Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

vit, et ipsam Domini matrem ad magnificandum super hoc ipso Dominum concitavit. Excellentius autem prophetiæ donum in Elisabeth videtur completum, conceptum statim Dei filium agnoscere, quam in Joanne ipsum jamdudum natum ostendere. Sicut igitur Mariam Magdalenam apostolorum dicimus apostolam, sic nec istam prophetarum dicere dubitemus prophetam, sive ipsam beatam viduam Annam, de qua supra latius actum est. Quod si hanc prophetiæ gratiam usque ad gentiles etiam extendamus, sibylla vates in medium procedat, et quæ ei de Christo revelata sunt proferat. Cum qua si universos conferamus prophetas, ipsum etiam Esaiam, qui, ut Hieronymus asserit', non tam propheta quam evangelista dicendus est; videbimus in hac quoque gratia feminam viris longe præstare. De qua Augustinus, contra hæreses testimonium proferens, ait: «< Audiamus quid etiam Sibylla vates eorum de eodem dicat. «Alium, inquit, dedit Dominus « hominibus fidelibus colendum. » Item : « Ipse' tuum cognosce Dominum Dei << filium esse.» Alio loco filium Dei symbolum appellat, id est consiliarium. Et propheta dicit: << Vocabunt nomen ejus mirabilis, consiliarius. » De qua rursus idem pater Augustinus in XVIII de Civitate Dei : « Eo, »> inquit, «< tempore nonnulli sibyllam erythræam vaticinatam ferunt (quam quidam magis credunt esse cumanam). Et sunt ejus viginti et septem versus; qui, sicut eos quidam latinis versibus est interpretatus, hoc continent :

Judicii signum tellus sudore madescet.

E cœlo rex adveniet per secla futurus,

Scilicet in carne præsens ut judicet orbem. »

Quorum quidem versuum primæ litteræ in græco conjunctæ, id sonant : « Jesus Christus filius Dei salvator.» Infert etiam Lactantius quædam de Christo vaticinia sibyllæ : «< In manus,» inquit, «< infidelium postea veniet. Dabunt Deo alapas manibus incestis, et impurato' ore expuent venenatos sputos. Dabit vero ad verbera suppliciter sanctum dorsum, et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat quod verbum vel unde venerit inferis loquatur, et spinea corona coronabitur. Ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt. In hospitalitatem hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens gens, tuum Deum non intellexisti laudandum mortalium mentibus, sed spinis coronasti, fel miscuisti. Templi velum scindetur, et in medio die nox erit tribus horis, et morietur, tribus diebus somno suscepto, et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet, primus resurrectionis principio ostensus. » Hoc profecto sibyllæ vaticinium, ni

[blocks in formation]

fallor, maximus ille poetarum nostrorum Virgilius audierat atque attenderat quum in IV ecloga futurum in proximo sub Augusto Cæsare tempore consulatus Pollionis mirabilem cujusdam pueri de cœlo ad terras mittendi, qui etiam peccata mundi tolleret, et quasi seculum novum in mundo mirabiliter ordinaret, præcineret ortum : admonitus, ut ipsemet ait, cumæi carminis vaticinio, hoc est sibyllæ, quæ cumana' dicitur. Ait quippe sic, quasi adhortans quoslibet ad congratulandum sibi, et concinendum seu scribendum de hoc tanto puero nascituro, in comparatione cujus omnes alias materias quasi infimas' et viles reputat dicens3 :

Sicelides Musæ, paulo majora canamus;

Non omnes arbusta juvant humilesque myricæ.

Ultima cumæi venit jam carminis ætas ;
Magnus ab integro seclorum nascitur ordo:

Jam redit et Virgo, redeunt saturnia regna,
Jam nova progenies cœlo demittitur alto, etc.

Inspice singula sibyllæ dicta, et quam integre et aperte christianæ fidei de Christo summam complectatur. Quæ nec divinitatem ejus, nec humanitatem, nec utrumque ipsius adventum, nec utrumque judicium prophetando vel scribendo prætermisit, primum quidem judicium, quo injuste judicatus est in passione, et secundum quo juste judicaturus est mundum in majestate. Quæ nec descensum ejus ad inferos, nec resurrectionis gloriam prætermittens, non solum prophetas, verum etiam ipsos supergressa videtur evangelistas, qui de hoc ejus descensu minime scripserunt. Quis non etiam illud tam familiare prolixumque colloquium miretur, quo ipse solus solam illam gentilem et samaritanam mulierem tam diligenter dignatus est instruere, de quo et ipsi vehementer obstupuerunt apostoli? A qua etiam infideli et de virorum suorum multitudine reprehensa, potum ipse voluit postulare, quem nihil ulterius alimenti ab aliquo novimus requisisse. Superveniunt apostoli, et emptos ei cibos offerunt, dicentes : « Rabi, manduca; » nec oblatos suscipi videmus, sed hoc quasi in excusationem ipsum prætendisse : « Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. » Potum ipse a muliere postulat. A quo se illa excusans beneficio: « Quomodo, » inquit, « tu Judæus quum sis, biɓere a me poscis, quæ sum mulier samaritana? Non enim coutuntur Judæi Samaritanis. » Et iterum : Neque in quo haurias habes, et puteus altus est. » Potum itaque a muliere infideli, et id negante desiderat', qui oblatos ab apostolis cibos non curat. Quæ est ista, quæso, gratia, quam exhibet infirmo sexui; ut videlicet a muliere hac

