Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quos ad Prosperum et Hilarium scripsit, mcmoratis fratribus legendos ingerere. Quorum mentionem beatae memoriae Hormisda sedis apostolicae gloriosus antistes in epistola, quam consulenti se sancto fratri consacerdotique nostro Possessori rescripsit, cum* magno praeconio Catholicae laudis inseruit. Haec, dilectissimi fratres, interrogantibus vobis, breviter communi voluimus respondere rescripto. Caeterum unus ex nobis, in quantum Dominus servis suis recti gratiam dignatur donare sermonis, illis omnibus, quae memoratos fratres adversus gratiam et praedestinationem intimastis vel sentire vel dicere, tribus libris vestro nomine dedicatis, sufficienti disputatione respondit: quique adversus duos libros Fausti Galli septem libros edidit; quos cum recensueritis, agnoscetis protinus, quemadmodum memorati Fausti commenta veritati contraria, Catholicae fidei penitus inimica, discussio prodidit, ratio manifesta convicit, auctoritas divina compressit, et praecedentium patrum consona prorsus attestatio confutavit."

Qua occasione, et quo tempore, editi sint adversus Faustum libri illi septem (qui hodie non extant; suppressi fortassis opera Pelagianizantium, ut Bartholomaeus Petrus Lintrensis" conjicit) his verbis nos docet scriptor vitae Fulgentii: "Itab erat notior omnibus gentibus, ut duo libri, quos Faustus episcopus Galliarum contra gratiam subdolo sermone composuit, favens occulte Pelagianis, sed Catholicus tamen volens videri, Constantinopoli offensi, a plurimis fratribus ad beatum Fulgentium probandum dirigerentur. Quibus ne occultum serperet virus, septem libris ipse respondit; plus laborans exponere, quam convincere: quia dubios sermones ejus exponere, hoc erat delirantis argumenta convincere. Magnus plane hujus operis labor mercedem debitam cito suscepit. Mox enim ut est dictatio ipsius finita, protinus est longissimae captivitatis catena disrupta. Mors enim Thrasamundi regis, et mirabilis bonitas Hilderici regnare incipientis, ecclesiae Catholicae per Africam constitutae libertatem restituens, Carthaginiensi plebi proprium donavit antistitem; cunctisque in locis ordinationes pontificum fieri, clementissima auctoritate mandavit. Bcatus itaque Fulgentius, postquam sapienter expugnasset Pelagianos, laetificatos meruit videre Catholicos." Thrasamundi vero mortem et episcoporum restitutionem in Maximi consulatu, hoc est, anno Christi DXXIII. contigisse docet Victor Tonnonensis in chronico: licet alii ad annum referant praecedentem.

* Supra, pag. 2.

'Barthol. Petr. in apostol. sedis definitionib. de gratia, pag. 38. edit. Duac. ann. 1628.

h Vit. Fulgent. cap. 28, 29.

Etsi igitur in exilio acceptam a se fuisse Johannis et Venerii epistolam patres Byzaceni clare indicent: tamen post reditum ex exilio ad eam illos rescripsisse, colligi fortasse possit ex mentione quam faciunt non solum sep- tem illorum librorum contra Faustum, sed etiam de gratia et praedestinatione trium a Fulgentio editorum, et mortis praeterea Romani antistitis Hormisdae; quem quum ista scriberent vita fuisse functum satis innuunt, dum beatamemoriae titulum illi attribuunt. Atqui Hormisda adhuc superstite episcopos in Africam revocatos esse confirmat, in illius vita, libri pontificalis auctor: vitaeque Fulgentianae scriptor, uti mox post finitos septem adversus Faustum libros "protinus longissimae captivitatis catenam disruptam" esse, ita "jam0 reversum de exilio Fulgentium de veritate praedestinationis et gratiae libellos tres confecisse," disertis verbis asserit: "Extantd et duo ejus libri," inquit Isidorus, "de veritate praedestinationis ad episcopos missi: in quibus demonstrat quod gratia Dei in bonis voluntatem humanam praeveniat, et quod Deus quosdam praedestinationis suaemunere justificanspraeeligit, quosdam vero in suis reprobis moribus occulto quodam judicio derelinquit:" quod de veritate praedestinationis opus duobus libris ad episcopos scriptum, diversum plane videtur ab illis quos habemus tribus de veritate praedestinationis et gratiae ad presbyterum missis et diaconum: quos Baronius1' quum non vidisset, tres libros ad Monimum de duplici praedestinatione scriptos a vitae Fulgentii authore designatos fuisse perperam credidit.

