionis refertæ Andreæ Quercetani Turonensis ad Historiam calamitatum notæ , quas hic ', nec sine quibusdam additamentis, prelo iterum expressas invenies. Id unum volo in hac præfatiuncula , scilicet ut, pro jure officioque novi editoris, quid mihi proposuerim et quemadmodum perfecerim quam brevissime notum faciam.

' Ouvrages rnftorts d'Abel.Ahd, in-4°, 1836, Introduction, p. vi. — ° 4belard, 2 vol. in-8°, 1845. — p * Infra, p. 38-74.

Dum fere omnes, qui in illa mediæ ætatis nocte praefulserunt, philosophi, ut aiunt, scholastici invenere laudis suæ præcones, quibus nihil antiquius fuit quam eorum scripta eruere, nitori suo restituere, et promere in dias luminis auras, non modo collecta diligenter, sed sæpe partibus aucta et adornata non suis, ille Abælardus cujus nomine Gallia et omnis Europa sæculo duodecimo personuerunt, qui de summis ævi sui magistris triumphum egit, sectæ novæ conditor, et facile princeps omnium quæ tunc Parisiis habebantur scholarum, vix etiamnunc publici juris dici potest, quippe cujus opera huc et illuc dissipata non sine quodam labore et impensis sat magnis contrahere et tibi comparare queas. Procul absit ut praegravem et invidiose carpam editionem Abælardi quam protulit initio sæculi decimi septimi Fr. Amboesius, conferente operam doctissimo Andrea Quercetano '. At patet illam omnino mancam esse ; nempe in ea desiderantur tot et tanta Palatini scripta, Theologia christiana *, Expositio in Heæameron*, Ethica *, et plura alia* quæ nostra ætas identidem detegit, quæque aut ignoravit aut nescio qua ratione omisit Amboesius. Existimavi igitur rem fore prorsus utilem nec ingratam litterarum amicis, si disjecti membra magistri recolligerem , et industria mea privatisque opibus, quales philosophi et professoris esse possunt, quoddam exigerem monumentum in honorem summi philosophi et professoris. Quod consilium quum aliquando mente agitassem , seque mihi in laborum consortium et levamen accessuros promisissent optimi juvenes, Carolus Jourdain et Eugenius Despois, qui egregie philosophiam et litteras in academia Parisiensi docent, tandem operi strenue manum admovi, et nunc hasce offero studiorum nostrorum primitias. Primo lectorem monitum velim huic nostræ editioni ita supponi et quasi substerni Amboesianam, ut scripta quibus illa constat hic reperiantur omnia, excepto libro Adversus hæreses, qui spurius nunc omnium voce conclamatur. Scriptis autem istis cetera adjunxi quæ exhinc ad nostra usque tempora quoquomodo lucem videre. Imo et enixe conatus sum nova quædam antea repertis addere ; et proinde nonnulla hic afferuntur anecdota nequaquam aspernanda : 1° Hymni ab Abaelardo compositi in usum virginum monasterii Paraclitensis, quos in Bruxellensi bibliotheca invenit Oehlerus, morte infeliciter interceptus priusquam eos in lucem proferret ; 2° Prosa de Beata Virgine, diversa a prosa ejusdem tituli quam dat Amboesius; 3° Duo sermones , alter de sanctis Innocentibus, alter, dimidia parte ineditus, de sancto Stephano protomartyre; Fragmentum tertii libri Introductionis ad theologiam ; Fragmenta commentariorum in Psalmos et in Epistolas sancti Pauli. Ergo collecta in unum lector habebit omnia quæ exstant Abaelardi opera, sepositis tamen libris dialecticis et philosophicis, quos olim edidi forma omnino illi eadem qua nunc prodeunt hæc duo volumina. Deinceps dicendum est quo ordine quæsita illa et contracta omni ex loco scripta disposuerimus. Prima fronte nihil videtur rationi^magis consentaneum quam si rerum et materiarum ordinem sequamur; verum inde fit necessario ut multa divellantur et quasi distorqueantur quæ eodem confecta tempore, et ad eumdem finem spectantia , omnino nequeunt nisi cum gravissimis incommodis dissociari. Rursus et ordo