[ocr errors]

⚫ Cumaa MS. Amb.---3 Infirmas MS. Amb. Virg. eclog. IV, v. 1 et sq.

Joan., cap. iv, v. 6 et sq.-"Petit D.

postulet aquam, qui omnibus tribuit vitam? Quæ, inquam, nisi ut patenter insinuet tanto sibi mulierum virtutem esse gratiorem, quanto earum naturam esse constat infirmiorem; et se tanto amplius earum salutem desiderando sitire, quanto mirabiliorem earum virtutem constat esse? Unde et quum a femina potum postulat, huic præcipue siti suæ per salutem feminarum satisfieri velle se insinuat. Quem potum etiam cibum vocans: «Ego,» inquit, » cibum habeo manducare quem vos nescitis. » Quem postmodum exponens cibum, adjungit : << Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei,» hanc videlicet quasi singularem sui Patris voluntatem esse innuens, ubi de salute agitur infirmioris sexus. Legimus et familiare colloquium cum Nicodemo illo Judæorum principe Dominum habuisse', quo illum quoque ad se occulte venientem de salute sua ipse instruxerit, sed illius colloquii non tantum tunc fructum esse consecutum. Hanc quippe Samaritanam et spiritu prophetiæ repletam esse tunc constat, quo videlicet Christum et ad Judæos jam venisse, et ad gentes venturum esse professa est, quum dixerit3: « Scio quia Messias venit qui dicitur Christus. Quum ergo venerit, ille nobis annuntiabit omnia, » et multos ex civitate illa propter verbum mulieris ad Christum cucurrisse, et in eum credidisse, et ipsum duobus diebus apud se retinuisse, qui tamen alibi discipulis ait : « In viam gentium ne abieritis, et in civitate Samaritanorum ne intraveritis. » Refert alibi idem Joannes quosdam ex gentilibus, qui ascenderant Hierosolymam ut adorarent in die festo, per Philippum et Andream Christo nuntiasse, quod eum vellent videre. Non tamen eos esse admissos commemorat, nec illis postulantibus tantam Christi copiam esse concessam, quantam huic Samaritanæ nequaquam id petenti. A qua ejus in gentibus prædicatio cœpisse videtur, quam non solum convertit'; sed per eam, ut dictum est, multos acquisivit. Illuminati statim per stellam magi, et ad Christum conversi, multos exhortatione sua vel doctrina ad eum traxisse referuntur; sed soli accessisse. Ex quo etiam liquet quantam a Christo gratiam in gentibus mulier sit adepta, quæ præcurrens, et civitati nuntians ejus adventum, et quæ audierat prædicans, tam propere ipsa multos de populo suo est lucrata. Quod si Veteris Testamenti vel evangelicæ Scripturæ paginas revolvamus, summa illa de resuscitatis mortuis beneficia divinam gratiam feminis præcipue videbimus impendisse, nec nisi ipsis vel de ipsis hæc miracula facta fuisse. Primo quippe per Eliam et Elisæum ad intercessionem matrum filios ipsarum resuscitatos et eis redditos esse" legimus ". Et Dominus ipse viduæ cujusdam filium suum, et archisynagogi filiam", et rogatu