c Vit. Fulgent. cap. 29.

'' Isidor. de scriptorib. ecclesiastic, cap. H. al. 27.

■ Baron. ann. 523. sec. 36.

De praedestinatione autem non in totis tribus illis ad Monimum libris agitur, sed in primo tantum: cujus summam compendiarian!, in secundi initio, sic propositam invenimus: "Praedestinationem Dei nihil aliud esse, nisi praeparationem operum ejus, quae in aeterna sua disposition aut misericorditer se facturum praescivit aut juste: et quia in peccatis nec misericordia invenitur nec justitia, ideo omnem iniquorum malam voluntatem qua peccant, praescitam, non tamen esse a Deo praedestinatam; cum ipsam voluntatem malam non aliter essent habituri, nisi in eo, quo fuissent a Domino recessuri. Nec Deum prédestinasse discessionem hominis a se, cum causa ipsius discessionis sola voluntaria esset aversio peccatoris: quae quia Deum futura non latuit, in aeterna praescientia ejus praeparatam sibi pœnam justae retributionis invenit."

"Praedestinationis enim nomine, ut in primof illo libro Fulgentius sese explicat, non aliqua voluntatis humanae coactitia necessitas exprimitur, sed misericors et justa futuri operis divini sempiterna dispositio praedicatur. Deog autem misericordiam et judicium cantat ecclesia: cujus hoc opus est in homine, ut occulto voluntatis suae, non tamen injusto consilio, aut gratuitam misericordiam praeroget misero, aut debitam justitiam rependat injusto. Imo aut misericorditer debitori donet, quod si vellet, juste posset exigere: aut juste cum usuris, quod suum est exigat, et iniquo debitori, quod debetur iniquitatibus reddat. Ac sic, aut istum prorsus indignum misericordia praeveniat, aut illum ira dignum inveniat. Ipse enim donat gratis indigno gratiam, qua justificatus impius illuminetur munere bonae voluntatis, et facultate bonae operationis, ut praeveniente misericordia bonum velle incipiat, et subsequente misericordia bonum quod vult facere valeat. Utrumque autem praedestinando Deus praeparavit in illaincommutabili voluntate, in qua sic futurum effectum hominis renovandi disposuit, ut ejus voluntas in opere novo nova esse non possit."

< Fulgent. adMonim. lib. 1. cap. 7. 'Psalm. 101. (al. 100.) ver. 1.

