Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Cum pre-ce, vo- to, hym - nis as sumus ecce ti - bi.

Chorus: Gloria, laus.

stando finiat.

Postea incepto a puero, Gloria, laus, Chorus

Exsecutor officii incipiat

Deinde introeat processio in Ecclesiam. Responsorium:

Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebræorum pueri resurrectionem vitæ pronuntiantes, Cum ramis palmarum, Osanna clamabant in excelsis.

A toto choro cantetur Versus:

Cum audisset populus, quia venit Jesus Hierosolymam exierunt ei obviam. Cum ramis.

Finito Responsorio, exsecutor officii, substrato sibi tapeto, majore cruce nudata, dicat Sacerdos flectendo genua sua ter Antiphonam: Ave rex noster. Chorus flexis genibus idem repetat. Hoc ter fiat a Prælato, et totiens cantetur tota Antiphona a tolo Choro:

Ave, rex noster, fili David, redemptor mundi, quem prophetæ prædixerunt salvatorem domui Israel esse venturum; Te enim ad salutarem victimam Pater misit in mundum, quem expectabant omnes sancti ab origine mundi, et nunc Osanna filio David: Benedictus qui venit in nomine Domini: Osauna in excelsis.

Postea quattuor vel tres Sacerdotes in pulpito incipiant Responsorium sequens:

Circumdederunt me viri mendaces, sine causa flagellis ceciderunt me. Sed tu, Domine defensor, vindica me.

V. Quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet. Sed tu, Domine.

Reincipiatur Responsorium. Circumdederunt.

Deinde procedat Processio in Chorum et dicatur Versus: Benedictus qui venit.

Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum salvatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti; concede propitius ut patientiæ ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereamur. Per eundem.

FERIA QUINTA.

Post Nonam facto mandato, statim Sacerdos in Albis cum ministris et crucifero et ceroferario similiter in Albis, comitante clero, ad Altaria lavanda procedant, ubi post aqua benedicta superinfundatur, laventque Sacerdos et Diaconus Altare cum hyssopo et savina simul mixta, deinde vinum similiter infundatur.

Dum hæc fiunt, canant Responsorium Circumdederunt cum Versu.

Antiphona.

De omnibus Sanctis.

Beati estis, sancti Dei omnes, qui meruistis consortes fieri cælestium virtutum et perfrui claritatis gloria; ideoque precamur, ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad Dominum Deum nostrum. V. (sacerdotalis). Lætamini in Domino et exultate, justi.

Oratio.

Vide, Domine, infirmitates nostras et intercedentibus omnibus. sanctis tuis, celeri nobis pietate succurre. Per Christum Dominum.

Antiphona.

Ad Altare beatæ Mariæ Virginis.

Ave regina cælorum; ave domina angelorum; salve radix sancta, ex qua mundo lux est orta; gaude gloriosa super omnes speciosa; vale valde decora, et pro nobis semper Christum exora.

V. (sacerdotalis). Post partum.

Oratio.

Concede nos famulos tuos, quæsumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis salute gaudere et gloriosa beatæ Mariæ semper virginis intercessione a præsenti liberari tristitia et futura perfrui lætitia. Christum Dominum.

Per

Antiphona.

De uno martyre.

Hic est vere martyr qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit, qui minas judicum non timuit, nec terrenæ dignitatis gloriam quæsivit, sed ad cælestia regna feliciter pervenit.

V. (sacerdotalis). Gloria et honore coronasti eum, Domine.

Oratio.

Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut qui beatæ N. martyris tui natalitia colimus, intercessione ejus in tui nominis amore roboremur. Per eundem.

Antiphona.

Ad Altare sancti Johannis Baptista.

Inter natos mulierum non surrexit major Johanne Baptista.

V. (sacerdotalis). Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Johannes. Oratio.

Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut familia tua per viam salutis incedat, et beati Johannis præcursoris tui hortamenta sectando ad eum quem prædixit secura perveniat Dominum nostrum Jesum Christum.

Antiphona.

De sancta Katharina.

Inclita sanctæ virginis Katharinæ sollemnia suscipiat alacriter pia mater Ecclesia. Ave virgo Deo digna; ave dulcis et benigna, obtine nobis gaudia, quæ possides cum gloria.

Item de sancta Katharina.

Antiphona.

Virgo sancta Katharina, Græciæ gemma, urbe Alexandrina Costi regis erat filia.

