Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

The Creed

in the Latin.

tuous rejection, and pass no sentence on intellectual vacillation1.

The following is the Creed in the original Latin; which the careful student will not fail to compare closely with the English translation.

Quicunque vult salvus esse: ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem;

Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit absque dubio in æternum peribit.

Fides autem catholica hæc est, ut unum Deum in Trinitate et Trinitatem in unitate veneremur;

Neque confundentes personas: neque substantiam separantes.

Alia est enim persona Patris, alia Filii : alia Spiritus Sancti.

Sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est Divini. tas æqualis gloria, coæterna majestas.

Qualis Pater, talis Filius talis Spiritus Sanctus. Increatus Pater, increatus Filius: increatus Spiritus Sanctus.

Immensus Pater, immensus Filius : immensus Spiritus Sanctus.

Eternus Pater, æternus Filius: æternus Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres æterni: sed unus æternus.

Sicut non tres increati nec tres immensi : sed unus increatus, et unus immensus.

Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius : omnipotens Spiritus Sanctus;

Et tamen non tres omnipotentes : sed unus omnipotens.

Ita Deus Pater, Deus Filius: Deus Spiritus Sanctus;
Et tamen non tres Dii: sed unus est Deus.

Ita Dominus Pater, Dominus Filius: Dominus Spiritus Sanctus;

Et tamen non tres Domini: sed unus est Dominus. Quia sicut singillatim unamquamque personam, Deum et Dominum confiteri : Christiana veritate compellimur; Ita tres Deos aut Dominos dicere: catholica religione prohibemur.

Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus. Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus.

Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.

1 A. Knox, Remains, III. 67.

Unus ergo Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.

Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius: nihil majus aut minus.

Sed totæ tres personæ : coæternæ sibi sunt et coæquales.

Ita ut per omnia (sicut jam supra dictum est) et Unitas in Trinitate et Trinitas in Unitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse: ita de Trinitate sentiat.

Sed necessarium est ad æternam salutem ut incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.

Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur : quia Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius, Deus et homo est.

Deus est ex substantia Patris ante sæcula genitus: et homo est ex substantia matris in sæculo natus.

Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens.

Equalis Patri secundum Divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.

Qui licet Deus sit et homo: non duo tamen, sed unus est Christus.

Unus autem, non conversione Divinitatis in carnem : sed assumptione humanitatis in Deum.

Unus omnino, non confusione substantiæ: sed unitate personæ.

Nam sicut anima rationalis et caro unus. est homo: ita Deus et homo unus est Christus.

Qui passus est pro salute nostra, descendit ad inferos : tertia die resurrexit a mortuis.

Ascendit ad coelos, sedet ad dextram Dei Patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos. Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem.

:

Et qui bona egerunt ibunt in vitam æternam : qui vero mala in ignem æternum.

Hæc est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit : salvus esse non poterit.

Gloria Patri, &c.

taken from

The author of the Creed derived very much of Phrases his phraseology from the writings of St Augustine, St Augus

as will appear from the following quotations'.

1 From Mr Stephens's edition of the Book of Common Prayer, p. 501, &c. .

tine.

Recte igitur Catholicæ disciplinæ majestate institutum est, ut accedentibus ad religionem fides persuadeatur ante omnia. Aug. de Util. Cred. 13.

Estque ipsa æterna et vera et cara Trinitas, neque confusa, neque separata. De Civit. Dei, XI. 28.

Catholicam fidem, quæ nec confundit nec separat Trinitatem, nec abnuit tres personas, nec diversas credit esse substantias. Contr. Maximin. II. 22.

Quicquid est Pater quod Deus est, hoc Filius, hoc Spiritus Sanctus. In Ps. LXVIII.

Eternus Pater, coæternus Filius, coæternus Spiritus Sanctus. Serm. cv. de Verb. Luc. II.

Nec tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens. De Trinit. v. 8.

Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus. Ibid. VIII. Proœm.

Non tamen tres Deos, sed unum Deum dicimus. Ibid. v. 8.

Sic et Dominum si quæras, singulum quemque respondes; sed simul omnes non tres dominos Deos, sed unum Dominum Deum dico. Contr. Maximin. II. 23.

Cum de singulis quæritur, unus quisque eorum et Deus et omnipotens esse respondeatur; cum vero de omnibus simul, non tres dii vel tres omnipotentes, sed unus Deus omnipotens. De Civit. Dei, XI. 24. (The phrase veritas Christiana is in Tertull. adv. Marcion. I. 3.)

Dicimus Patrem Deum de nullo. Serm. CXL.

Ille Filius est Patris, de quo est genitus; iste autem Spiritus utriusque, quoniam de utroque procedit. Contr. Maximin. II. 14.

Neque natus est sicut unigenitus, neque factus. De Trin. V. 14.

Unus est Pater, non duo vel tres; et unus Filius, non duo vel tres; et unus amborum Spiritus, non duo vel tres. Contr. Maximin. II. 23.

In hac Trinitate non est aliud alio majus aut minus. Serm. CCXIV. in tradit. Symb. 3.

Necessaria est omnibus fides Incarnationis Christi. Serm. CCLXIV. de Ascens. dom. 4.

Proinde Christus Jesus Dei Filius, est et Deus et homo. Enchirid. 35.

Deus ante omnia sæcula, homo in nostro sæculo. Ibid. Pater ergo et Filius unius sunt ejusdemque substantiæ. Hoc est illud HOMOOUSION, &c. Contr. Maximin. II. 14.

Equalem Patri secundum divinitatem, minorem autem Patre secundum carnem, hoc est secundum hominem. Ad Volusian. Ep. cxxxvII.

Utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus. In Joh. Evang. XIV. Tract. LXXVIII.

Nemo ergo credat Dei Filium conversum et commutatum esse in hominis filium; sed potius credamus et non consumta divina et perfecte assumta humana substantia, manentem Dei Filium, factum hominis filium. Serm. CLXXXVII. in Nat. Dom.

Idem Deus qui homo, et qui Deus, idem homo: non confusione naturæ, sed unitate persona. Serm. CLXXXVI. in Nat. Dom.

Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus Deus et homo. In Joh. Evang. XIV. Tract. LXXVIII.

Meaning of the word Litany.

IV. 61.

CHAPTER VII.

The Litany, and Occasional Prayers and
Thanksgivings.

THE

HE word Litany was originally applied to any earnest petition, whether public or private, whether addressed to God or man; as we may see from the use of the word λTavevw in Homer and Hesiod. By the ancient Christians the word was used as another term for prayer. Eusebius says of Constantine, that a short time before his death he entered the Church of the Martyrs at Heliopolis, and there offered supplications and litanies Vit. Const, to God; ἱκετηρίους εὐχάς τε καὶ λιτανείας ἀνέπεμπε τῷ Θεῷ. But towards the end of the fourth century, the word was more especially applied in the Eastern Church to certain solemn offices performed Origin of with processions of the clergy and people. The this kind. Arians of Constantinople, in the time of St Chrysostom, not being permitted to meet for divine service within the walls, paraded through the city, singing anthems and hymns suited to their heresy, and so proceeded to their place of worship outside the city. To counteract the effect which this display might have upon the people, Catholic processions were established on a more splendid scale, which were called litanies. From the East they passed into the West; the first person who introduced them in the West being Mamertus, Bishop of Vienne, in France, about the year 460. His diocese being visited with several dreadful cala

of service.

« ZurückWeiter »