6

5

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

sororum Lazarum' resuscitans, hoc immensi miraculi beneficium maxime feminis impendit. Unde illud est Apostoli ad Hebræos scribentis: «Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. » Nam et puella suscitata mortuum recepit corpus, et cæteræ feminæ in consolationem sui, quos plangebant mortuos, receperunt suscitatos. Ex quo etiam liquet, quantam semper feminis exhibuerit gratiam, quas tam sua quam suorum resuscitatione primo lætificans, novissime quoque ipse propria resurrectione eas plurimum extulit, quibus, ut dictum est, primum apparuit': quod etiam hic sexus in populo persequente, quodam erga Dominum naturali compassionis affectu, visus est promereri. Ut enim Lucas meminit, quum eum viri ad crucifigendum ducerent, feminæ ipsorum sequebantur plangentes ipsum atque lamentantes. Quibus ipse conversus, et quasi pietatis hujus vicem in ipso statim passionis articulo misericorditer eis referens, futurum, ut cavere queant, prædicit exitum: « Filiæ, » inquit, « Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros; quia ecce venient dies, in quibus dicent : « Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt. » Ad cujus etiam liberationem iniquissimi judicis uxorem antea fideliter laborasse Matthæus commemorat, dicens: «Sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor ejus dicens : « Nihil tibi et justo illi. Multa enim passa sum hodie per << visum propter eum.» Quo etiam prædicante, solam feminam de tota turba in tantam ejus laudem legimus extulisse vocem, ut beatum exclamaret uterum qui eum portaverit, et ubera quæ suxerit. A quo et statim piam confessionis suæ, licet verissimæ, correctionem meruit audire, ipso confestim ei respondente": «<Quin imo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.» Solus Joannes inter apostolos Christi hoc privilegium amoris obtinuit, ut dilectus Domini vocaretur. De Martha autem et Maria ipse scribit Joannes, « quia diligebat Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. » Ipse idem apostolus, qui ex privilegio, ut dictum est, amoris, se unum a Domino dilectum esse commemorat, hoc ipso privilegio, quod nulli aliorum ascripsit apostolorum, feminas insignivit. In quo etiam honore etsi fratrem earum ipsis aggregaret, eas tamen illi præposuit, quas in amore præcellere credidit. Libet denique, ut ad fideles seu christianas redeamus feminas, divinæ respectum misericordiæ in ipsa etiam publicorum abjectione scortorum et stupendo prædicare, et prædicando stupere. Quid est abjectius quam Maria Magdalene vel Maria Ægyptiaca secundum vitæ statum pristine, quas vero postmodum vel honore vel merito divina amplius gratia sublimavit? Illam quidem quasi in apostolico permanentem cœnobio, ut jam supra comme

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

moravimus: hanc vero', ut scriptum est, supra humanam virtutem anachoretarum agone dimicantem, ut in utrorumque monachorum proposito sanctarum virtus feminarum præemineat, et illud quod incredulis Dominus ait: «< Meretrices præcedent vos in regnum Dei,» ipsis etiam fidelibus viris improperandum videatur, et secundum sexuum seu vitæ differentiam fiant novissimi primi, et primi novissimi. Quis denique ignoret feminas exhortationem Christi et consilium Apostoli tanto castimoniæ zelo esse complexas, ut pro conservanda carnis pariter ac mentis integritate, Deo se per martyrium offerrent holocaustum, et gemina triumphantes corona, agnum sponsum virginum' quocunque ierit sequi studerent? Quam quidem virtutis perfectionem raram in viris, crebram in feminis esse cognovimus. Quarum etiam nonnullas tantum in hac carnis prærogativa zelum habuisse legimus, ut non sibi manum inferre dubitarent, ne quam Deo voverant incorruptionem amitterent, et ad sponsum virginem virgines pervenirent. Qui etiam sanctarum devotionem virginum in tantum sibi gratam esse monstravit, ut gentilis populi multitudinem, ad beatæ Agathæ suffragium concurrentem, velo ejus contra æstuantis Ætnæ terribilem ignem opposito, tam a corporis quam animæ liberaverit incendio. Nullam novimus monachi cucullam beneficii tanti gratiam esse adeptam. Legimus quidem ad tactum pallii Eliæ Jordanem esse divisum, et ipsi pariter et Elisæo viam per terram præbuisse': velo autem virginis immensam adhuc infidelis populi multitudinem tam mente salvari quam corpore, et sic eis conversis ad cœlestia viam patuisse. Illud quoque non modicum sanctarum dignitatem commendat feminarum, quod in suis ipsæ verbis consecrantur, dicentes : « Annulo suo subarrhavit me, ipsi sum desponsata. » Hæc quippe verba sunt beatæ Agnetis, in quibus virgines suam professionem facientes Christo desponsantur. Si quis etiam vestræ religionis formam ac dignitatem apud gentiles cognoscere curet, atque nonnulla inde quoque exempla ad exhortationem vestram inducere; facile deprehendet in ipsis etiam nonnullam hujus propositi institutionem præcessisse, excepto quod ad fidei pertinet tenorem; et multa in illis sicut et Judæis præcessisse, quæ ex utrisque congregata Ecclesia retinuit, sed in melius commutavit. Quis nesciat universos clericorum ordines ab ostiario usque ad episcopum, ipsumque tonsuræ usum ecclesiasticæ, qua clerici fiunt, et jejunia quatuor temporum, et azimorum sacrificium, necnon ipsa sacerdotalium indumentorum ornamenta, et nonnulla dedicationis vel alia sacramenta, a synagoga Ecclesiam assumpsisse ? Quis etiam ignoret ipsam utilissima dispensatione non solum secularium dignitatum gradus in regibus, cæterisque principibus, et non

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« ZurückWeiter »