V. (sacerdotalis). Specie tua et pulchritudine tua.

Oratio.

Deus, qui dedisti legem Moysi in summitate montis Sinai, et in eodem loco per angelos tuos corpus beats Katharina virginis et martyris tuæ mirabiliter collocasti; præsta, quæsumus, ut ejus meritis et intercessionibus ad montem qui Christus est valeamus pervenire. Qui tecum.

Antiphona.

De sancto Thoma, Cantuariensi.

Pastor cæsus in gregis medio pacem emit cruoris pretio; O lætus dolor in tristi gaudio, grex respirat pastore mortuo, plangens plaudit mater in filio, quia vivit victor sub gladio.

V. (sacerdotalis). Gloria et honore coronasti eum, Domine.

Oratio.

Deus, pro cujus Ecclesia gloriosus pontifex et martyr Thomas gladiis impiorum occubuit; præsta, quæsumus, ut omnes qui ejus implorant auxilium petitionis suæ salutarem consequantur effectum. Per Christum Dominum.

Antiphona.

De sancto Petro.

Solve jubente Deo terrarum, Petre, catenas,

Qui facis ut pateant cælestia regna beatis.

Item de sancto Petro.

Antiphona.

Beatus Petrus apostolus vidit sibi Christum occurrere, et adorans eum ait: Domine, quo vadis. Venio Romam iterum crucifigi.

V. (sacerdotalis). Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam

meain.

Oratio.

Deus, qui beatum Petrum apostolum a vinculis absolutum illæsum abire fecisti; nostrorum, quæsumus, absolve vincula peccatorum, et omnia mala a nobis propitiatus exclude. Per Christum.

Antiphona.

Ad Altare sancti Andrea, apostoli.

Andreas apostolus dixit ad Ægeam: Tanto meo regi Deo ero acceptior, quanto pro ejus amore fuero permanens in tormentis confessor. V. (sacerdotalis). Dilexit Andream Dominus.

Oratio.

Majestatem tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut sicut Ecclesiæ tuæ beatus Andreas apostolus tuus exstitit prædicator et rector, ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor. Per Christum Dominum.

[blocks in formation]

Stephanus vidit cælos apertos, vidit et introivit. Beatus homo cui cæli patebunt.

V. (sacerdotalis). Gloria et honore coronasti eum.

Oratio.

Da nobis, Domine, quæsumus, imitari quod colimus, ut discamus et inimicos diligere, quia ejus natalitia celebramus qui novit etiam pro persecutoribus exorare Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum.

Antiphona.

De sancto Johanne, apostolo et evangelista.

Hic est discipulus ille qui testimonium perhibuit, et scimus quia verum est testimonium ejus.

V. (sacerdotalis). Valde honorandus est beatus Johannes.

Oratio.

Ecclesiam tuam, quæsumus, Domine, benignus illustra, ut beati Johannis apostoli tui et evangelista illuminata doctrinis, ad dona perveniat sempiterna. Per Dominum.

De sancto Jacobo.

Antiphona.

Majorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

V. (sacerdotalis). In omnes terras exivit sonus eorum.

Oratio.

Adesto, Domine, plebi tuæ sanctificator et custos, ut apostoli tui Jacobi munita præsidiis, et conversatione tibi placeat et secura mente deserviat. Per Christum Dominum.

Antiphona.

De sancta Maria Magdalena.

Lavit Maria lacrimis pedes Domini; lavit Dominus illius maculas cordis et corporis.

V. (sacerdotalis). Dimissa sunt ei peccata multa.

Oratio.

Largire nobis, clementissime Pater, quod sicut beata Maria Magdalena Dominum nostrum Jesum Christum super omnia diligendo suorum obtinuit veniam peccaminum, ita nobis apud misericordiam tuam sempiternam impetret beatitudinem. Per eundem.

Antiphona.

De sancto Michaele, archangelo.

Michael archangele, veni in adjutorio populo Dei.

V. (sacerdotalis). In conspectu angelorum psallam tibi.

Oratio.

Deus, qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas ; concede propitius, ut quibus tibi ministrantibus in cælo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Per Christum Dominum.

De sancto Gregorio.

Antiphona unius confessoris.

Confessor Domini.

V. (sacerdotalis). Amavit eum Dominus et ornavit eum.

« ZurückWeiter »