' Petri Abælardi, filosofi et theologi, abbatis Ruyensis, et Heloisae conjugis ejus, primæ Paracletensis abbatissæ, opera, nunc primum edita ex mms. codd. V. illust. Francisci Amboesii, etc. Parisiis, 1616, in-4°. — * Petri Abælardi theologia christiana, in Thesauro novo anecdotorum, t. V, p. 1189. — * Ibid., p. 1361.— * Petri Abælardi Ethica, seu liber dictus : Scito te ipsum, in Thesauro novissimo, t. III, p. m , p. 626. —* Petri Abælardi Dialogus inter philosophum, Judæum et Christianum; edidit Rheinwaldt; Anecdota ad historiam ecclesiasticam pertinen

tia, particula 1, Berolini, 1831.—Petri Abælardi Epitometheologiæ christianæ; ediditRheinwald; Anecd., etc., partic. 11, Berolini, 1835. — Ouvrages inédits d'Abélard, pour servir à l'histoire de la philosophie scholastique en France, Paris, in-4°, 1836. Præcipua quæ ibi tunc primum luci tradebantur opera, ea sunt: {• Petri Abælardi Sic et non; 2° ejusdem dialectica; 3° ejusdem fragmentum de generibus et speciebus; necnon alia multa philosophiam quam dicunt scho

lasticam plurimum illustrantia.

temporis modo res connectit diversas, modo dissipat naturali nexu b

devinctas; præterquam quod non ita facile sit satis affirmate statuere quo tempore opera quædam composita fuerint. Via igitur alia et tutior inquirenda erat. Dudum autem medio in labore jam succurrerat bene multa scripta Abælardi, materia aut tempore discrepantia, illo tamen vinculo conjungi quod ad Heloissam cuncta pertineant. Inde peculiaris quædam series operum, ubi vicissim affectus moventur quam tenerrimi et quæstiones theologicæ tractantur arduæ et subtiles, et diversissima illa, eodem inscripta nomine, sic in quamdam unitatem coalescunt. Quem ordinem, quum ipse mihi quasi obviam iret, non repudiandum putavi , et istiusmodi scriptis , pauculisque aliis argumenti non dissimilis, complevi hoc prius volumen. Quibus sublatis et seorsum positis, jam ea tantum in manibus erant opera theologica quæ primum in Senonensi, postea in Suessionensi concilio condemnata, et fulminibus divi Bernardi perculsa et quasi obruta, restitere tamen, et novitate methodi audaciaque sententiarum rem scholasticam moverunt promoveruntque, et proinde omnino digna sunt quæ philosophi simul et historici attente perscrutentur. Ea autem, uno et eodem tincta colore , ad alterum et posterius volumen certo fuerunt remittenda. Nunc vero, si accuratiorem a me exiges hujus editionis rationem , dicam quæ singula ordinatim in hoc priori volumine afferuntur : primo celeberrimæ illæ Abælardi et Heloissæ Epistolæ ; secundo Epistola ad Virgines Paraclitenses de studio litterarum, quæ simul attinet tum ad ultimam Epistolarum ad Heloissam, tum ad ea quæ sequuntur problemata ; tertio Problemata Heloissae cum solutionibus Abaelardi; quarto Hymni rogatu Heloissæ et in usum Virginum Paraclitensium compositi ; quibus annectuntur Abaelardi carmina undecumque collecta, et Prosa de Beata Virgine hic primum typis mandata; quinto Sermones conscripti etiam rogante Heloissa et in usum monasterii Paraclitensis, prout fert præfatio, id est Epistola ad Heloissam; quamvis

« ZurückWeiter »