Fulgentium in Pelagianis reliquiis proterendis excepit Caesarius Arelatensis archiepiscopus: qui, si quid dannii vel a Lirinensibus suish, vel ab Hilario et Leontio, qui Arelatensi cathedrae ante ipsum praefuerunt, orthodoxorum causa passa est, abunde resarcivit. Is "de1 gratia et libero arbitrio edidit testimonia, divinarum Scripturarum et sanctorum patrum judiciis munita: ubi docet, nihil hominem de proprio aliquid agere boni posse, nisi eum divina gratia praevenerit. Quod opus etiam papa Felix per suam epistolam roboravit, et in latius promulgavit:" ut apud Gennadiani catalogi continuatoremk legimus. De ejus obitu ista referunt, qui morienti adfuerunt, Messianus presbyter et Stephanus diaconus. "Cum1 semianimem ipsum redderet conspectibus nostris infirmitas, et inter haec septuagesimum tertium gereret totius vitae tramitis annum, e quibus quadragesimumin pontificatu verteret circulus gyrum; et animadverteret per spiritum imminere sibi transitus diem: inter non modicos quos patiebatur dolores sciscitatus est, quam proximo esset beatissimi Augustini depositionis dies, et cum imminere commemorationem ejusdidicisset, Confido, ait, in Domino,'quod meum transitum non longe divisurus est abipsiuspatris Augustini natali; quia, ut ipsi scitis, quantum dilexi ejus Catholicissimum sensum, tantum me etsi discrepantem meritis minime tamen reor distantia longiore depositionis meae diem ab ejus obitus tempore sequestrari:" mortuus est autem: "tertianaTM die post S. Genesii festum, id est, sexto Calendarum Septembrium, ante diem depositionis S. Augustini:" anno DXLIII. quo ad successorem ipsius Auxanium noviter ordinatum Vigilii extat epistola, data" decimo quinto Calendas Novembres, iterum0 P. C. Basilii V. C. Ex quibus colligere promptum est, sub initium anni CCCCLXXI. natum, sub exitum Dili, factum illum fuisse pontificem: et quod inde est consequens, non a Felice III. quo obeunte Caesarius unum et vigesimum aetatis vix egressus est annum, sed a Felice illius nominis quarto, hoc opus fuisse corroboratum.

h Vid. supra cap. 11. op. tom. 5. pag. 395.

1 Genuad. catalog, acriptor. ecclesiastic, a Suffrido Petro, edit. cap. 86. k Vid. supra cap. 13. op. tom. 5. pag. 527.

1 Vit. Caesarii, lib. 2. in chronologia Lcrinensi Vinc, Barralis, pag. 258.

"' Ibid. pag. 259.

"Tom. 1. concilier. G alliac, pag. 270. 0 III. habet Baronius, ann. 544. sec. 12.

Cui et hoc debet Ecclesia, quod praeclara illa de gratia et libero arbitrio capitula promulganda curaverit; quae a Caesario et collegis in concilio Arausicano secundo, Decio juniore consule, id est, anno DXXIX. aerae nostrae, quinto Nonas Julias sunt recitata et manuum subscriptionibus confirmata: de quibus ita Caesar Baronius, "Recitantp capita in Gallias de ipso Romano pontifice missa: profitentes ea cuncta haud recentem esse Ecclesiae doctrinam, sed antiquorum patrum definitionem, eandemque apostolicae sedis authoritate firmatam: quae apostolica sedes (ut suis locis superius est declaratum) S. Augustini se professa est de gratia et libero arbitrio probare sententiam. Nihil ergo praeterea novitas sibi vendicet et praesumptio humana praesumat. Quot igitur Arausicani canones, tot sunt Catholicae ecclesiae stabilitae sententiae; a quibus absque praevaricationis piaculo haud liceat fideli recedere:" et Jacobus Sirmondus: "Faustum4, et si qui tum in Gallia, quod dissimulari non potest, cum eo senserunt, aliquo modo excusare ratio illa videtur, quod ante synodum Arausicanam vixerint; cujus placitis Ecclesia deinceps, tanquam norma doctrinae, adversus Semipelagianorum errores usa est."

Nec enim prius, inquit Theophilus Raynaudusr, "fu- mans adhuc haec Pelagii favilla plane extincta est, quam sedes apostolica transmissis ad tractus illius episcopos capitulis, quae Arausicae in Liberianae basilicae dedicatione publice proposita et a patribus congregatis firmata ac denunciata sunt, omnem incendii illius velut scintillam, doloso cineri tuendae humanae libertatis ac divinae justitiae suppositam, feliciter compressit anno Christi (juxta novis•* Baron. addit. ad tom. 7. ann. 529. in 10. tomi appendicc, я Sirmond, innotisad Apollinar. Sidon. lib. 9. epist. 9. Vid. eund. in tom. 1. concilier. Gallia;, pag. 148. et 60S.

1 Raynaud, defens. Valerian. cap. 4. 6сс. 19.

VOL. VI. С

« ZurückWeiter »