Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Reconciliatio Ecclesiae pollutae, sive Coemeterii.

Reconciliatio Ecclesiae vel

Coemeterii.

N reconciliatione ecclesia, sive cœmeterii, vel alterius loci sacri, ubi sanguis fuerit effusus, aut homicidium factum, aut aliqua spurcitia publice perpetrata.

Primo ordinentur vasa cum aqua, et cætera vasa convenientia ad deferendam aquam, sal, cinis, vinum: et induat se extra ut supra in dedicatione cemeterii, dicendo psalmos qui in consecratione ecclesiæ intitulantur, cum precibus et oratione:

1 Both the Bangor and the Exeter pontificals contain this office with few and not important variations: some of which I shall notice, as we proceed.

The first rubric of the Bangor MS. commences as in the text: it is much defaced and rubbed. After the word "perpetrata," it continues: "Primo ante omnia nocte præcedente reconciliationem ecclesiæ vel altaris, asportentur reliquiæ cum cæteris sacris ab ecclesia profanata, et serventur in tentorio tota nocte cum vigiliis et excubiis dignis. Sed si cometerium sit tantum profanatum, nihil propter hoc ab ecclesia asportetur. Ipsa autem die reconciliationis, primo veniat episcopus

[merged small][ocr errors][ocr errors]

The Exeter MS. begins. "In reconciliatione ecclesiæ seu cœmeterii fiat tentorium honestum extra cœmeterium, si ecclesia fuerit polluta, a parte occidentali: si vero cœmeterium fuerit pollutum, paret se episcopus infra ecclesiam pontificalibus: et pro reconciliatione ecclesiæ præparentur sal, aqua, cineres, vinum, ysopus, scopa ad spargendum aquam. Episcopo vero induto pontificalibus, sicut in dedicationibus ecclesiarum solet indui, et egrediente de tentorio, cantetur a choro antiphona: Deus in

sancto.'"

6

Deus, qui paterna etc.

Post hæc veniat episcopus cum baculo pastorali, ornatus amictu, alba, stola, pluviali, et capa de bisso i. e. bokeram, et mitra simplici, et baculo, sine manipulo.

In eundo versus ecclesiam vel cœmeterium cantatur

hæc antiphona:

Deus in sancto via tua; quis Deus magnus sicut Deus noster? tu es Deus qui facis mirabilia solus. Psalmus: Viderunt te aquæ.

Et ante ipsam ecclesiam veniens, vel cœmeterium, deposita mitra, dicat episcopus hanc orationem.

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, qui sacerdotibus tuis præ cæteris tantam gratiam contulisti, ut quicquid in tuo nomine digne perfecteque ab eis agitur, a te fieri credatur, quæsumus immensam clementiam tuam, ut quod modo visitaturi sumus visites, et quicquid benedicturi sumus bene dicas, sitque ad nostræ humilitatis introitum, sanctorum tuorum meritis, fuga dæmonum, angeli pacis ingressus, per Christum.

Oratio.

Aufer a nobis, Domine quæsumus, omnes iniquitates nostras, ut ad loca nomini tuo purificanda puris mereamur mentibus accedere, per Dominum nostrum.

Tunc intret episcopus ecclesiam, si sit reconcilianda, vel cœmeterium, choro canente hanc antiphonam: Pax huic domui, vel loco, et omnibus habitantibus in ea, vel eo, pax ingredientibus et egredientibus. Alleluia. Et veniens coram cruce in ecclesia, vel infra cœme

2 "Si solum cœmeterium sit reconciliandum, omittenda est illa antiphona, Pax' cum psalmo." Rubr. pontif. Exon. The Ban

gor MS. does not state this, but evidently contemplates that the antiphon should be said only at the reconciliation of a church.

terium in occidente, accumbat ibi super faldistorium, dum dicitur litania,3 ut supra in ordinibus.

Et cum ventum fuerit ad versum, qui pro domino episcopo cantatur, surgat episcopus, et dicat:

Ut ecclesiam istam vel cœmeterium istud reconciliare digneris.

Te rogamus.

Ut ecclesiam istam vel cœmeterium istud reconciliare et mundare digneris.

Te rogamus.

Ut ecclesiam istam vel cœmeterium istud reconciliare, mundare, et sanctificare digneris.

Te rogamus.

Interim prosternat se episcopus, et cantores percantent litaniam usque in finem. Qua finita, surgat episcopus, ibidem deposita mitra, et dicat:

Oremus.

Diaconus. Flectamus genua. Levate.

Oratio:

Deus, qui peccati veteris hæreditariam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi, Filii tui, Domini nostri passione solvisti, dona propitius, ut conformes ejusdem facti, sicut imaginem terreni parentis naturæ necessitate portavimus, ita imaginem cœlestis gratiæ sanctificatione portemus ejusdem Christi Domini nostri. Qui tecum vivit.

Postea dicat episcopus ter:

Deus in adjutorium meum intende.

Chorus respondeat sic:

Domine ad adjuvandum me festina. Gloria Patri et Sicut erat, sine Alleluia.

3 The Bangor pontifical does not direct the litany.

« ZurückWeiter »